XIX. CANONIZATIO BIRGITT Æ. 241 XIX. CANONIZATIO SANCTÆ BlRGITTÆ PETRO AMELIO AUCTORE. Hanc descriptionem canonizationis sumpsimus ex Museo Italico, edid. Mabillon, Tom. II. pag. 535—538, Lutetiae Parisiorum, an. MDCLXXXIX, qua ex fonte etiam Buæus in Actis sanc torum saepe citatis hausit. Petrus Amelius, primum episcopus Senogalliensis, deinde archiep. Tarentinus, postremum patriarcha Gradensis et Alexandrinus (Mabillon 1. c. pag. 443), ipsi sol- lennitati interfuit, ut narratio ejus demonstrat, cui igitur maxima fides praestari potest. — — Aliam expositionem canonizationis, Svecico sermone ab Erasmo Ludo vici, noto secretario Gustavi I:i regis, confectam possidemus (edita in: Svenska Fornskriftsällskapets Samlingar, n. 4, Wad- stena Kloster-Beglor , pag. xxxiv—xxxix), quum autem auctor in posteriore parte seculi XYI:i vivens ex pluribus fontibus novum construxerit opus, nostræ collectioni id inserere non ausi sumus, quamquam eum coæva narratione Sueci cuiusdam, testis oculati, usum esse patet. Ce tera breviores descriptiones, — Suecicæ in Johan. Laurentii Lælii ”Jungfru Spegel”, impressa Holmiæ an. 1591, et in Widekindi Imaginibus familiæ Braheæ, pag. 26, Visingsburgi, an. 1673, (ubi antiqua vocabulorum orthographia est pia fraus Widekindi), — Latina in Genealogia Brahæa, pag. 37, ed. Ôrnewinge Holmiæ, an 1647, omnes ad memoratam Erasmi narrationem revocari pos sunt — — — Aliam quidem descriptionem in membrana annotatam atque in Archivo Begni conservatam illustrissimus Andreas v. Stiernman laudat (v. orationem ejus præs.: om de lärda vetenskapers tillstånd i Svearike; in Academia regia Scientiarum anno 1758, pag. 88) quam a nullo alio memoratam neque ibi nec alias reperire potuimus, unde jure suspicamur nihil aliud esse ac librum membranaceum Johannis de Turre Cremata (Torquemada) cardinalis pro Birgitta in Concilio Basiliensi defendenda an 1446 compositum, qui nunc est Bibliothecæ regiae Holmiensis. — Brevem narrationem Diarii Vadstenensis (v. Tom. I. pag. 105 hujus operis) ideo solummodo in memoriam reducimus, ut legentes moneamus variantes lectiones, in quibus editio Benzelii in Additamentis Chronici Margaretæ Clausdotter, pag. 29, ex codice n. 75 Bibi. Ups. impressa, a Diario discrepat, solum ex lapsu vel vitiosa interpretatione abbreviationum omnes originem trahere. De ipso modo, quo negotium canonizationis annis 1389—1391 ageretur, Buæus in Actis Sanctorum (v. supra prologum numeri XVIII) pag. 467,468, n. 410—412 narrationem Laurentii Bo- mani, cujusdam testis oculati, memorat, quæ cum nobis in manus non venerit, gravissima ejus argumenta leviter attingemus. Anno 1389 Urbanus VI:tus papa monasterium 1 adstenense lite ris admonuisse dicitur, ut Magnum Petri confessorem Bomam pro canonizatione demum ad finem perducenda mitterent. Magnus eodem anno circa nativitatem domini Bomam pervenit et Boni facio IX:o paullo ante electo papæ (Urbanus enim die 15 Novembris erat mortuus) literas Mar garetæ reginæ, senatorum Svecicorum a) et monasterii Vadstenensis ceteraque ad negotium perti- a) In codice Bibi. Upsal. n. 2 in catalogo Benzeliano exstant apographa harum literarum; literæ reginæ scriptæ sunt Su- dercopiæ, anno 1889, die 31 Octobris; in literis magnatum desunt ultimi versus, ut locum et diem determinare neqvea- mus ; verba tamen restitui possunt, quia et regina et senatus li teras regis Alberti et senatorum de anno 1879, d. 18 Jannarii (v. supra pag. 220 in lit. H.) ad verbum reddiderunt. Con siliarii et nobiles, qui litteris antedictis subscripserunt, erant: ’ Henricus archiepiscopus Vpsalensis, Nicolaus Lincopensis, Thordo Strengenensis, Beno Arosiensis, Bero Aboensis et Hemmingus Wexionensis ecclesiarum episcopi, necnon Erin- gislo Sunonis, Ericus Katildi [o: Kætilli] Karolus Wlphonis, Birgerus Wlfonis, Steno Benedicti, Boecius Boecii, Erin- gislo Nicolai, Stephanus Wlfonis, Anundus Johannis, Wlpho Johannis, Steno Boecii, Steno Stenonis, proceres et regni Swecie consiliarii, Magnus Haquini, Thurirus Benedicti, Thorchillus Haraldi, Bagwaldus Philippi, Arvidus Benedicti, Götzstauus Mathie, Iwarus Nicolai, Thordo Bonde, Magnus Tom. Ill . Benedicti et Philippus Karoli, eiusdem regni Swecie nobiles et potentes." Cum vero hæc nomina in aliis litteris publi cis, dat. Sudereopiæ d. 24 & 27 Oct. 1389, occurrunt, pa tet, illas quoque circa idem tempus confectas esse. Praeterea proceres regni Suecise septem annis ante eandem rem sollicitasse videntur, quia in Bibliotheca Lpsa- liensi asservantur literæ membranaceæ de anno 1882, dat. Watzstena d. 1 Aprilis, in quibus "Eringislo Sononis, Co mes Orchanensis [o: Orchadensis], Boecius Johannis, regni capitaneus ac legifer Gotorum, Karolus de Thoftom, legifer Vplandiarum, Birgerus Wlfsson, legifer decem provincia rum, Steno Bendiczson, Regni summus senascallus, Boecius Boosson de Ringxholt, Kanutus Karoli legifer Sudher- mannie, Anundus Johannis , legifer 01andie, Stephanus Vlpho- nis de Langno, Steno Stenonis de Engxoo, Vlpho Johan nis de Sandom, Petrus Porse , capitaneus Finwidie, milites et eiusdem regni Swecie consiliarii” papam pro canonizatione beatæ Birgittæ, "inclitæ patronæ regni Sweciæ” implorant. II. 61.