XX. VITA KA TER I KÆ 246 naret libertati. Quo faciliter annuenti, siluas bestia peciit. Ipsi vero pariter in domino plu rimum gauisi et consolati gracias ei agentes, qui feras edomat et mansuesceie facit. Et ne hostis domesticus, caro videlicet, insurgeret contra spiritum, post nocturnas in deuotis oracionibus vigilias et fatigas genuflexionum in pauimento camere sue substratorium vnum thorale habentes et cussinum sub capitibus dormire consueuerunt, tempore hyemali suam abstinenciam minime immutantes, quia quanto molliora pro deo relinquebant, tanto magis diurni amoris incendio incalescebant. Ipsa namque venerabilis domina menti viri sui deuoti verbo exhorta- cionis sepius studuit materna virtutum exercicia et penitencie inculcare, que ipsa iuuencula in niatre sancta Birgitta viderat et ab aliis didicerat, cupiens se in hiis pariter conformari. Hinc vigiliis et oracionibus sanctis ieiunium associabant, vt cunctis anime virtutibus florere possent et caro subiecta anime et ancilla domine sue congrue famularetur. Abstinenciam igi tur, que multum commendabilis est, pariter amplexati sunt oh amorem dei et propriam salu tem, non solum cohibentes se ab illicitis, ymmo eciam a licitis et concessis, scientes quod abstinenda vitam prolongat, castitatem conseruat, deum placat, demones expugnat, intellec tum illuminat, mentem roborat, vitam domat, carnem exsuperat et cor in dei amorem per trahat et inflammat; felix ergo fuit hoc coniugium, quod non carnis petulancia et lasciuia duo corda vnum A fecerat, sed dilectio, que est *in* k ) Jesu Christo, castis amplexibus constrin xerat glutino caritatis felix eorum coniugium, qui sanctissimum Marie et Josep virginale coniu gium, quantum possibile fuit, conabantur imitari 1 ) ob raiseracionis diuine respectum et amo rem. Nam in diebus suis erant quasi duo lilia in orto [o: horto] dominico, in statu matri moniali bene fragranda, castitatis nitorem coram domino omnium inspectore habentes et co ram proximo per virtutum exempla et exercicia cum opinione bone fame suauissime redo lentes. Unde quidam de familia eorum de insolita abstinenda et spiritualis vite inexpertes vtpote vanis et superstitiosis coram domino Karolo milite, fratre domine Katherine®) detra hebant. Qui captata opportunitate latenter eorum cubiculum intrans, inuenit eos non vt con- iuges delicias carnales sectantes, sed velut deuotos religiosos laneis ac asperis indutos tu nicis, dimisso delicato lecto in pauimento separatim dormientes. Super quo memoratus do minus Karolus, minus eorum que sunt spiritus sapiens, dominum Egardum et vxorem eius germanam suam tamquam superstitiosos et fatuos arguebat. Ipsi vero descendentes pluuias increpaciouum, venienda flumina detractionum et flantes ventos irrisionum equaniiniter tole rantes, a proposito castitatis et abstinende fundamento minime ceciderunt. Firmati enim erant super sancte perseuerancie stabile fundamentum. Sed quia non sufficit mundicia carnis, nisi et mundicia mentis sequatur cum humilitate vera ad gloriam dei, nam sicut mundicia carnis est immunitas a pollucione hominum, sic humilitas est immunitas a pollucione demonum, Miscentur enim demones animalius et corrumpunt per superbiam, sicut homines corporibus et corrumpunt per luxuriam, Ideo hec venerabilis domina pudicicie sue humilitatis studuit adhi bere munimentum. Cepit eciam vestes deformatas ab antiqua patrie laudabili consuetudine, in quibus mo dernis temporibus maxime nobiles effluere solent, paulatim deponere nec propter detractiones et irrisiones ab humilitatis et honeste consuetudinis patrie obseruancia desistebat. Cuius exemplo multe nobiles consodales eius et cognate vestes pomposas et ornatum superfluum patrie reliu- querunt. Inter quas nobilis domina vxor fratris sui predicti, domini Karoli n ) quamuis con siliis et exemplis ejus in principio pertinaciter resisteret, speciali tamen diuine visitacionis oraculo ad meliorem 0 ) vite ordinem conuersa est. Nam contigit in ciuitate Kalmarnensi in capella beate virginis, dum simul starent in oracione ante ymaginem ipsius beate virginis venerabilis domina Katerina cum vxore fratris, quod domina illa vxor videlicet memorati do mini Karoli paululum obdormiret, videbaturque sibi, quod beata virgo hilari wltu respiceret dominam Katerinam, sororem mariti sui, se vero toruis oculis et irato wltu inspectaret. Hac i) Sic V. H., dum manuscriptum habet: oim, i e. omnium, m) Karolus Ulfsson miles, consiliarius et legifer Næriciæ, dc quo quod sententiam perdit. Tide supra pag. 211 et 212, 226 et 227. k) Omissum verbum ex V. H. restituimus. n) De uxoribus Karoli vide supra pag. 211, not k—m. l) V. H. male: inutari. o) V. H.: melioris.