i 6 Dr. Guil. Junghans 1) privatim historium medii aevi diebus Lunae, Martis, Jovis, Veneris enarrabit hora VIII—IX; 2) publice historiam ducatuum Slesvici et Holsatiae ab anno 1806 usque ad mortem Friderici VII, quondam Danorum regis, Slesvici et Holsatiae ducis rel. enarrabit die Mercurii h. VIII—IX; 3) publice exerci- tationes historicas moderari perget d. Veneris h. VI—VIII vespertinis. PROFESSORUM EXTRAORDINARIORUM IURIS. Dr. C. Christiansen privatim jus ecclesiastieum docebit quaternis p. h. h. X—XI. MEDICINAE. Dr. G. P. E. Kirchner publice de fontibus medicatis die Mercurii p. h. VI— VII disserct; privatim 1) organicam chemiae pharmaceuticae partem, praemissa intro- ductione, prioribus quinis hebdomadis diebus h. m. VIII — IX tradet; 2) medicamina regni animalis die Martis et Veneris h. p. V—VI pertractabit. Dr. Guilielmus Müller 1) privatissime disquisitiones pathologicas (microsco- picas) offert die Lunae et Jovis bora IV—VI; 2) publice sectiones clinicas et demon- strationes pathologicas instituet inde a dimidio horae XII. PHILOSOPHIAE. Dr. Ern. Ferd. Nolte publice demonstrationes plantarum in horto botanico instituet hör. III—IV dd. Lun. et Jov., privatim potanicen tradet quinis diebus hora VII—VIII; . exeursiones botanicas hora postmerid. Ill die Sat. instituet. Dr. Al fr edus a Gutschmid privatim historiam et antiquitates nationum orientis usque ad aetatem quam vocant hellenisticam privatim docebit horis quaternis; publice Vellejum Paterculum interpretabitur horis singulis; privatissime gratis exercita- tiones historicas moderari perget horis binis.