HISTORIA METROPOL. ECCLES. UPSAL. 49 aetas, vt neque se, neque alios regere potuisset: actum tunc de regno fuisset, nisi Matthias Catilmundi, regni gubernator et eiusdem regis tutor, hunc optimum archie- piscopum, non secus ac pientissimum patrem et Dei vicarium, in arduis et difficillimis causis audiuisset, seque et totum regnum, iuxta eius sapientissima consilia, in mori bus diuina et humana lege probatis conseruare studuisset. Hic enim prudentissimus gubernator tanta diligentia, fide et integritate, ac constantia Gothos et Suecos in pace, concordia, obedientia tenuit, vt domi et foris summa tranquillitas esset, toto tempore, quo principis munere fungeretur, nec unquam a memoria historiae tran quillius, prudentius, gloriosius Suecia creditur gubernata fuisse ’). Tantum praestat, rempublicam prouido gubernatori, quam alicui regi minus idoneo committi, Numquam enim boni reges nascuntur, sed fiunt: magnum nomen est rex, magna species, magna dignitas, magna maiestas regis, quam nulli vnquam tyranni sustinere potuerunt. Enim- vero in regibus est magnus et excelsus animus, in tyrannis foeda pusillanimitas: in regi bus liberalitas, in tyrannis rapacitas: in regibus iustitia, aequitas, clementia et omnia virtutum genera: in tyrannis iniquitas, crudelitas, feritas et omnium vitiorum horren dissima monstra, quibus si Suecia oppressa non fuisset, dudum inter praecipua regna totius Europae palmam reportasset. Praeterea hic Petrus inter cetera vir tutum officia, quibas praeditus erat, maximum de se patientiae exemplum ad poste ros transmisit: per hanc enim omnes aduersitates (quae ei opponebantur) nobiliter ao potenter superauit: quippe non solum militares homines (qui liberius, quam hone stius insultare solent suis pontificibus) patientia paterna sustinuit, sed sacerdotes et monachos, praesertim eos, qui de familia sancti Francisci erant, admirabili tole rantia ad mores religiosos reuocauit *)• Tandem multis virtutibus confirmatus, obdor- miuit in Domino, anno ab Eius natiuitate M.CCC.XLI. dominica infra octauas sancti Laurentii, sepultus Sicluniae apud fratres Praedicatores. HEMMING YS, quindecimus Vpsalensis archiepiscopus, a Benedicto XII., tem pore Ludouici Bauari secundi Romanorum imperatoris, accepto pallio '), meruit inter archiepiscopos numerari. Hic cum antea esset praepositus Arosiensis, tam eximia litterarum scientia, ac morum probitate et prudentia rerum gerendarum conspicuus erat, vt omnium oculos animosque in sui venerationem facile prouocaret, semper vigilans et sollicitus, quomodo patriae suae regno Sueciae sempiternum honorem conciliai e posset. Interea dum tam pio et honesto proposito duceretur, multisque praeclaris operibus Suecanam rempublicam honorare et augere contenderet: accidit, Scandiam litoralem (quae dioecesim Lundensem complectitur) grauissima seruitute Teutonicorum diu vexatam, auxilio Suecorum liberandam esse et ad regnum Sueciae et Gothiae reducendam, ad quod quidem negotium hic archiepiscopus Hemmingus, saluti totius patriae consulturus, non parum laboris, industriae et expensarum contulit : non enim paruo labore, aut facili itinere ex Ypsalia cum omnibus suis coëpiscopis et tota sua familia se transtulit ad Yardbergum, oppidum Hallandiae, in medio mensis No- uembris, in quo loco ipse et Petrus archiepiscopus Lundensis, consentientibus et id ipsum maxime petentibus rege Daciae Yaldemaro et loto senatu Danico, solutaque ingenti summa XXXYI. millium marcarum Coloniensium argenti puri, iudicauerunt et declarauerunt, eam ipsam litoralem Scandiam siue Schoningiam adeo legaliter et in- dissolubiliter vnitam essse debere regno Gothiae et Sueciae, vt de cetero perpetuis r) Consentiunt et Chron. Rbjlhm. et Er. Olai in ejus laudes, quas Noster more suo aniplitieat. /) A Benedicto P. XIJ. minime, sed a Clemente P. VI. hujus successore pallium ohlinuit Hemmingus, Bulla data Avenione 1342 d. 13 Nov. Cfr. Celse, Bullar, p. 118. s ) ”Perpessus multas injurias a Minoribus’’ Chron. Ar- chiepiscopor. Ups. cfr. quae ad h. I. observavimus. Tom. III. II. 13.