XIII. VITA S. BRYNOLPHI. 169 interrogatus, suo medio iuramento dixit, contenta in dicto articulo fore vera, causam reddens scientie sui dicti, quia ipsa Gunuor vxor sua laborauit in amentia per lucida interualla vitra annum et ante carnalem inter eos copulam subsecutam, quodque eam idem testis loquens, cum certis sibi associatis viris die nup tiarum recepit eam de campo et reduxit eam in domum domini Torkilli prepositi Scarensis, eo quod coloni sui essent. Item, super eodem articulo venerabilis et circumspectus vir dominus Torkillus prepositus. Scarensis testis productus, iuratus et interrogatus dixit, contenta in dicto articulo fore vera, quia sic ea fieri vidit et audiuit. Vidit namque eam sanam ad mensam suam locari, eamque super eandem mensam subito salire et ad campos euadere. Vidit etiam eam per ipsum sponsum et patrem suos in eandem domum ipsius testis loquentis ligatam reduci. Vidit eam ad sepulchrum beati Brynolphi adduci debilem et dementem, et inde sanam et incolumem rêduci, ac ab eodem teste loquente sibi alimenta ministrari petentem. Die Veneris XVI. mensis Aprilis primus testis supradictus dominus Bero Knap, Canonicus Scarensis, productus, iuratus et super XXVI. articulo qui incipit: Item quod in eodem anno quedam virgo Gyridh nomine etc.. Interrogatus et per nos diligenter examinatus idem testis loquens respondit, suo prestito iu ramento, contenta in dicto articulo fore vera, reddens causam scientie sui dicti, quia eandem Gyridem talem fuisse vidit, qualis in ipso articulo describitur et dicitur, et voto completo, subito conualuisse et in toto liberatam fuisse, ipsumque miraculum de mandato domini ordinarii veraciter conscripsisse. Interro gatus de tempore et loco dixit, quod in domo habitationis ipsius testis loquentis et cathedrali ecclesia Scarensi prope sepulchrum sancti Brynolphi de anno domini MCDXII. circa festum beati Petri ad vincula. Item super eodem XXVI. articulo dominus Laurencius Gostaui, Prebendatus ecclesie Scarensis, etatis XXXVI. annorum vt dixit, productus, iuratus et interrogatus, secundus testis loquens dixit prout supra immediate, addens, quod eam vidit pluries diuersis modis a demonio vexari et ab ipsis vexationibus vidit eam etiam meritis, vt firmiter creditur, dicti beati Brynolphi liberari et subito sanari. Item super eodem articulo venerabilis et religiosus vir dominus Steno, Abbas Monasterii in Mun- kal[i]we ordinis sancti Benedicti, Bergensis dyocesis, et honorabiles domini Elaws Swenonis, Canonicus Scarensis et Laurencius Finwidi Clericus Lincopensis dyocesis, Notarius publicus supra et infra scriptus, seorsum et singillatim producti, iurati, interrogati et per nos diligenter examinati responderunt, eorum ac cuiuslibet eorum medio prestito iuramento, quod eam pluries viderunt dementem et a demonio vexari, quia interdum viderunt eam in toto membro rigidam et extensam, interdum quasi manibus et brachiis contrac tam, interdpm lapides et ligna projicientem, interdum spumantem et mirabiliter loquentem. Dixerunt etiam se eam vidisse in monasterio et ciuitate Wastenensi et alias bene sanatam et deo deuotam, et eam audi- uisse deo et beato Brynolpho Scarensi per [o: pro] recuperata sanitate gratias referentem, et hoc in diuer sis locis et temporibus videlicet Scaris et Wastenis. Die Jouis XV. mensis eiusdem primus testis, honorabilis vir dominus Johannes Magni, Prebendatus ecclesie Scarensis etatis XXX. annorum vt dixit, productus, iuratus et super XXVII. dictorum articulorum articulo qui incipit: Item quod in anno domini MCDXIII 0 . de mense Januarii filius Johannis etc.. Inter rogatus et per nos diligenter examinatus, respondit suo medio iuramento, contenta in dicto articulo fore vera, causam reddens scientie sue, quia cum quadam die, tempore indulgentiarum a domino Johanne papa XXIII. olim in sua obedientia nuncupato alias concessarum, Scaris de ambone publice predicasset, venientes ad eum pater et mater eiusdem pueri sic contracti, humiliter petebant, quod coram omnibus ibidem auscul tantibus, ipsum puerum meritis beati Brynolphi sanatum pronunciaret, quod et se fecisse dixit publice et expresse. Item super eodem articulo secundus testis dominus Arwidus Arneri, sacristanus Scarensis XXXM. annorum vt dixit, productus, iuratus et interrogatus dixit, contenta in dicto articulo fore vera, causam reddens scientie sui dicti, quia heri ea pro veris et vt vera a matre dicti pueri in domo habitationis eius dem matris audiuerat, eo quod ibi per dominum Episcopum ScarenSem missus fuerat pro parentibus eius dem pueri citandum [o: -is], ipso patre prelibati pueri in remotis agente, matre vero post partum in pro ximo laborante. Audiuit etiam idem testis loquens contentorum in dicto articulo veritatem circa dictam matrem a quadam annosa muliere et honesta, que sibi eadem contenta fuisse et esse vera retulit eaque se vidisse et audiuisse dixit. Eodem die et mense super XXVIII. dictorum articulorum articulo qui incipit: Item quod eodem anno filius cuiusdam nobilis Arwidi etc., primus testis, nobilis et honesta matrona Benedicta, eiusdem Ar- widi Benedicti relicta, mater pueri in ipso articulo descripti, etatis XL. annorum vt dixit, producta, îurata et interrogata dixit, contenta in dicto articulo fore vera, câusam scientie sue reddens, quia cum die domi nico ante festum natiuitatis beate virginis eiusdem anni in ipso articulo expressi, ecclesiam suam parochi- alem pro missa audienda visitare parata esset, dixit quasi merens et condolens eidem filio suo Brynolpho etatis trium annorum, sicut in articulo dicitur, pedibus contracto et tibiis tunc vitra tres septimanas dixit: Tom. III. II. 43.