XX. VITA KATE R I NÆ. 255 Alio quoque tempore, cum domina Katerina 0 matre sua in humanis agente graui in firmitate depiessa lecto decumberet, quidam earum specialis amicus nobilis baro Romanus, Ludouicus nomine, intimauit beate Birgitte, quod vellet infirmam filiam suam visitare. Hec .audiens familia earum intra se erubuit, quod tantus dominus deberet videre eam in tam pau pere lecto decumbere. Jacebat namque super stratorium stramineum, vnum cussinulum habens sub capite, cooperta desuper antiquo et emendato mantello. Sed dominus Jesus Christus, qui paupertate sua pauperum suorum inopiam gloria et honore extulit, huius eciam volunta rie pauperis sue vilitatem et abiectionem ineffabilis graeie sue diuiciis in conspectu memorati domini Ludouici potentis et diuitis insigniuit, nam dominus ille comitatus plurimis cum veni ret m ) vbi infirma decumbebat, videbatur sibi lectus eius optimis paramentis stratus, desuper habens aureum et coccineum operimentum. Admirans plurimum dixit seruitoribus sequenti bus se: domine iste aput omnes pauperes reputantur. Ynde frequenter mutuo sumunt pecu niam pro necessariis emendis; melius esset, quod tanti precii purpuram et apparatum illum nobilem, quem in domo earum vidimus, pro necessariis distraherent, quam quod tanta ege state et penuria alimentorum et vestium premerentur. Quantum autem placuit deo eius pau pertas voluntaria et gloriose virgini Marie, beate Birgitte in spiritus dulcedine oranti taliter reuelatum fuit: O! mea karissima domina rogo te per caritatem dilecti filii tui, vt dones mihi auxilium eum toto corde diligere, ego sencio me debilem ad diligendum eum tam ar denti caritate, vt deberem. Ideo rogo te mater misericordie, vt ligare digneris caritatem eius super cor meum et trahere illud ad filium tuum toto conamine separatum ab omni di lectione carnali et eo valendus attrahe, quo fuerit ponderosius. Cui virgo Maria respondit dicens: Benedictus sit ille, qui tibi tales oraciones inspirat, sed quamuis tibi videtur dulce colloquium meum, vade tamen et consue tunicam filie tue Katerine, que magis gaudet de vetusta et reparata tunica quam de noua, que maius desiderium habet ad griseum bwrellum“) quam ad sericum vel aliud preciosum indumentum. Beata illa que sic reliquit libere mundi- alia, ipsa °) reliquit maritum cum ipsius beniuolo consensu, cuius corpus sicut p) se ipsam et animam plus quam vtrorumque eorum corpora dilexit, ipsa eciam reliquit fratres et soro res, cognatos et amicos corporaliter, vt posset eos juuare spiritualiter, et possessiones mundi non curauit, ideo pro derelictione consanguineorum dimissa sunt ei omnia peccata sua. Stet deinceps stabilis, quia pro possessione terrena dabitur ei regnum celi et ipse Jesus Chri stus pro marito, et omnes qui diligunt eam propter deum proficiant propter eam. Et quam uis circumamicta varietate virtutum aput omnes opinione bone fame et sanctitatis re doleret, erga tamen domesticos suos de pacieneia precipue commendabatur. Quia perpende bat diligenter, quod animus dum per pacienciam perturbacioni sue non obsistit, eciam si que a se tranquilla mente fuerant bene gesta confundit et improuiso impulsu destruit, quidquid forsitan diu prouido labore construxit. Perfacile enim est vestem habere contemptibilem, in clinato capite incedere, sed verum humilem paciencie iniuriai) ostendit. Nam sicut vngenta redolere lacius nesciunt nisi commota, ita venerabilis domina Katerina paciencie virtutes 0 lacius redoleuit ex persequeionibus et iniuriis sibi iniuste illatis. Triplici enim virtutis pa ciencie exercicio se totam occupauit. A proximo namque dampna, persequeiones, contume lias, detracciones pacientissime sustinuit. Sepe enim ab ancillis et familiaribus obiurgata, offensas et iniurias equanimiter tolerauit, offensores suos in spiritu lenitatis tamquam bene factores diligendo. Referebat de hac virtute paciencie eius quedam religiosa et sancte vite sanctimonialis in Wadzstenis, Margareta filia Karoli, que seruiuit ipsi domine Katerine per quinque annos, quod numquam audiuit verbum impaciencie ab ea nec signa indignacionis contra offendentes eam perpendere potuit. Vnde valde dolendum et reprehensibile est in nonnullis, qui pro modico coiiuicio vel eciam propter signum aliquid vel verbum ita derelin quunt caritatem, vt per plures dies nec loqui nec amiciciam nec amicicie signa erga proxi mum velint habere et prospera fauere. Martyres et ceteri sancti non poterant horribilibus l) V. H. addit: adhuc. m) — — male: venit. n) "Panni spissioris ac vilioris species ; Du Cange. o) V. H. addit: enim. p) V. H. habet ”plusquam” pro: sicut. q) — — recte: pacieneia iniurie. r) — — : virtute.