XIII. VITA S. BRYN OL PHI. 167 prout immediate supra, referens se ad dictos dominos Jacobum, Magnum et Lubernum [o: Anbernum], qui sibi dixerunt quod hoc contigit in curia patris beati Brynolphi Heschallao) vulgariter nominata, paro- chie Skalmo,p) prope ciuitatem Scarensem ad distantiam vilius miliaris alamanici, quia nutrix more illius patrie pulmentum decoxit et venenum scutelle parunlorum in dictis articulis contentorum commiscens, eos manducare permisit, unde altero eorundem paruulorum mortuo, beatus Brynolphus superstes quoad vixit, occasione intoxicationis huiusmodi grauiter torquebatur. Item super Xkll. articulo qui incipit: Item quod cum quidam miles Tornerus Cryda etc.. Interro gatus idem testis loquens* respondit, suo quo .supra medio iuramento, et dixit contenta in dicto articulo 80. fore vera, causam scientie reddens de auditu dici vt supra immediate, et addens, quod cum beatus pater Brynol- phus inquireret de curioso illo famulo qui eius facta sciscitatus fuerat et mandathm transgredi presumebat, nec minime [o: inuenire] poterat, cepit palpare pedes singulorum puerorum suorum secum in cubiculo dor mientium, et reperiens pedes vnius aliorum pedibus frigidiores, ipsum transgressorem sui mandati depre hendit et conuicit: cui hoc confesso iniunxit sub pena corporali lepre, ne cuiquam, quoad iuuaret [o: viueret] ipse dominus Episcopus Brynolphus, illud miraculum, quod sic per eum fieri viderat, reuelaret, et ex post eum a suo seruicio licentiatum abire fecit. Dictus autem familiaris iniunctum sibi secretum paruipendens, eo reuelato, morbo lepre grauiter est percussus. Et hoc idem testis loquens dixit, se pro vero et vt verum audiuisse a quodam presbitero satis annoso, qui dixit se ab eodem leproso in confessione et alias pluries audiuisse. Interrogatus de loco et tempore dixit, quod in Smaalandia, Lincopensis dyocesis, ante multos annos, dum scolaris erat, hoc audiuit. Item super generalibus interrogatoriis suo ordine seorsum et singillatim idem testis loquens interro gatus et diligenter per nos examinatus, respondit suo quo supra medio iuramento et dixit quod non: et tandem fuit isti testi loquenti iniunctum etc., prout supra. Consequenter sequuntur miracula pauca de multis, quibus post mortem claruit beatus Brynolphus. Die Mercurii quarta [decima] predicti mensis Aprilis super XXI dictorum articulorum articulo qui 81. incipit: Primo quod anno domini MCDIIII 0 in mense Augusti etc., venerabilis et circumspectus vir do minus Karulus Oddonis, Decanus Ecclesie Scareusis etatis XLIIII. annorum, q) vt dixit, testis productus iuratus, interrogatus et per nos diligenter examinatus respondit, suo medio iuramento, et dixit, contenta in dicto articulo fore vera, causam reddens scientie sui dicti, quia eodem die et mense in ipso articulo expressis ea sic fieri vidit et audiuit, addens quod eadem mulier illuminata dixit hec verba vel eis in ef fectu similia: Gratias ago Deo meo et beato Brynolpho, quod iam bene video, ex quo longo tempore fui ceca, nec solem videre potui in multis annis. Hoc autem facta et dicta fuisse dixit idem testis loquens coram summo altari ecclesie Scarensis post finem Misse domini Brynolphi episcopi Scarensis moderni, qui quidem dominus Scarensis extunc mandauit certis clericis eiusdem Scarensis ecclesie, vt miracula, si et quando venirent, cum debita diligentia conscriberent et notarent. Item super eodem articulo honorabilis vir dominus Petrus Tolweri, Canonicus Scarensis et Cancella rius prelibati domini Episcopi Scarensis etatis XL. annorum r) testis productus iuratus et interrogatus vt supra dixit contenta in dicto articulo fore vera, quia sic ea fieri vidit et audiuit et ad clamorem populi in ecclesia Scarensi tumultuantis ob stuporem miraculi innouati vna cum aliis accurrit ad sepulchrum beati Brynolphi vbi dicta mulier visum recepit, et ex post factus curatus ecclesie Slota s) Scarensis dyocesis con tenta in ipso articulo audiuit pro veritate et vt vera ab eadem muliere in confessione, quia ea inter alia, que sibi confitebatur, eidem testi loquenti dixit in conscientia sua fore vera, et hoc proprio motu fecit, 82. nec per eum inducta, sub anno domini MCDV. in quadragesima. Dixit etiam iste testis loquens, quod mulier illa principalis modo defuncta est. Die Martis XIII. predicti mensis Aprilis super XXII articulo qui incipit: Item quod anno domini MCDX. Gunnarus de Medelby etc., honorabilis vir dominus Johannes Bertori, Curatus in Raade supiadicte etatist) productus, iuratus et interrogatus et diligenter examinatus, medio suo iuramento dixit, contenta in dicto articulo fore vera, causam scientie reddens, quia idem testis loquens primo pro eodem Gunnaro principali, eo quod parochianus eius esset et est, votum fecit ad sacrosanctum corpus et sanguinem Christi in Wilsnak u ) terminum presignans octo dierum; sed cum uec infra mensem conualescere potuit, votum fecit pro eodem principali sancto Brynolpho, eodem teste loquente tunc apud ecclesiam suam Kaade, cum o) Hodie Hasthalla. p) Lege Skalmö 1. Skalmöya, hodie Skallmeja in territ. Skaning. q) Cfr. supra p. 159, not. r. Si verus sit numerus annorum, jam adolescens septendecim annorum obtinuit canonicatum Scarensem (Riks-Arch.Perg.Br. n. 2491). r) Inter alumnos facultati juridicae universitatis Pragensis an. 1386 adscriptos reperitur ”Petrus Tolweri de Suecia pauper,” v. Monumenta univ. Prag. Tom. II, Prag», 1834. s) Lege: Slöta, paroecia in territ. Wartofta. t) Y. supra p. 166. u) Locus in confiniis Brandenb. et Megalopol. Cfr. supra Tom. I. 2. p. 131, not. a.