30 A. DE MOBILI HEREDITATE. i. De masculis in masculorum hereditatem suecedentibus. § 5- OUOMODO IN VESTEM BELLICAM DEFUNCTI MASCULI SUCCESSERINT. Sunt, qui putent, vestem bellicam, quae lingua vernacula »Heergeraethe« »Heergewette« a majoribus nostris nominata est, jam antiquissimis temporibus aliis et singularibus regulis, quam alia defuncti bona ad successores transiisse *), quam ad sententiam probandam ilium Taciti locum afFerunt, ubi hoc de Tencteris commemoratur: Tac. Germ. c. 32: »inter familiam et penates et jura successionum equi traduntur; excipit filius non ut cetera maximus natu, sed prout ferox bello et melior.« Cui respondendum est, hac parvae tantum gentis singulari consuetudine omnium Ger- manorum jus minime significari, quod jam ex eo patet, quia etiam in reliquam hereditatem maximum tantum natu vocantes Tencteri ab omnibus aliis Germanorum populis discrepabant. Adde, quod hoc loco non omnes res expeditoriae, quas defunctus habuerat, in unam rem collectae, singulärem partem hereditatis efficiunt, — quod certe postea verbo »Heergewette« significatur — sed quaedam singularis res tantum divergent! modo successoribus defertur, quod quibus de causis factum sit, facile Intelligitur. Tacitus enim paullo superius tradit, Tencteros a reliquis Germanis eo se distinguisse, quod super solitum bellorum decus equestris disciplinae arte praecellerent, ac pergit: »nec major apud Chattos peditum laus, quam Tencteris equitum: hi lusus infantium, haec juvenum aemulatio, perseverant senes.« Quibus ex verbis quum cognoscatur, Tencteros maxime inter Germanos equorum studio indulsisse, non mirandum est, filio optimo cuique et fortissimo optimas divitias et opes eos relinquere voluisse. Aliter autem res se habet de ilia veste bellica, cujus barbarorum leges in successione hereditaria mentionem faciunt. Neque enim u n u s ex heredibus vel parentibus illam obtinet, sed omnes, qui proximi gradus sunt, ut in alia bona, ita in res expeditorias succedunt, eo tantum discrimine, ut feminae omnino iis excludantur. Itaque Taciti tempore minime vestem bellicam singularibus regulis in successione traditam esse contendere licet. Quod ne necessarium quidem mea sententia erat. Nam quamdiu masculi tantum in de functi hereditatem succedere potuerunt, non erat, cur alio modo in jure hereditario res expeditoriae, alio res reliquae tractarentur, sed omnes masculi aeque in omnem hereditatem succedebant. Ubi primum vero feminae ad mobilem hereditatem successione acquirendam admissae sunt, necesse erat, ut vestis bellica, qua feminae uti omnino non potuerunt, a reliquis bonis separaretur. Quod Angliorum et Werinorum lege VI, .5 expressum est, ubi legimus: »Ad quemeunque hereditas terrae pervenerit, ad ilium vestis bellica id est lorica .... debet pertinere.« Quum enim in terrain secundum hanc legem masculi tantum succedant, iidem quoque vestem bellicam obtinent. Mirandum autem est, quod de hoc instituto una Thuringorum lege agitur et in hac ipsa cognati ab omnibus agnatis veste bellica excluduntur, quasi Thuringi prae aliis mobilibus rebus hanc vestem bellicam in agnatorum familia retinere studuerint. Cujus rei optimum causam Eich- hornius 1. c. II. p. 737 docuisse milii videtur, qui contendit, apud nobiles tantum Germanos singularibus regulis exuvias ad successores transiisse. Quod primum recentiorum fontium expressis verbis com- probatur 2 ), deinde vero ex verbis: »vestis bellica id est lorica« intelligendum videtur, quum lorica, *) cfr. Dedekindi commentationem citatam, p. 33. 2 ) Sachssp. I, 27, 2.