8 Dr. Georgius Hoffmann I. publice exercitationes Hebraicas instituet Raschii sive R. Salomonis Isaacidae commentario in genesin proposito [ed A. Berliner] bis p. h. II. privatim 1) genesin interpretabitur quinquiens hora XII; 2) Arabieam aut Aramaicam aliquam dialectum discere cupientibus non deerit ter p. h. H. Hackbaus I. publice de fundamento rei agrariae oeconomico-politico disseret bis p. hebd. h. VIII—IX matutina; II. privatim 1) theoriam agricolationis generalem explicabit ter per hebd. h. VIII—IX matutina; 2) de vi tradet quam exercent viae ferreae in systemata agraria commerciumque rurale die Sat. h. X; 3) societatis agrariae studiis et exercitationibus praeerit h. p. i. Dr. A. Sadebeck I. privatim 1) mineralogiam docebit quinquies per hebd, hora XII I; 2) privatim res inineralogicas et geologicas tractabit, quae ad agriculturam pertinent, horis postea def.; II. publice exercitationes et excursiones geologicas mo- derabitur die Saturni hora III. Dr. A. W Hie hier I. publice 1) exercitationes in plantis examinandis et determinandis instituet horis p. ind.; 2) herborisationes instituet die Saturni post meridiem; II. privatim botanicen specialem cum medico-pharmaceutica iunctam docebit diebus Lunae, Martis, Mercurii, Iovis, Veneris hör. VII—VIII ante meridiana. Dr. A. Ladenburg I. publice de analysi qualitatum aget semel p. hebd.; II. privatim 1) chemiam organicam docebit sexies h. X—XI; 2) exercitationes experi mentales in laboratorio chemico moderabitur diebus Lunae, Martis, Mercurii, Iovis, Veneris h. VIII—XII et II—V. Dr. Edmund Pf lei derer I. publice recentiorum de republica doctrinas e philosophia et historia illustrabit bis per hebd.; II. privatim logicam et introduc- tionem in philosophiam tractabit quater per hebd. Dr. C. A. F. Peters, I. publice methodos situm locorum geographicum deter- minandas diebus Lunae et Iovis h. VII—VIII p. m. exponet; II. privatim astronomiam generalem diebus Lunae, Martis, Iovis, Veneris h. IX—X a. m. tradet. Dr. C. A. Volquardsen I. publico officio exercitationes historicas in seminario historico instituet; II. privatim historian! graecam quater p. hebd. docebit. 2. PROFESSORES EXTRAORDINARII Dr. E. F. Holte venerabili excusatus senectute scholas non habebit. Dr. E. Rohde privatim Aristophanis Thesmophoriazusas interpretabitur horis ternis.