4* ■27 Magni temporibus matcrnum genus hereditate omnino exclusum fuisse tarn Novella 167 legis Salicae quam üs, quae Carolus Langobardis decrevit (Pertz Mon Leg, I. p. 191) manifestatur, tarnen de antiquioribus legis Salicae editionibns et de Ripuaria lege dubitandum est, quibus praecipitur: r. Sal. LIX, 4 Et inde de illis generationibus, quicunque proximior fuerit ille in hereditatem succedat« et 1. Rip. (Walter) LVI, 3. »Si autem nec eos habuerit, tune soror matris patrisque succedant. Et deinceps usque ad quintum genuculum, qui proximior fuerit haefeditatem succedat.« Quum quidem hic nullius praecipui juris paternae cognationi concessi mentio fiat, Pardessus aliique concluserunt, apud Francos antiquiore tempore maternum et paternum genus simul ad successionem hereditariam pervenisse u ). Quod ex eo imprimis se cognovissePardessus prae se fert, quod lex Salica expressim »de illis generationibus« statuisset. Manifestum enim esse, his verbis duo generationes vel genera,, paternum et maternum, significari. Cui obstat, quod his verbis minime de cognatorum et agnatorum successione, sed, ut singula ilia omnibus nota genicula, quae in lege non inepte generationes nominantur, succedant, statuitur. Nam aliter novellae 167, qua praecipitur; * Si soror matris non fuerit sic patris soror in hereditate succedat. Et si patris non fuerit, sic de illis generationibus, qui proximiores sunt, illi in hereditate succedant, qui ex paterno genere veniunt« verba »de illis generationibus« omnino superflua essent, quoniam lex satis habuisset dicere: »sic qui proximiores sunt, illi in hereditatem succedant, qui ex paterno genere veniunt.« Ergo hanc tantum vim verba habere possunt: sic de illis geniculis, vel usque ad illud geniculum, qui proximiores .... succedant. Accedit antiquissimae legis Salicae locus ad sententiam meam adjuvandam. In titulo enim de reipo ii defuncti ad reipum vocantur, qui in hereditatem ejusdem non successerant. Qua lege quum primi reparii materni cognati nominentur, jam supra conclusi, id agi, ut parentes proximi materni reipum, tanquam restitutionem juris hereditarii nuper ademti acciperent. Cui sententiae maxime congruum est, quod viduae — hoc in nulla alia barbarorum lege invenitur — paternis parentibus proximis alterum pretium em- tionis nomine achasii lä ) solvendum est, quamquam sponsus reipo jam mundium viduae emerat. Nam patet, Francos ut cognatis jus hereditarium, ita agnatis mundium ademtum alio modo restitui Voluisse. Haec omnia indicant, apud Salicos-Francos maternum genus hereditatis successione jam eo tempore exclusum fuisse, quo antiquissima lex conscripta est. —7 Aeque in lege Ripuaria non con- sulto verba: »qui ex paterno genere veniunt« omissa esse, facile mihi concedas respecto inter Salicam et Ripuariorum leges concentu. Quod ad Änglo-Saxonum leges attinet, de Henrici primi quidem lege illa citata, quae de successione hereditaria agit, idem quod de Ripuaria, ex qua omnino deprompta est, judicandum, et alia quoque Hlotharii regis lege in tertia annotatione citata statuitur, ut mundium vel administratio eorum bonorum, quae defunctus infanti reliquerat, ad paternos con- sanguineos pertineat, qua re certe docetur, illos majore auctoritate, quam maternos apud Anglo- Saxones fuisse. Restat, ut de Angliorum-Werinorum et Bajuvariorum legibus agam, quae agnatos et cognatos masculos ad successionem vocantes ab aliis legibus differunt. Bajuvariorum enim lege XV hoc constituitur:. »Quodsi maritus et mulier sine herede mortui tuerint et nullus usque ad septimum gradum de propinquis et quibuscunque parentibus invenitur: tunc illas res fiscus adquirat. Verbis »quibuscunque parentibus« tarn fusa vis. inest, ut cognatos quoque iis contineri, infitias ire non possim. Aliud lex Angliorum et Werinorum VI, 4 praecipit: **) Pardessus. p< 704. Griesinger X, 338. sqq. Paüi.sen I. p. 62. IJ ) cfr. SCHROEDER p. 59.