HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL. 73 quam ea, quae publica comitia pro publica pace pepererunl. Erant apud Stenonem viii Ecclesiastici, non satis bonae fidei in ecclesiam, qui suis perversis facinoribus graves poenas a Pontificibus dudum meruerunt. Illi summopere curabant, ne Sleno in gratiam cum Archiepiscopo reversus ipsos (ut meriti essent) permitteret casti gari, neque deerant apud Archiepiscopum pertinaces discordiae suasores, qui vehe mentem eius animum quotidiana importunitate redderent vehementissimum, attamen venerabile capitulum Upsalense ad concordiam partium semper promptum et paratum inveniebatur. Igitur, cum bonis consiliis nullus locus reliquus esset, facta est utra que pars inexorabilis, moxque per Stenonem occupati sunt et fisco regni sine iu- dicio omnes Archiepiscopi proventus applicati; proposita est causa eius Romae coram Leone papa X. qui ipsam examinandam commisit loanni Angelo Arcimboldo, viro prudentissimo, tunc sedis Aposlolicae (cum potestate legati de latere) in Suecia com- missario. Interim tamen Steno, non expecfato summi Pontificis iudicio, arce eccle siae Upsalensis (quam Stech vocant) expugnata et eversa, Archiepiscopum Arosiae apud fratres praedicatores in captivitatem redegit, in qua a quodam nebulone °) in digne tractatus, vulnus gravissimum in caput excepit, unde multis ossibus erutis, dubiae saluti restitutus est. Post haec papae commissarius praedictus dominus Arcimboldus causam ipsius in comiciis Arbogensibus examinatam (cum adiunefa eius resignatione) ad summum Pontificem remittit, et capitulum Upsalense Malthiam Episcopum Stren- genensem in suam et ecclesiae Upsalensis Archiepiscopum postulauit, verum cum ista fierent, rex Christiernus saepius (assumptis et reassumplis viribus) Sueciam in vadit (quem Steno, bello excipiens et post plures conflictus in prima acie pugnans, occiditur), progressus regnum occupat, et Gostauus depositum Pontificatum (nihil cunctatus) resumit coepitque suis aemulis adeo intolerabilis fieri, ut dubitare coepe rint, plus ne regem Christicrnum an ipsum formidare debeant; ita enim ad cor re vocavit suae arcis et curiarum eversionem, bonorum omnium et Archiepiscopalium proventuum spoliationem, captivitatem, vulnerationem, abiectionem et plura alia ad versa sibi iampridem illata, ut necesse fuerit eos in extremam infelicitatem incide re, quicumque eum prius laesissent aut de eius ruina laeticiam concepissent. Quem affectum, dum in ipso comperisset rex Christiernus, coepit eum hortari, ut causam suam in iudicio proponat, consolationem quam velit accepturus. Proinde illam hor rendam occisionem Episcoporum et nobilium (quam Slochohniae anno a Christo nato M.D.XX. in octava omnium Sanctorum peregit) eidem Gostavo, non solum in regno, verum etiam apud sedem Aposlolicam impulauit, verumlamen usque modo pauci in venti sunt, qui credere poterant aliquem Pontificia dignitate insignem talia sua dere potuisse, nisi forte qui consideraverant, illa ipsa omnem crudelitatem superas se, quae in ipsum prius fuerant irrogata. Utcunque tamen illa se habeant, certum est, illam Holmensem stragem occasionem praestitisse, qua et rex Christiernus regno et Gostauus Archiepiscopatu ac patria privaretur. Ipse enim fugatum regem in Daniam secutus, non solum exilium, sed multa, quae omni exilio sunt graviora, experiebatur. Quippe Christierno a Danis exacto, relictus est Gostauus, ut alienae gratiae innixus, vitam inopem sustentaret, quam demum fastidio habens, ad Chri- stiernum se in Brabanciam aut paries Flandriae contulit, spem habens, quod idem rex Imperatoris auxilio amissa regna recupare potuisset. Sed erat non nihil oc cultae controversiae in Caesare ob regem Galliae Christierni amicum, quare noluit sperato auxilio regem Daniae adiuuare. Nihilominus ipse rex (anno Domini M.D.XXXI) conflato aliquot millium vagabundo per Frisiam exercitu ex Amsterdamo Ilollandiae o) Cui nomen erat Knut Skåning, vide Allen 1. c. HI. I. 56. Tom. IU. II. 19.