S. ERICVS REX DANORVM 445 Ei venit taliter causa sanitatis: 10 Vyrginis ymaginem mire sanctitatis Sonipno vidit; loquitur fatu blando satis: »Confortare, filia, dono pietatis! »Si vis videns fieri, visita beatum »Ericum, angelicis choris sociatum; 15 »Ibi beneficium fiet tibi gratum.« Ringestad aduehitur dehinc per ducatum. Sanctorum reliquiis ceca inclinatur Atque sanctum lacrimis profusis precatur, Vt virtute celica visum consequatur. 20 A Deo, quod postulat, mox sibi presfatur. Hanc respexit precibus beati Erici Omnipotens dominus, placenter amici; Visum Dei gratia percepit felici. Hoc signum per secula vere potest dici! 25 Pro tot beneficiis gratias agamus Ihesu Christo domino, quibus nunc ouamus; Atque suum martyrem sanctum extollamus, Jubilantes singuli: Te Deum laudamus! Testes huius fratres omnes et ceteri, qui eam et cecam i nouerunt et videntem. Et ego, frater Jo annes de Othonia, presens fui et in scriptum redegi. 50, v. 11. fatu scripsi ; factu C. v. 16. Ringestad scripsi-, Ring- stad C. v. 20. prestatur scripsi-, procuratur C. v. 24. Hoc signum uere poterit per secula dici C; correxi. v. 26. nunc scripsi; nec C. — 1. etc. C et addidi. 2. frater om. B Jo. C.