248 XX. VITA KATEfilNÆ. ritum suum auertcret sicque plurimum consolatam non tantum verbis sed et donatiuis exitum de patria confortauit, nec mora cum domino Göstauo Tliunason a ) et duabus aliis domiuabus regni Suecie nauem conscendit. Transitoque mari cum difficultate magna liiis supradictis comitata pei teri as Al[a]manie et Ytalie in mense Augusto Romam peruenit b ); eo denique tempore sancta et deo digna ma ter eius Birgitta apud Bononiam in monasterio Parpensi«) ad correctionem abbatis et con- uentus eiusdem loci ex precepto Christi aliquamdiu moram traxit cum venerabili patre suo spirituali, domino Petro 01aui d ) et paucis aliis de familia sua. Domina vero Katerina cum sua comitiua querebat matrem suam in Roma per continuos octo dies multum anxia, quia quo diuertisset. scire non poterat. Interea dominus Petrus confessor beate Birgitte quosdam mira biles motus et instinctus quarundam affectionum in anima persensit, in tantum eum agitantes Romam transire, quod pre eorum vehemencia dormire seu comedere non posset, donec arri peret iter versus Romam. Qui a beata Birgitta quamuis inuite dimissus celeriter ad vrbem peruenit et in ecclesia saucti Petri domine Katerine et comitiue eius occurrens excepit eos cum gaudio magno, vere cognoscens, quod dominus acceleiauit itei eius propter consolacio- nem eorum. Sequenti vero die ad visendum dominam Birgittam vna cum domino Petro ad monasterium prediction repedarunt. Suscepti reuerenter ab abbate loci illius propter deuocio- nem domine Birgitte, cuius exhortacionibus sanctis ad meliorem vitam iam conuersus fuerat, per aliquot dies ibi insimul steterunt, sed ad consilium beate Birgitte iterato Romam veni entes multum humiliter per staciones et limina sanctorum peregrinaciones suas compleuerunt. Peractisque in Roma aliquantis (!) ebdomadibus ad patriam redire domina Katerina se dispo suit. Cumque iam esset in precinctu redeundi e ), requisita a matre sua sancta Birgitta ex precepto Christi, si ad honorem eius vellet in Roma cum ipsa remanere et pro Christo la bores et aduersa queque perpeti, tota igitur inflammata spiritu respondit, se non solum pa triam, amicos et cognatos, diuicias et delicias, sed eciam maritum, quem plus quam corpus proprium diligebat, si Christo placeret, libenter velle 0 relinquere. Consensu itaque rema nendi dato, Christus reuelauit matri sue beate Birgitte dicens: filia tua Katerina est persona, (luant promiseram fidelem cooperatricem in negociis tibi diuinitus commissis. Ipsa est enim pulchra plantula, quam ego ipse plantare volo sub dextro brachio meo, vt crescat in arbo rem fructiferam. Et quia indiget humore gracie, rigabo eam sapiencia mea; *consulo ergo illi quod stet tecum ad tempus, quia vtilius est ei stare quam redire. Nam facturus sum ei sicut pater facit puelle, que a duobus diligitur et petitur in coniugium, quorum alius est pauper et alter dines, et ambo diliguntur a puella. Pater itaque prudens videt affectum vir ginis et pauperem ab ea diligi. Dat pauperi vestes et dona, diuiti vero coniungit filiam suam. Sic ego volo facere. Ista diligit me et maritum suum. Ideo quia dicior sum et do minus omnium, prouidere ei volo de donis meis vlterioribus sibi ad animam, quia placet miclii vocare eum et infirmitas, qua laborat, signum erit exitus sui. Decet enim tendentem ad potentissimum rationacionem suam habere in manibus et a carnalibus esse expeditum, illam vero volo ducere et reducere ad sua, donec apta fiat ad opus quod ab eterno pre- sciui et ostendere ei michi placet* g). Ab illo igitur die tanta ei accreuit eloquencie gracia, vt inter principes et sapientes de testimonio dei loqueretur confidenter, vnde ipse dominus papa Vrbanus sextus tantum de sapiencia eius admiratus est, vt cum ipsa semel coram eo et cardinalibus loqueretur, sibi familiariter diceret: vere filia tu biberas de lacte matris tue. Aliquanto itaque tempore elapso, postquam vouerat cum matre remanere, horrore quodam in- a) Eadem manus in margine ascripsit: ”marskalco Swecie”, sicut etiam in vita Holmiensi legitur, quamquam nusquam in diplomatis eum hac dignitate ornatum invenimus. Kate- rinæ amitam idem praenomen gerentem Gustavus in matrimonio habuit, v. supra pag. 198, not. a., et adhuc anno 1854, d. 3 Martii vixit (Biks Arch. Perg. Bref, n. 163). b) Scilicet anno 1350, cfr. propriam depositionem de articulo vicesimo nono processus canonisationis Birgittae (supra pag. 225). c) Lege Parfensi, cfr. supra pag. 228, not. o. d) Hic Petram Vadstenensem magistrum spectari patet ex de positione Petri Alvastrensis de articulo decimo octavo (su pra pag. 228). Cfr. depositionem super articulo vicesimo nono pag. 229, ubi legimus: remanserat [ipse Petrus Alva strensis] in partibus Swecie per aliquod tempus post recessum domine Brigide. e) V. H. addit verba: ad patriam domina Katerina. f) V. H. perperam: vellet. g) Versus asteriscis inclusos: ”consulo ergo michi pla cet”, qui etiam in vita Suecana sunt omissi, ex vita Holmi ensi sumpsimus.