XVIII. EX MIRACULIS SANCTÆ BIRGITT Æ. 235 taittui mulier sive in ecclesia sive alicubi, semper sequebatur eam diabolus affligendo; portatam autem in cathedralem ecclesiam Lincopensem reliquit eam stans extra cimiterium inuasitque redeuntem ab ecclesia satis nequiter pertractando; cum iam venisset Wastenas, jacuit in vehiculo, quo illuc translata est, con fluentibus multis de habitatoribus loci et aliis ad videndum, et in conspectu omnium astancium arripuit eam diabolus per pedes eleuans in sublime et fecit horribiliter cadere in vehiculum. Post hec maritus suus cum alio viro forti portauerunt eam ad capellam, et solito plus ponderosior effecta est. Postquam autem colloeassent eam in quodam loco in capella, arripuit eam diabolus per pedes, volens extrahere eam, fren dens tam horribiliter, quod fere rumpebatur cor videndum eam pre timore, maritus autem eius attraxit sibi, tenens eam per capud, sed retinere non valuit, antequam juuit eum vir, qui prius. Sequenti vero die, que erat dies sabbati, congregatis omnibus in loco cantare scientibus post nonam et completorium n) canta- uimus ad expellendum ab ea malignum spiritum ymnum, Veni creator spiritus, ter cantando versum illum, Hostem repellas etc. item, Aue stella matutina, et antiphonam pro reliquiis, et sic cantatum est dominica die, feria secunda, tercia, quarta, quinta, et inter hec vexabat eam et collidebat eam ad parietem, circa quam sedebat, ita horribiliter, quod fere tremebat et monebatur tota capella, et in fletum excitarentur plu rimi hoc videntes et testificate sunt mulieres eam tangentes, se sentire aliquid corporeum ita moueri in visceribus eius, ac si foret vicina partui. Vnde et dixit ad eam diabolus, qui loquebatur secum: non ego facio tibi multa mala, sed ille qui habitat in te, est tibi multo molestior te grauius affligendo. Quadam autem die positum est capud domine Brigide super capud eius, et ligata est super eius pectus crux argentea paruula, quam domina Brigida posuerat in sepulcro domini in Jerusalem, et osculabatur manum cuiusdam senis presbiteri, quo facto venit ad eam totus furibundus diabolus, dicens: iam multa tecum faciunt, ecce, posuerunt clauam o), que est michi pessima, super caput tuum, uel quare osculabaris manum illius pessimi senis presbiteri fetentem; extendensque manum suam dixit: osculare manum meam; quod illa negante cepit blandis verbis quasi amicam rogare eam, quod a se abiceret stipulam p) illam, quam gerebat super se sci licet in pectore, dicens se pro uehementia fetoris pessimi, quem redderet sibi, non posse ibi commorari. Inter hec eciam rogabat eam blandis verbis, vt a capella secum recederet, dicens se pre anxietate intolera bili non posse audire illum vehementem clamorem, qui resonabat ibi. Quinta autem feria, dum intrauimus ad cantandum, cessauit a vexacione eius, et recedens extra capellam clamabat: ve, ve, quia iam nichil mali possum tibi facere. Sed licet dimisisset eam, jacuit tamen sicud persona paralisi pessima dissoluta. Se quenti vero die, que erat dies conuersionis sancti Pauli, dum in matutinis cantabatur te deum, restituta est sibi loquela, laudabat et illa deum, dum autem thurificabantur ymagines, sensit naturalem thuris odo rem, et dum eleuabatur corpus Christi in prima missa, recepit visum, clare videns hostiam in manibus sacerdotis, quod cum diceret circumstantibus, repleta est capella clamore alta voce laudaucium Jesum Chri stum. Sed adhuc de illo loco, quo jacuit, erigere se non valuit, finita autem missa accessit ad eum [o : eam] dominus Petrus, quondam venerabilis domine Brigide confessor, et statim surrexit Huius miraculi sunt testes reuerendi patres et domini videlicet dominus Laurencius canonicus Lincopensis, dominus Joarus Esgeri, ibidem prebendatus, frater Olauus, prior claustri fratum predicatorum in ciuitate Arosiensi, qui die predicto videlicet Annunciacionis beate virginis viderunt eam expedite ambulantem et pristine sanitati in tegre restitutam, et dominus Bero curatus parochialis ecclesie predicte Hussaby (!) et dominus Johannes Erici, vicecuratus ecclesie de Herseme, Lincopensis diocesis', qui viderunt eam male habentem et possunt, si velint, hodie hoc est in die sancti Laurencii inspicere bene sanam. Olauus agricultor de opido Gryta, parochia Biornascoghq), Arosiensis diocesis, grauissimo dolore et languore circa carnispriuium afflictus, per tres dies continuos vidit duodecim demoues, teterrimos in habitu vsque ad nates decurtato, calceis rostratis O et capuciis in summitate exacuatis secundum turpissimam au licorum modernorum consuetudinem juxta se comantes atque dicentes: si vis consentire nobis, ditabimus te diuiciis, si autem nolueris, morte turpissima condempnabimus te nobiscumque ad Tartara perducemus; quibus ille semper respondit: consenciam deo meo et illi reuerende famule sue domine Brigide, cui votum peregrinacionis emiseram, in qua tota fiducia spero, quod virtute dei mei me de minarum vestrarum terroribus eripiat. Illam enim omnibus diebus vite mee in quibus potero honorabo; finitis autem hiis tribus diebus horribilis demonum visio disparuit, et ille statim pristina sanitate peicepta, penecit hnmilitei votum suum. Testes sunt honorabiles viri dominus Karolus, curatus ecclesie predicte et dominus Johannes frater eius se cum tum existens n) Nona est officium ecclesiasticum diurnum, quod hora diei nona peragitur et decantatur; v. Du Cange. 1. c. De com pletorio v. supra pag. 222, not. h. o) Forsan pondus hic significat; cfr. Du Cange. p) Huic verbo significatio fraudis cujusdam inesse potest; Du Cange. q) Hodie Björskog in territorio Åkerbo et provincia West- mannia. r) Calcei dicebantur rostrati, qnia perverso hujus temporis more pedum longitudinem superantes in acumen quoddam rostri instar desierunt; cfr. Du Cange.