XXI. EX MIRACULIS KATERINÆ. 26 Î certandum cecidit in monte dicto Bruncabærgh u) prope Stokholmiam et cum bellum solueretur, hostibus aliquibus occisis, aliquibus cum vege in fugam conuersis, inuentns est quasi mortuus iacens in terra et licet a capite vsque ad plantam armatus ferro fuit, nihilominus wlneratus profunde erat in capite de secure acu minata dicta wlgariter polyxe v) et cum hoc habuit quatuor in se tela seu sagittas arcuum letaliter fixa dif ficillime extrahenda; os namque seu tibia in duobus locis erat quasi per medium decisum, minutissimo ne disiungeretur obsistente frusticulo. Talis a terra leuatur et intra opidum Stokholmense in hospicium suum portatur, vbi per duos dies naturales sine loquela lecto decumbebat, ad quem noti et ignoti gracia consola- cionis accedentes concilium inierunt, vt eum vouèrent ad sepulchrum beate Katherine de Watzsteno, si eius meritis et intercessione curaretur et sacramento confessionis ac aliorum sacramentorum beneficio ante huius vite exitum muniretur, cum de corporis vita nulla spes habebatur. Quod et factum est ita quod vix voti forma inchoata et finita fuit, quando statim loqui cepit, confessionis salutare remedium humiliter deposcendo. Confessione vero rite et debite facta atque audito quomodo de eo promissum est, gracias egit deo et promis soribus dicens se omnia velle gratanter exequi, que promissa sunt. Ea de re sanus factus est et venit Watzstenas in gaudio non mediocri offerens ymaginem ceream habentem in se IIII:or easdem sagittas et alia signa reputanda, quomodo in suo corpore afflictus erat. Testes dominus Sweno curatus Stokholmensis, Johannes Stywng consul et Johannes aurifaber ibidem. Quidam militaris de regno Swede, nomine Magnus Bonde Philipssonx), cum in obsidione esset contra castrum dictum Stækaholin y), sagittabatur per manum sagitta venenata et venenum manu primo infecta se dilatauit per totum brachyum, deinde ascendendo magis cor circumdedit et in tantum ipsum tribulauit, quod mortem euadere non credebat. Ipso sub tali desperacione posito inuocauit auxilium beate Katerine de Watzstenis et statim fuit liberatus. Item filius eiusdem subito captus infirmitate fuit tam ardenti, quod spes salutis amplior non extitit; pro voto promisit per fidei irretractabilem veritatem beate Katerine de Watzstenis C marcas denariorum aut vnam eiusdem valoris curiam et statim sanatus est. Item vxorz) eiusdem similiter graui laborauit infirmitate, vt mori ab omnibus debere iudiearetur, sed voto mox facto beate Katerine de Watzstenis mortis periculum euasit. Juuenis Lindormi Biërnsson, militaris de Wæsgocia, a) cum in via redeundi esset post peractum ne^ocium sibi commissum per eundem Lindormum dominum suum a villa quadam dicta Biwietnh), habuit sibi obuium demonem sub specie porcina, qui eum penitus denudauit sensuum et racionis vigore atque loquela sicud crinibus et vestibus [quasjc) habuit; ipse sicud amentes solent se habere, ewlsit sibi proprios crines et vestita abiecit et nudus ambulauit. Hee famulus dicti Lindormi, Hermannus Wargh, videns et compa- ciens votum pro eo fecit ad plures et diuersos sanctos, quod et dictus Lindormus dominus suus fecit cum in domum rediit, sed nichil profecerunt, antequam se ad dominam Katerinam filiam beate Birgitte conuerterunt, cui oracionum sacrificia et voti promiserunt et non incassum, quia immediate loquela redditur, vt respondere valuit, postea datur reiteracio sompni et post sompnum euigilacio plena priore sanitate ac si numquam sensibus caruisset. u) Hoc proelium commissum est anno 1471, dic 10 Octobris. Olaus Petri tradit Kristiernum regem propria manu Xanutum vulnerasse, quod minus fidedignum videtur,^ cum infra legi tur eum securi, polyxa vocata, quam rustici ferre so e an , et sagittis vulneratum fuisse. Alio loco legimus Kanutum ve xillum regni Daniae, Danabrok appellatum cepisse (vide edi tionem Chronici Rhytmici in : Svenska Fornsknftsällskapets samlingar. 17, tom. 3. pag. 167). v) Species quædam securis, cni nomen dabatur a longo manu brio, ad quod pains, Suetice påle, initio adbibebatur. X) Postea senator regni. Judex erat territorii Wedbo m Sma- landia, sicut antea pater Philippus Pedersson. Avus Magni erat Petrus Bonde de Bordsjö, qui in Diario Vadstenensi m annis 1412 et 1413 memoratur. y) Cfr. supra pag. 264 not. p. . ... z) Katerina, filia Ingvari Nicolai, qui Traneberg ... terntono Kålland anno 1445 possedit, (Styfte, Skandinavien under Unionstiden, pag. 119) a) Alam in armis gentiliciis ferebat posteaque et consiliarius re«-ni et legifer Vestro-Gotiæ factus est. b) Biurem sive Biurum est curia in territorio Gudhem, quam hoc tempore Magdalena, .filia Karoli Knutsson regis, Ivaro Axelsson (Tott) militi nupta hereditate materna possedit, sed anno 1491 Johanni Akeson (Tott), fratrueli viri permu tavit (liters; pergam, in archivo curiæ Säfstaholm). Haud procul a Biurem, sed in territorio Wilska sita erat cuna Sjögerås, quam Lindormus Björnsson possidebat et ubi anno 1467 uxori Birgittæ Martensdotter dotem obtulit (cfr. ar chivum curiæ Säfstaholm et Handlingar rör. Skandin. Hist. IX, pag. 40). c) Hoc verbum omissum esse videtur.