— — ™ ADDENDA. DE S. KANUTO DUCE 447 animo fuit. Hic habuit filium, Magnum nomine, qui simulate amicus Kanuti erat, re autem vera ipsum odiebat(!). Accidit autem, vt propter defectum ducis partes Slesuiccenses adeo furtis et rapinis paterent ac per Slawos infestarentur, vt nullus ibi secure maneret, nec ipse rex nisi sub fortissima custodia quiescere auderet. Quod 5 aduertens Kanutus precio ducatum optinuit; quo habilo inuasores regni repressit, raptores et fures suspendi fecit, et in breui patriam a periculis liberauit. Lect. tercia. Quidam (fuit) sanguine nobilis, sed moribus totus ignobilis, qui sepius monitus est ab iniuriis desistere, sed 10 noluit. Iussu autem Kanuti capitur ac suspendio per eum adiudi- catur. Cui ille: »Cognatus tuus sum; noli tantam verecundiam tuo generi irrogare.« — »Quanto aliis«, ait dux, »es altior genere, tanto in penis eris eleuacior.« Et fecit igitur malum nauis in vertice montis erigi, ac in eum reum ad spectaculum omnium 15 suspendi. Videntes autem omnes, quod nec propriis cognatis contra iusticiam parceret, mali eum timuerunt, et boni eum dilexerunt. Lect. 4 ta . Igitur cum iam propter iusticiam et pietatem ad eum omnes confugerent, cepit Slauiam potenter perdomare, vt, vbi 20 centum prius procedere non auderent, ipse cum duobus securus incedebat. In omnibus ergo prospere agebat, quia manus domini erat cum illo. Inuidebat ergo illi Magnus filius regis, timens, quod regnum transiret ad ipsum; atque sub simulata amicia ( 0 : amicicia) fere nouem annis mortale odium ad eum occulte gerebat, desiderans 25 eius mortem. Lect. quinta. Accidit autem, vt dux mendaciter (regi) accu saretur. Qui, vt leuis animo erat, delatoribus credens [rex, add. in marg.] in consilio (!) Ripensi ducem aggressus ait: »Tu quedam noua induxeras (!), vt contra me et regnum meum nomen regis 30 tibi vsurpares.« Cui dux respondit: »Terra tua hanc consuetudinem habuit, vt nullus secure aliquid possideret. Iam per me factum est, vt quilibet possit in propriis remanere ac res suas pacifice custodire et possidere. Hec est noua consuetudo. Nomen etiam regni non vsurpaui, nec Slauia regem habuit nec me regem sed vsuali vocabulo knesae, id est dominum, vocant, quod i Dani credunt regem esse. Insuper terram illam tibi et 1 tuo reconsiliaui (!), paratique sunt Slawi in bellis tibi astare, rum adiutorio vti velis.« Hiis auditis rex contentus fuit. ect. VI. Eo tempore instante natali domini dux ad festum 40 inuitatur: versus Roskildiam festinauit. Qui dum ad curiam