446 VITAE SANCTORVM DANORVM ADDENDA. I. DE SANCTO CANVTO DVCE. Hac aestate (1910) curaui, ut et Oxoniae et Londinii in bibliothecis diligenter perquireretur, si quis forte codex librorum Roberti Elgensis etiamnunc ibi reperiri posset; sed omnes mei conatus frustra fuerunt. Hoc tamen comperi, bibliothecam Cottonianam, in qua Christianus Worm, qui sub a. 1697 Oxoniae versabatur, Roberti opus se vidisse testatus est (cfr. supra p. 183), anno demum 1731 incendio vastatam esse et postea thesauros eius in Museum Britannicum Londiniense translatos, sed ibi ne in antiquiore quidem illius bibliothecae catalogo, qui annum 1731 aetate superet, ullum eiusmodi codicis aut operis vestigium extare. Ne Camiponti quidem in bibliothecis esse videtur, si quidem earum cata logis, qui Londinii inspici potuerunt, fides habetur. Sed in Bibliotheca Regia Hauniensi hoc anno codicem saec XV. inueni, qui in Noua Collectione Regia asseruatur numero 54, 8 vo signatus, in quo praeter alia in fol. 15 v —17 v nouem de sancio Kanuto duce lectiones scriptae sunt, ex ecclesiae alicuius Danicae Breuiario, ut opinor, depromptae. Hae lectiones ex maiori Ordinali Ringstadiensi, quod supra p. 189 — 200 edidi, excerptae sunt, ita tamen, ut excerptor liberius suis verbis uteretur; et fieri posse arbitror, ut in ipsa ecclesia Ringstadiensi in festis annuis adhibitae sint. Quamquam nihil noui ex iis addisci potest, tamen, cum non inscite compositae sint, dignae mihi esse visae sunt, quas hic in Addendis apponerem. Oratio.' Deus, qui sanctam nobis huius diei sollemnitatem in honore beati Kanuti ducis et martyris tui consecrasti, adesto familie tue precibus et da, vt, cuius honore festa celebramus, eius meritis et intercessionibus adiuuemur. Per D. 5 Lectio prima. Rex Ericus, dictus Egothse, adeo iustissime regnum Dacie gubernabat, vt, dum terram sanctam visitare dispo neret, populus regni tercia parte bonorum suorum votum regis redimere volebat. Sed deuotus rex populo non consenciens viam arripuit; veniensque Cyprum febre correptus diem clausit extremum, io At illi, qui secum erant, naturam insule allegabant, quod neminem mortuum sustineret sepultum. Quibus ille ayt: »Domini est terra, et facite, sicut dixi.« Mortuus est ergo et sepultus, vt predixit. Et quod mirabile erat: non solum ipse sed et omnes post eum ibi quietam habuerunt sepulturam. 15 Lectio 2 a . Hic reliquit filium suum Kanutum, quem regina pepererat, sub educacione Skielm, nobilissimi Danorum. At Dani, percipientes regem mortuum, instituerunt fratrem eius Nicolaum pro rege; qui parum regno vtilis fuit. Nam auarus et instabilis