28 »Quodsi nec filium nec filiam nec sororem aut matrem dimisit superstites, proximus qui fuertt paternae generationis, heres ex toto succedat tarn in pecunia atque mancipiis, quam in terra « et ibid. § 8. »Usque ad quintanl generationem paterna generatio succedat. Post quintam autem filia ex toto sive de patris sive de matris parte in hereditatem succedat et tune demum hereditas ad fusum a lancea transeat«. Postremis verbis in dubio non relinquitur, quinque paternae generationis genuculis deficientibus, omnes cognatos secundum ordinem successisse, quum ex ipsis legis verbis »lancea« hoc loco paternae, »fusus« maternae respondeat generationi. Licet igitur Thuringi cognatos non omnino successione excludant, certe tarnen alios Germanorum populos eo imitantur, quod agnatos omnibus aliis propinquis praeferunt, — Veniamus nunc ad id probandum, quod antea contendimus, verbis legum: »proximi paterni generis« agnatos tantum denotari. Magna enim de hac re dissentio est inter scriptores. Non autem dubitare possumus, quin illis verbis eadem exprimantur, quae a Germanis lingua vernacula »Schwertmage« nominata sunt, praesertim quum Germanorum verba »Schwertmage« et »Spillmage in Thuringorum lege verbis »lancea« et »fusus« in latinum translata sint. Qui vero consanguinci nobis ad »Schwertmage« vel ad »lanceam« pertinentes intelligendi sunt? qui ex paterno genere veniunt? Dum Grimmus ls ) in paterno genere omnes masculos, sive per patrem, sive per matrem cum defuncto conjunctos numerat, ab Eichh ornio u ) ii tantum masculi, qui per patrem cum de- functo cohaerent, »Schwertmage« nominantur. Contra quam sententiam Gauppius contcndit ), illis verbis omnes, feminas et viros, e patris latere venientes significari. Equidem nullam horum sententiam probaverim, sedWalterum 16 ) sequi praefero, qui profitetur, »Schwertmage« velproximos paterni generis omnes per viros cum defuncto conjunctos masculos intelligendos esse. Quicunque enim libere verbum »Spillmage« vel »fusus« consideraverit, eum non fugiet, hoc verbo, quum vox Spille, Spindel, fusus a negotio feminarum ducta sit, primum omnes feminas, tum etiam omnes per feminas conjunctos parentes significari. Quod quidem Thuringorum lege comprobatur, ubi filia, quamquam a patre defuncti descendit, ad fusum, non, quod Gauppius vult, ad lanceam vel Schwertmage pertinet. Neque alia lex deest, quae nos de natura paterni generis proximorum cer- tiores faciat. In Salica enim lege de reipo — ut antea vidimus — primi reipum parentes materni generis, jure hereditario exclusi, obtinent. Quinam igitur reparii nominantur? Iiaeter avunculum sororis et neptis filii, qui, quamquam sine dubitatione aeque ac fratris filn a patre defuncti descen- dunt, tarnen, quoniam per feminas cum defuncto conjuncti, in materno genere referuntur. Qua ic Eichhornii quoque et Grimmi sententiis refutatis, statuere licet, ad maternum genus omnes per feminas, ad paternum omnes per masculos cum defuncto conjunctos viros pertmuisse. Ouod discrimen in hereditaria quidem successione ad ascendentes et collaterals tantum, id est ad remotiores parentelas spectavit, quum omnes a defuncto ipso per filias vel filios desccndentes hereditario jure successisse videantur. Certe mea quidem sententia Childebertus, Francorum iex, non statuisset, ut filii filiarum praemortuarum una cum avunculis in matris locum in avi hereditatem succederent, nisi illi nepotes per se in avi hereditatem succedere potuissent. Neque in barbarorum legibus invenimus, quae huic sententiae obstent. 1S ) Grimm. D. Ra. p. 468. sq. M ) Eichhorn I. c. i. p. 403. 15 ) Gauep. lex Saxonum. 1837. p. 329. sq. ,6 ) Walter. Deutsche Rechtsgesch. § 543 not 1 -