221 EX PROCESSU CANOISIZATIONIS RIRGITT Æ. • dominis videlicet Nicholao dei gracia Episcopo Lincopensi, Nicolao Johannis decano Vpsalensi et canonico incopensi, Laurencio Odonis canonico et Henrico Henicheken [o: Henikini], prebendato predicte ecclesie mcopensis, necnon nobili viro domino Wickone de Voitzen [o: Yitzen] milite, Capitaneo castri Calmarensis, qui interfuerunt examinationi tam vite quam miraculorum. Primo quidem de vita et moribus ipsius, domina Margareta de Bothirnty, relicta domini Karoli, magnifici militis, septuagenaria, vidua de triginta tribus annis, honeste semper vite et fame, prestito jura mento ad sancta dei ewangelia fatebatur, quod cognouit eam a tempore juuenili semper seruientem ex magno desiderio deo, vacantem oracionibus et elimosinis ac aliis piis operibus contempta gloria mundi; et habuit domum specialem pio paupeiibus et infirmis. Postquam nupta fuit, omni die visitauit infirmos illos per se ministrando eis necessaria, et eciam deputauerat alios pro eodem officio; et habuit in consuetudine coti diana, quod ante piandium semper intererat diuinis officiis, et postmodum solitaria in capella vel in ca mera sua seiuiuit deo, et insistebat labori pro ornatu altarium et vestium sacerdotalium et quam plurima alia, que naiiaie esset longum. Et marito absente asperam duxit noctem in lecto et semper ibat de die ad cprpus in aspero vestimento, et breviter omnia alia habuit in operibus, que decent vel decet mulierem deo dilectam habeie. Et hec omnia dixit se vidisse [et] per communem conuersacionem expertam fuisse, testibus presentibus Nicolao Johannis, decano Vpsalensi et canonico Lincopensi predict», Thordone Andree, Ragwaldo Amundi canonicis Lincopensibus. Ingeburgis, filia Boecii militis c), sexagenaria, que vixerat in viduitate viginti septem annis, testa batur, quod in juuentute sua vitam duxit virginalem, contemptis lasciuiis et omnibus operibus immundis, et quod postquam fuit ducta in matrimonium, duxit vitam laudabilem et deificam, quod seruiuit deo in timore vacans oracionibus et continue diuinis officiis, jeiuniis et sua largiens pauperibus, et post mortem mariti vixit in sancta viduitate triginta tribus annis d), presentibus testibus suprascriptis. Ingeburgis, filia Erici militis e), quinquagenaria, que vidua fuerat tredecim annis, dixit eam cogno- uisse, postquam tradita fuit viro, quod audiuit famam suam adeo a juuentute fuisse bonam, quod deside rabat eam videre propter virtutes, que dicebantur ab [o: de] ea, et postquam vidit eam, dilectabatur, quod posset stare secum videns simplicitatem et honestatem suam cum optimis moribus sine ornatu aureo uel argenteo, et sciuit quod asperam duxit vitam viuente marito, in lecto suo vtebatur asperis et duris vestibus corpus suum castigando et cotidie eciam presente marito, adeo quod ante mortem mariti induxit eum ad vitam eandem, qui fuit miles pulcer et strenuus, et ante mortem mariti et post congregauit omnes pauperes et debiles in domum suam specialem et ministrauit eis in propria persona cum aliis personis deputatis ad hoc omnia necessaria et releuabat eos de loco ad locum et fecit eis parari balnea et mundauit corpora eorum et non abhorbuit (!) aliquos infirmos neque leprosos, vitra fuit adeo bona quod instruxit maritum simplicem laycum, quod sciuit horas beate virginis legere et legit cotidie, et habuit firmiter in mente, quod voluit continenter viuere et caste omnibus diebus suis; facta vidua statim Swecie deposuit omnem ornatum cor poris et induit vestem rudem et simplicem cum pellibus agninis et quantum ad victum omnia delicata de posuit et grossa tantum ad naturam sustentandam sumpsit et modico sompno vacabat, sed semper vigiliis et oracionibus insistebat et malas mulieres pessime vite reduxit ad bonam vitam suis verbis et ad penitenciam, et hoc feeit in loco quo residebat tam viuente marito quam mortuo, et ista fecit, inquit, pluribus aliis locis. Et hec eadem Ingeburgis morabatur secum quinque annis in Borna, videns et limina sanctorum cum ea frequenter visitans, adeo quod propter nimios labores eundo destituta fuit viribus suis et adeo feruenter desiderabat Christum, quod neque audire voluit vana nec de vana pompa mundi, que Eome antiquitus fuerat, nec oculum ad talia vertere et continue in ecclesiis vel in locis priuatis cum lacrimis insistebat et cantauit ore proprio horas canonicas omni die cum aliis sacerdotibus secum orantibus, antequam circuerat limina de die pro indulgentiis, et omni die confitebatur et ab omni lasciuia abstinuit. Ingeburgis', filia dicta Magni Guthmersson et vxor domini Ermigislonis comitis f), quinquagenaria testabatur, quod semper insistebat oracionibus ante meridiem et post meridiem vacacionis tempore mini strabat pauperibus, presentibus testibus supradictis. Juliana, XL VIII annorum, filia domini Nicolay Dannes militis, vxor Nicolay Haquini g) , [que] habuit noticiam ejus, cum fuit in matrimonio et conuersabatur secum die noctuque, sub juramento fatebatur, quod b) Sine dubio legendum: Margareta de Broby, nam in diplo matis reperimus Margaretam Thuresdotter (Bjelke) in Broby, relictam Caroli oujusdam militis et matrem noti Erici Ca- roli (Örnfot), militis et præfecti Ostrogothiæ, (vide Biks Arch. Perg. Bref n. 692, 1334 et 1501). Prædium Broby adhuç exstat in paroecia Ä (olim Aa vel Abo in territ. Björ- kekind, Ostrogothiæ) , ubi Margareta secundum literas supra- dictas bona possedit. c) C um diplomata hujus temporis nullum alium militem no mine Boecium, cujus filia an. 1377 potuerit sexaginta annos , excedere, nobis exhibent, nisi Boecium Nicolai (Natt och Tom. III. Dag), militem, consiliarium et legiferum Ostrogotiæ, hæc Ingeburgis est mater memorabilis Boecii Johannis (Grip- hufvud), dapiferi regni Sueciæ, (cfr. literas de anno 1370, Biks Arch. P. Bref, n. 939). d) Perperam testatur Ingeburgis, cum Ulfo anno 1344, Bir gitta anno 1373 vita excesserint. e) Forsan illa Ingeburgis, de qua diximus supra p. 211, not, m. f) Vide supra pag. 216 schema genealogicum, tab. I; cfr. Dia rium Vadstenense ad annum 1390. g) Mater Julianae erat Ingeburgis Laurensdotter (quae Birgittam in Italiam sequens Mediolani obiit, v. supra pag. 203, not. u), II. 56.