grad um significare opinatur. Quas sententias falsas esse, facile intelligemus, si sensum vocis »paren- tilla« cognoverimus. Jam prius commemoratum est, consanguineos inter se eos tantum fuisse, qui rnembra ejusdem domus a communi genitore descendissent. Haec domus a Langobardis aliisque Germanis »parentilla« nominatur; parentilla igitur omnes comprehenduntur, qui ad eandem domum Pertinent. Quodsi igitur legimus: »Omnis parentela usque in septimum geniculum nomeretui nullo alio modo haec verba nobis explicanda sunt, nisi: quaeque parentela vel domus in septcm tantum genicula vel generationes descendit ita, ut ii tantum consanguinitate inter se conjungantur, qui usque ad septimam generationem a communi genitore descendunt, omnes vero in octavo et sequentibus geniculis descendentes non jam ad eandem domum pertineant. Ut igitur verbo »pa rentilla« non vaga notio consanguinitatis, ita etiam non verbo »geniculum« notio gradus inest, neque, quod Wasserschlebenus et Gauppius volunt, genuculum gradum cognationis, quo consanguineus cum consanguineo conjungitur, sed gradum, quo duo consanguinei simul a communi genitore des cendunt, significat. Quod formulis legi Rotharis additis probatur, ubi, verbo gradus pro genuculo Posito, non legimus: »Marcoardus proavus suus fuit consobrinus de proavo meo et fuit cum illo in tertio gradu conjunctus, sed expressim edicitur: »Marcoardus . . . et fuerunt in tertio gradu, avus rneus et avus illius in quarto, pater meus et pater illius in quinto (fuerunt), ego et ille (fuimus) in sexto«, quibus ex verbis sequitur, defunctum et heredem (ille et ego) non inter se in sexto gradu conjunctos, sed in sexto genuculo suae parentelae fuisse. Unde fieri potest, ut ex hac divisione parentelae omnino non eluceat, quo gradu consanguinei aliqui non communem genitorem sed se ipsi contigerint. In quonam, ut excempo utar, genuculo patruus cum nepote cognatus est? Gauppius respondet: in tertio genuculo, quoniam in tertia parentela, Wasserschlebenus: in secundo, quoniam >n secundo gradu. Sed uterquc fallitur. Patruus enim omnino in nullo genuculo cum nepote collocandus est, sed inter se in secundo gradu tertiae parentelae consanguinei sunt; in eadem vero Parentela vel domo patruus in secundo, nepos in tertio genuculo descendit. Ouamobrem »genucula« in fontibus eos tantum consanguineos am- plectuntur, qui in eodem numero graduum et parentelarum sibi propinqui sunt ita, ut si quaerimus, quem tandem quis in ultimo gradu consanguini tate attingat, respondendum sit: quocum in septimo gradu septimae paren telae conjunctus est. Inspicias quaeso parentelam, quam in latere delineavi, ubi A et B simul in septimo genuculo a communi genitore descendentes, ideoque inter se in septimo gradu septimae parentelae conjunct!, ultimi sibi invicem succedere possunt. Ultra quos nulla consanguinitas. Falso igitur Gauppius contendit, filium quoque illius A, quem D nominavi, tanquam in octavo gradu septimae parentelae cum defuncto B consanguineum, in ejus dem hereditatem succedere potuisse; quod, quum D in octavo genuculo a communi genitore C descendat, secundum Rotharis legem non factum esse apparet. Aeque contra legis verba pugnat, quod Wasserschlebenus contendit, filium illius B, nomine E, heredi A heredi tatem reliquisse, quum A in septimo gradu octavae parentelae esset. Hoc enim loco E, quia in octavo genuculo, non jam eadem domu atque A continetur, itaque nulla cognatione cum A conjungitur. — Sequitur, ut videamus, quot genucula apud singulos populos hereditario jure successennt. Initio autem apud Germanos per gradum omnes succedere potuisse, quicunque demonstravissent, se cum defuncto communem genitorem habere, existimo. Quum vero vinculum inter consanguineos B. E. r m 0 k d) k (!) f o (!) 0 0 r-