» » XIX. CANONIZA TIO BIRGITT Æ. 243 item dominus Papa subtus pallium, sed milites portabant extra pallium tortitia Papæ accensa. Et sic ivimus per totam capellam usque ad aliam capellam, et reversi fuimus processionaliter ad magnam capellam et dominus summus Pontifex ascendit ad cathedram ante medium altaris, ubi fecerat sermonem suum prius: et stando diaconus a dextris dixit cantando, Ora pro nobis beata Brigida alleluia , et Papa dixit, Dominus vobiscum , et aliam orationem de beata Brigida: et cantato per cantores, Benedicamus Domino , diaconus a sinistris dixit, Confiteor , et Papa dedit benedictionem more solito: et prior episcoporum cardinalium pro- nunciavit Indulgentias: et sic quilibet repatriavit n) cum candela sua; et omnes alias candelas de altari et tortitia de capella camerarius fecit recipi pro Papa per sex Cardinales, qui deberent omnes esse sacristæ. Primus erat dominus de Alençonio Philippus: secundus de Anglia dominus Adam: alter Re atinus. Ista die Papa non potuit dicere magnam Missam de Sancta, causa infirmitatis, sicut debebat: sed in crastinum celebravit, ubi istum ordinem tenuit. Dominica ergo die VIII mensis Octobris bono mane post parvam missam dominus Papa, indutus cum pluviali et mitra cum perlis consistoriali, descendit ad ecclesiam sancti Petri cum omnibus cardinali bus, duobus patriarchis, Constantinopolitano scilicet et... cum praelatis et toto clero: et in porta ecclesiae venerunt ei obviam omnes canonici sancti Petri cum cruce, pluvialibus, pavilione») et campana processio naliter, cantando, Te Deum laudamus , duxerunt eum ad majus altare, et facta aliquali oratione ante altare, recessit ad cathedram, ubi consueverunt Romani Præsules induere se, et sedendo cardinales et om nes prælati venerunt ad reverentiam, et ipse voluit quod cantaretur Tertia. Missa fuit de sancta Brigida cum commemoratione de Dominica. Tunc primo ego incoepi de mandato sedere inter cardinales episcopos. Processit Missa ordine suo. Item post evangelium diaconus a sinistris dixit Confiteor, et dicto Credo in unum Deum, et post offertorium Papa sedebat super bassam p) cathedram cum scabello ante regias ferreas q) Papæ, ubi lec tum fuit evangelium , versa facie ad sedem, in qua fuit indutus. Tunc domini commissarii tres cardinales de canonizatione istius Sanctae exierunt de sacristia sancti Petri cum oblationibus suis. Primo dominus de Francia cum duobus magnis tortitiis accensis, coopertis de auro, obtulit oscu lando pedem et manum: secundo dominus Anglicanus cum duobus panibus coopertis, cum tobaleis ri et armis et scudetis s) sanctae Brigidæ et trium cardinalium commissariorum ; et osculatus est pedem et ma num Papæ: tertio dominus Barensis cum duobus magnis 'barilibus t) de vino et malvaticoa), quæ vocantur Romæ scyphi deaurati, et cum armis et scudetis Dominae et cardinalium praedictorum; et osculatus est pedem et manum Papæ. Ultimo venerunt quinque procuratores istius Sanctae cum advocato et quilibet obtulit unam magnam candelam de una libra ceræ albae, modicum laboratam cum rosis et floribus, viridis, alba et rubea. Item unum parvum canistrellum v), totum depictum de colore viridi, in quo fuerunt duae columbae albæ et duæ turtures. Item nota, quod canonici in processione debuerunt habuisse grossas candelas de cera in manibus ab istis exsecutoribus, et quia non habuerunt, Papa fuit turbatus. Item fuerunt in ista Missa super regias ferreas et super columnas lapideas prope regias praedictas circa lxxx tortitiæ accensae, et vn in elevatione Corporis Christi. Poterant esse quaelibet de quattuor libris ceræ, nec Papa, nec cardinales, nec aliquis candelam habuit in ista Missa; nec fuit sermo. Item nota, quod completa Missa, dominus Pontifex indutus prout fuerat in Missa, et omnes cardi nales et prælati induti sacris vestibus, prout fuerunt in Missa, cum mitris iverunt ad fenestras prope cam paniles) in loco deambulatorio, ubi Romani antistites consueverunt dare populo Indulgentiam; et ibi Papa dedit de vera Indulgentia illa die, sicut in Jubileo ob reverentiam Brigidæ, et in sancto Petro, et in sancto Laurencio in Panisperna, ubi sancta Brigida dicta fuit sepulta: et quicunque visitasset dictas duas ecclesias sancti Petri et sancti Laurencii vn vicibus per totum praesentem mensem, haberet Indulgen tiam Jubilei. Item nota, quod de cera ecclesiae sancti Petri accensa canonici voluerunt habere: sed camerarius totam recepit, quod Papa, nec ipsi nec acolythi nec cantores, nec clerici habuerunt. Item nota, quod quilibet cantor habuit tres ducatos ab exsecutoribus. Item dicti exsecutores miserunt unam pintolamy) de auro Papæ valoris C ducatorum et unum vitu lum, xxiiii capones, xxim pullos, xxim columbas, duo barilia de vino. n) Primarius sensus huj s verbi est redire in patriam, dein reverti o) Tentorium vel tabernaculum; Svetice: "thronhimmel’ . p) I. e. humilis: Gallice: bas. q Kegiæ sunt ”cancelli in ecclesiis, qui vulgo separant chorum seu sanctuarium a naui”, Du Cange. r) I. e. mappa, mappula, mautile, manutergium, v. Du Cange in vocabulis ”toacula et tobalea”, qui etiam hoc aflert dic tum ”linteamina altaris sive tobaleæ”. s) ”Scutum gentilitium” vertit Du Cange, hunc locum laudans. t) Vocabulum origine Cambro-Britannica, quod significat:” ca dus, dolium vel amphora”; vide Du Cange; ex quo vox in lingua Anglica usitata: barrel. u) Vinum Creticum, Gallice: Malvoisir; vide Du Cange. v) Forsan diminutivum vocabuli ”canistrum”, quod (Du Cange autore) designat ”vas ecclesiasticum, in quo distribuebantur panes benedicti”. x) Turris ecclesiæ, in qua campanæ pendebant. y) Sine dubio derivatum a verbo pinta ”mensura liquidorum”.