XXVIII. CAPITULA MINORITARUM EORUMQUE MINISTRI. 294 XXYIII. Capitula Minoritarum eorumque Ministri. E codice membranaceo, olim monasterii fratrum minorum W isbyensium, nunc Bibliothecæ » regiæ Holmiensis n. B. 99 in folio, pag. 1., ex quo Diarium W isbyense et Chronologia Suecica an. 815—1412, n. XIII et XIV in priore sectione tomi primi hujus operis, jam antea hausta sunt. Hoc capitulorum summarium videtur esse annotatum eadem vel coæva manu, quæ in eodem Codice pag. 43—49 scripserit supradictam Chronologiam Suecicam et pag. 50—52 Chronologiam Danicam an. 67—1287, quam Langehek Scriptoribus rerum Danicarum, Tom. I. pag. 251 inseruit, diversas tamen historicas annotationes ab illa alienas, hic et illic in eodem codice occurrentes in commode immiscens, que annotationes in unum coactæ et inter Scriptores rerum Suecicarum, Tom. I. num. sm impressæ ibi Diarium minoritarum Wisbyensium parum recte inscribuntur. Cum illa Chronologia Suecica in anno 1412 subsistat ultimumque capitulum ejusdem scriptoris manu hic insertum (vide infra not. c.) forsan sit ”Kalundborgis”, quod an. 1413 celebrabatur (cfr. Script, rer. Danic. V. pag. 519) verisimile fit has annotationes de capitulis in secundo decennio seculi XV- 1 com positas esse. De cetero Historia de inchoatione et propagatione ordinis fratrum minorum in Da cia... (SS. rer. Danic. V. pag. 511—528, iuprimis vero indices capitulorum et ministrorum pag. 519 et 526) et Diarium fratrum minorum Holmieusium (SS. rer. Suecic. I. i. pag. 67 82) com parari possunt. Dauid Minister. Anno domino 1279 Capitulum Kalendeborg. Swineborgis, Arbugis. Junacopie, Aleborgis. Kipis Aleborg. Sudbercopie Lundis. Roskildis. Flensborg. Randros. Tundris. Skaris. Stokholmis. Ystadis. Lincopie. Sleswich. Nystadis. Tundris. Capitulum Ystadis. Hic Nicolaus Marthabo eligitur. Stokholm Sleswich. Roskildis Asloye. Nystadis Randros. Capitulum Threlaborgis. Hic Sveno eligitur. Kal- dungis. Kalendeborgis. Junacopie Wibergis. Tunsbergis Ottonie. Flensborgis, Capitulum Wibergis. Hic Dauid supportatur et Cri- stiarnus eligitur. Capitulum Tunsbergis. Hic Johannes Lydiconis eli gitur. Junacopie. Lundis. Capitulum Horsnes. Hic Johannes Godiar eligitur. Ham .... a) Skaris. Lundis. Nicopie. Swineborgis. Congeldie. Tundris. Aleborgis. Nestvidis. Capitulum Hampnis. Hic Turgotus eligitur. Capitulum Ystadis. Hic Simon eligitur. Nystadis. Sudhercopie. Enecopie. Ripis. Asloye. Vpsalie Skaris. Flensborgis. Horsnes Ottonie. Lyncopie Lundis. Capitulum Ripis. Hic Astradus eligitur. Nestwidis, Kongeldie. Capitulum Randros. Hic Torstanus eligitur. a) Descissa est pars folii, sed legendum est : Hampnis.