1. EX ORDINE THEOLOGORVM 1. PROFESSORES ORDINARII Dr. C. Lüdemann I, publice binis p. h. horis seminarii homiletici studia et exercitationes moderari perget singulis diebus Iovis h. h. X—XII; II, privatim 1) quaternis p. h. horis systema ethices Christianae exponet diebus Lunae, Martis, Iovis, Veneris h, IV; 2) binis p. h. horis theologiae practicae partem I. s. ecclesiae aedifi- candae et gubernandae principia explicabit diebus Mercurii et Saturni h. IV; 3) binis p. h. horis seminarii catechetici studiis et exercitationibus praeerit singulis diebus Mercurii h. h. X—XII. Vocis cantus liturgici legibus conformandae cura viro huius artis peritissimo demandata est. Dr. B. Weiss I, jpublice interpretabitur selecta capita ex evangelio Lucae hör, postea definiendis; II, privatim 1) tradet isagogen historico-criticam in libros novi testamenti quinquies p. hebd. h. VIII; 2) interpretabitur epistolas Pauli minores ad Galatas, Philippenses, Thessalonicenses datas quinquies p. hebd. hör. IX. Dr. A. Klostermann I. publice de libris V. s. T, i. historicis disseret diebus Mere, et Iovis h. XII; privatim 1) locos veteris testamenti Christum futurum spectantes explicabit diebus Lunae, Martis, Veneris, Saturni h. XI; 2) libri Jesajani capita I—XXXIX interpretabitur diebus Lunae, Martis, Veneris h. XII. Or. F. Nitzs ch I. publice 1) exercitationes systematicas moderari perget diebus Mart. h. VI; 2) de rebus civilibus atque auctoritate magistratuum ad normam ecclesiae evangelicae disseret diebus Vener. h. VI; II. privatim tradet theologiae dogmaticae partem specialem diebus Lunae, Martis, Mercurii, Iovis, Veneris h. XII. Dr. W. Moeller, h. t. decanus, I. publice 1) exercitationes ad historiam eccle- siasticam spectantes moderabitur binis p. h: horis postea definiendis; 2) historiam ecclesiasticam recentiorum temporum inde a fine saeculi XVI narrabit diebus Mercurii Iovis Veneris hora VII matutina; II. privatim encyclopaediam et methodologiam theologiae docebit diebus Lunae Martis Veneris Saturni hora X, l*