XIII. VITA S. BRYNOLPHI. 173 curatus ecclesie Alinxaas, Scarensis dyocesis, testis productus, iuratus et diligenter interrogatus dixit, con tenta in dicto articulo fore vera, quia sic a dicto Oriario principali et principaliter in dicto articulo nomi nato et a Johanne Hoghakost, ciue Wismariensi, Kadzeborgensis dyocesis pro miraculo [audiuit] quia pro 97. miraculo sibi retulerunt, gratias agentes deo et beato Brynolpho. Interrogatus de loco et tempore dixit, quod in oppido Ludosiensi, Scarensis dyocesis, de anno domini in ipso articulo contento, presentibus ibidem et auscultantibus quasi XL. personis vtriusque sexus in domo habitationis Johannis Pistoris, ciuis Ludosiensis. Item super eodem articulo honorabilis vir, dominus Arwidus Arneri, Sacristanus Scarensis, testis productus, iuratus et interrogatus dixit, contenta in dicto articulo fore vera, eaque pro veritate et vt vera audiuisse a dicto Oriario, in ipso articulo principaliter nominato, et ab eius manibus oblationem, quam occasione contentorum in ipso articulo vouit, recepisse in ecclesia Searensi anno quo supra immediate. Die Solis XVIII. mensis predicti super articulo XXXIX. qui incipit: Item quod anno domini MCDXIII. Anbernus de Dotthormboo 1) etc., prouidus vir idem Aubernus, principalis in dicto nominatus principaliter articulo, etatis L. annorum, vt dixit, testis productus, iuratus, interrogatus et diligenter examinatus re spondit et dixit, contenta in dicto articulo fore vera, sibique prout in dicto articulo dicitur, veraciter con tigisse, quia cum idem testis loquens omnino surdus factus esset per tres dies continuos ab octaua sancti Johannis Baptiste anno in ipso articulo éxpresso, vidit in somnis mulierem splendidam sibi dicentem: si surditatem quam pateris euitare volueris, fac votum viro sancto. Cum autem euigilans hesitaret, qui suam [o: quisnam] esset ille sanctus, per cuius merita sanitatem recepturus esset, subito menti eius tanquam sagitta insiliit, vt beato Brynolpho Searensi votum emitteret, quo facto subito dixit se fuisse [et] esse sana tum et auditui debito restitutum. Item super eodem articulo prouidus vir Sigwidus Benonis in Dotherboo, laycus, Scarensis dyocesis, 98. etatis L. annorum, vt dixit, testis productus iuratus et per nos diligenter examinatus, interrogatus, dixit contenta in ipso articulo fore vera, quia ea pro veritate et vt vera fieri vidit et audiuit ab eodem Anberno principali et in eodem articulo principaliter nominato, eodem die quo sanatus est, causam reddens quia secum in eadem domo per tempus et tempora, quibus hec, quotidie morabatur et hodie commoratur. Item super eodem prouidus vir Ericus Johannis de Lundby, 1) etatis XXX. annorum vt dixit, laycus, Scarensis dyocesis, testis productus, iuratus et interrogatus dixit, contenta in ipso articulo esse vera, eaque pro veritate et vt vera ab eodem principali audiuisse, et statim, postquam idem principalis restitutus est auditui, sese aduenisse et presentem fuisse et eum sanatum vidisse et surdum omnino presciuisse, quodque presens erat, dum ipse principalis vxorem propriam pro toto [o: voto] huiusmodi complendo in ciuitate Searensi emitteret, eo quod amicus suus carissimus et consanguineus esset, sed propter hoc non dixit se deposuisse neque deponere suo medio iuramento. Die Martis XIII. predicti mensis Aprilis super XL. dictorum articulorum articulo qui incipit: Item quod anno domini MCDXIII. infantulus cuiusdam Odstanim) etc., prouidus vir Odstanus, pater eiusdem infantuli in dicto articulo principaliter nominati, laycus, Scarensis dyocesis, testis productus, iuratus et interrogatus dixit, contenta in dicto articulo fore vera, causam reddens et ipsum articulum magis specifi- cans, eo quod ipse filius suus in dicto articulo principaliter nominatus erat omnino aridus et contractus a festo beati Michaelis vsque ad Pentecostes et vitra, nec per se pedes, tibias aut crura mouere poterat. Et propterea veniens idem testis loquens in ciuitatem Scarensem cum eodem puero sic contracto hora prima- 99. rum vel quasi ad(!) votum pro eo fecit beato Brynolpho et ante horam vesperarum eiusdem diei puer ad sepulchrum eiusdem beati Brynolphi sanatus est in ipsa dominica, que fuit infra ascensionem domini anni in ipso articulo expressi. Item super eodem articulo honorabilis et discretus vir dominus Ingieldus, Canonicus Scarensis, testis iuratus et interrogatus et diligenter examinatus dixit, suo medio iuramento, prout supra immediate, excepto quod factum erat per errorem scriptoris aut simplicitatem aut impericiam relatoris, qui tantum temporis posuit in ipso articulo de tempore patientis, quia per tempora supra immediate dumtaxat expressa idem testis loquens cum eodem priori teste vniformiter concordarunt [o: -uit], causam sue reddens scientie quia idem testis loquens dictum puerum infirmum pluries palpasse et manibus attrectasse eumque vidisse ari dum et contractum et omnino inhabilem ad vsum gradiendi vel se de loco mouendi, quia eius crura et tibie pendebant viribus vacua, tanquam duo fila. Dixit etiam se ipsis parentibus pueri consuluisse, quod de peccatis suis contererentur et confiterentur. Qua confessione peracta, et voto facto et completo, cum mater dixisset eidem puero sic contracto, quasi ludendo seu affabiliter eum alloquendo, in hec videlicet verba, vel eis in effectu similia: Surge, inquit, et gradere vir beati Brynolphi, et statim eum supra pedes ipsisque verbis dictis stare cepit [o: isse] et eodem die ambulare. Item super eodem honorabilis vir dominus Sweno Olaui, perpetuus vicar jus in ecclesia Madelup- landha,n) etatis XXXVI. annorum vel circa, vt dixit, testis productus, iuratus et interrogatus et diligenter l) Vide supra p. 144, not. r. ' “) Le S e: Medaluplanda. Vide p. 168, not. z. m) Suetice: Osten. Tom. III. II. 44.