IO Dr. Ed. Luebbert I. publico officio in Seminario Philologico i) commilitonum disputationibus praeerit bis p. h. diebus Lunae et Iovis hora XI XII; 2) d aciti Annales sodalibus explicandos proponet bis p. h. die Martis hora XI XII et Saturni hora IX—X; II. privatim Epicae Graecorum poesis historiam enarrabit quater p. h. diebus Lunae, Martis, Iovis, Veneris, hora X—XI. Dr. C. Schirren I. privatim Palaeographiam docebit, exercitationibus adjunctis, diebus Martis et Veneris h. Ill — V; II. publice seminario historico praesidebit die Mercurii, h. Ill—V. Dr. Fr. Pfeiffer i. publico officio exercitationes seminarii germanici moderabitur d. Mart. Ven. h. VI; 2) publice de Goethio et Schillero disseret d. Iov. h. V; 3) privatim praefatus de arte metrica Germanorum librum: ,Des Minnesangs Frühling* a Lachmanno et Hauptio editum interpretabitur d. Lun., Merc., Ven. h. V. Dr. R. Pischel I. privatim elementa grammaticae comparativae docebit ter per hebdomadem; II. publice exercitationes Sanscriticas instituet bis per hebd. Dr. Pochhammer I. privatim de applicatione recentiorum methodorum alge- braicarum in theoriam curvarum atque superficierum secundi ordinis disseret, d. Merc, et Sat., h. XI— I; II. publice 1) mtegralia defimta atque Pourieri series tractabit, d. Iov., h. XI—I; 2) exercitationes seminarii mathematici (una cum Prof. Dr. Weyer) moderabitur, die Ven., h. VI—VIII p. m. Dr. A. Engler I privatim botanices partem primam (botanicen generalem) docebit quaternis diebus Lunae, Martis, Iovis, Veneris, h. Ill—IV vel aliis horis postea definiendis; II. publice fungos tractabit die Mercurii, h. IP/2—IV; III. privatissime exercitationes microscopicas diriget; IV. privatissime studia botanica ab exercitatioribus tractanda moderabitur; V. privatissime et gratis colloquia botanica instituet. Dr. A. Stemming I. privatim 1) primam partem historiae litterariae francogallicae medii aevi enarrabit horis ternis posthac definiendis; 2) grammaticam linguae italicae docebit et autores selectos interpretabitur bis p. h.; II. publice exercitationes linguae provincialis et anglicae binis horis instituet.