/ XVIII. EX MIRACULIS SANCTÆ BIRGITTÆ. 233 diendi officium amisisset, quod videntes vior eius et curatus sacerdos ibidem, dominus Johannes, sibi ni mirum plurimum condolentes voueront pro ipso, cum ipsemet non posset, quod ipse visitaret reliquias do mine Bngide in Wasfenis, oblaturus pro quolibet articulo vsu officii sui naturalis carente vnam marcham cere, quo facto mirum in modum paulatim sensit se sanari, qui circa natiuitatem beate virginis veniebat astenas, humiliter implens votum; testes sunt dominus Johannes predictus, pater Stirbernusq), abbas monasterii Jwleta eiusdem diocesis, et Laurencius de oppido Tipcbi r) dicte parochie. Honorabilis pater * dominus* Sterbernus, Abbas de monasterio Julita, Strenginensis diocesis, ad astenas direxit literam in liée verba: Reuerendo viro domino Petro, priori Aluastri in Wastenis existenti in domino salutem. Abscondere cepi, quod experior non esse abscondendum, videlicet quod domina illa gloriosa Brigida magna dum inuocata fuerit, in aquarum periculis auxiliatrix erit, nam stagnum Mæler *) prope passagium Olghosund t) nauem ascendi, *ut* versus Strengianes ‘nauigarem*, extensoque velo sub illo vehementissimo flatu, qui erat circa festum beati Martini, *in* scopulo quedam lésa est nauis, fracto autem gubernaculo et rupta naui velum deponere volebamus, sed non potuimus, flatu instrumenta veli stringente, sicque nauis velocissime currens in alium lapidem impegit et fordas rupta est, tandem velum trahere volentes, in tanto periculo missam, Salue sancta parens, in honorem gloriose Brigide dicendam vouimus, et tum protinus reuelamen [o : releuamen] accepimus, quod nec minima gutta aque percipiebatur nauem intrare; pueri autem, priusquam nauis rumpebatur, ad vnam leucamu' pluries exhauserunt aquam, quia nauis propter vetustatem porosa erat, rupture vero tam ample fuerunt, quod non erat in manu nostra auxilium ferre; ipsius itaque ‘meritis* ab inuasione aque mirabiliter nobis exemptis, eciam pori, qui antea receperunt aquam, tanto deferentes facto quieuerunt. Verumtamen aqua rupturis alludens inconsuetum sonitum dedit, mira reluctante potencia, quippe in operacione tante resistende ostendit se talis actus minoris esse potencie et viitutis; a terra vtique remoti eramus sub isto facto ad longam dimidiam leucam, sed nauis postmodum cum remis ad ten am ducta et in portu firmata aquam mox cepit absorbere, post cuius repara- cionem pueri se habuerunt in exhauriendo aquam sicut ante eius fraccionem ; me autem ascendente [o : descen dente] de naui in Strengnes, pueri persequebantur viam versus Stokholmis v), v bi eadem nauis penitus est destructa, illesis tamen pueris et rebus nostris, hec vtique facta sunt non inuocantis merito, sed inuocati nominis dignitate. Quid ergo tante auxiliatrici rependemus? Scimus pro certo, quod ipsa gloriosa re et nomine veraciter existit bona, inuocantibus reis gloriosum iuuamen tribuens; taceant adversarii. Valete semper in Christo. Scriptum in crastino sancti ‘Vincendi m artiris* x). * Testes* sunt Soal (!) monachus et sacerdos monasterii Kwma in terra Gotlandie, Bero Campe, Laurencius Benedicti, Johannes Petri secum in naui periclitantes. Item circa festum beati Nicolai episcopi nobilis quidam nomine Pinno y) de castro sito juxta dui tatem Orabro Strenginensis diocesis, deridens dei famulam altero oculo priuatus subito est, qui post di midium annum de blasphemia penitens et votum peregrinacionis ad eam emittens atque perficiens se gau debat amissi oculi claritatem recepisse; testes fuerunt Hermannus Skitta, Kort et Willebrack cum ceteris eiusdem castri castrensibus. Decem viri cum puero paruo sedebant ad piscandum super glaciem in stagno magno monasterio Wastenensi adjacenteQ' quod talis est consuetudinis, quod dum appropinquat tempus resolucionis glaciei, vehementissimo strepitu incipit ebullire et commoueri a fundo et magna violentia prorumpere primo in paruas rimas *vel scissuras*, que sunt in glacie, has in modico ‘temporis* spacio faciens valde latas, licet ‘autem protunc* glacies in densitate habuit plus quam vlnam, et tunc adiuuante superius impetu ventorum, diuiditur tota glacies in grossa frusticula, et tunc multi existentes super ipsam glaciem multociens sub merguntur, sed licet istud videatur mirabile ad credendum, tamen omnis circumjacens regio hoc testatur. Sex ergo de dictis decem viris commocionem a profundo audientes et stagni consuetudinem non ignorautes curso velocissimo properabant ad litus relictis piscibus, quos preudiderant (!) ceterisque rebus suis, alii vero quatuor ‘viri*, videlicet Sinudo [o : Sigmundus] in Kastembergha), parochie Wastenensis, Lincopensis' dioce- q) In sequenti linea scribitur Sterbernus ; Suetice : Styrbiörn. Paullo post obiisse videtur, quia anno 1379 Ingevaldus qui dam abbas vocatur (vide prologum n:i XVII. in lit. H. n. 2). r) Scribitur ”Thiolaby” in codice n. 15. s) ”In stagno Mæler”, rectius scriptum est in depositionibus Magni Petri presbyteri, et Petri Alvastrensis de eadem re super articulo n. 47. t) Forsan Algösund justa litus boreale insulse Sela, vel Eld- sund, quod olim erat return inter Fogdö et terram, urbem Strengnäs circumjacentem, sed nunc alluvione in solum est mutatum (vide: Styffe, Skandinavien under Unionstiden, pag. 207). u) Gallice: lieu; mensura itineraria, 1500 passuum; vide Du Cange, Glossarium medii ævi. Tom. III. v) Sic paullo recentior manus emendavit, dum antea scriptum erat ”Scolomis.” x) Addita verba etiam in duabus depositionibus, quas supra not. s. laudavimus, reperiuntur. y) Gens Teutonica, quae tempore regis Alberti immigraverat et cujus nominis nonnulli viri commemorantur, ut Pinnow senior et Tideke Pinnow kiis iisdem annis (Styffe : Bidrag till Skan dinaviens Historia, I. pag. 104 et 105) et Haraldus anno 1393 (Riks-Arch. Perg.bref, n. 2661). z) Scilicet lacus Wattern. a) Forsan Kasteberga in paroecia Ekbyborna et territorio Aska provinciae OstroGotiæ. II. 59 .