JOHANNIS MAGNI Ulici* Quartus* NICOLA VS Catilli, duodecimus Vpsalensis Archiepiscopus, ob egregia et opii— ma iu patriam merita dignus habitus est, qui prudentissimo pontifici Nicolao Allonis succederet: liic enim prius in episcopatu Arosiensi talem se pro publica totius regni felicitate exhibuerat, vt si eius salubria consilia rex Birgerus exaudiuissel, felix et diu felix fuisset tam ipse rex, quam totum regnum et subditi vniuersi. Sed inventus erat alter quidam magis gratus el ob id magis perniciosus consiliarius, Torchillus Canuti Maraschalcus (cuius supra meminimus): is enim consilia afferens, quae odore lucri videbantur suauissima, efficacius, quae voluit, suasit et in multis persuasit. Ouippe lotum studium eius (quamvis capularis senex esset) foedam ostentabat aua- ritiam, nihilque enixius moliebatur, quam ex rege sacrilegum et ecclesiasticae liber tatis violatorem efficere: Petrum namque Arosiensem episcopum f ), huius Nicolai an tecessorem, cuius summa industria Careli #') nuper fuerant ad Christi fidem et regnum Sueciae adducti, in exsilium (quo Nidrosiae mortuus est) coegit. Deinde graue odium inter regem Birgerum et fratres eius, omnesque episcopos regni seminauil, nec no bilitati minus infensus, quam pontificiae dignitati, hunc tandem, postquam immensorum malorum consultor et exsecutor fuisset , publico gladio caesum Nicolaus Catilli eccle siastica sepultura indignum iudicauit, donec rogante rege et proceribus placatus, admitteret corpus illud claustro fratrum Minorum inferri, acceptis pro damno et contumeliis, in ecclesiam illatis, centum quinquaginta libris puri argenti »). Igitur cum Nicolaus iste Arosiensis pontifex et in archiepiscopum Vpsalensem postulatus tam constanter se pro domo domini poneret, esset que pro ecclesiastica libertate ad omnes persecutiones etiam ad mortem paratus, Clemens papa quintus ei pallium (hoc est plenitudinem archiepiscopalis potestatis) circa tempora Henrici septimi im peratoris clementer concessit Ä ). Interim tamen cum ea negotia eius in curia summi pontificis agerentur, accidit, ipsum apud regem Birgerum in villa Haathuna negotiis ecclesiae suae operam dare, et ita a superuenicnlibus ducibus Erico et Valdemaro, vna cum rege fratre eorum, in captiuitatem duci, qui etsi in fratrem impii et in regem perfidi viderentur, omniaque insignia facinora auderent, attamen sibi a Chri sto domini ita temperandum duxerunt, vl mox absolutum et libertati restitutum abire permiserint. Sed non potuit tanti pontificis magnanimitas tam facile obliuisci iniuriae, summo sacerdotio illatae, quemadmodum priuatam offensam libenter dissimulasse!. Quocirca duces ipsos ob ausum tam atrox facinus in pastorem ecclesiae (praemissis monitionibus) anathematis gladio ferire non dubitauit, qui tam diram pontificis exse crationem metuentes, summopere curabant laesae religioni ila satisfacere, ne quis eorum temeritate aut exemplo minus fieret Christianus: petita igitur suppliciter absolu tione et clementer obtenta, calicem magni ponderis ex auro purissimo et alia donaria maxime pretiosa ecclesiae Vpsalensi in expiationem admissi facinoris contulerunt: praeterea libertates, priuilegia, possessiones ecclesiasticas deinceps sollicite augere et defendere curauerint '), quamobrem maxime iustificala est causa eorum, quod eccle siasticae libertati se submiserint, quod iniuriis primum a fratre rege lacessiti fuerint, quod prius scripti et exsules iudicati, quam ad indicium admissi fuerint. Itaque cum f ) Petrus E Ia vi, Niil rosiae exsul obiit anno 1299. Dc quo plura suo loeo, in observationibus ad Cliron. Episcopor. Aros. ff) T extus perperam: Caroli. gentem argenti vim, ecclesiae in damni levamen red ditam, ignorant. /i) Bulla an 1508 d. IÖ Jul. data. Porthan, ad Cel se, Bnllar. p. 08. V g) Quae de sepultura Labet auctor ex Er. Olai et i) CCr. litteras dat. Upsaliae 1507 d. 11 Nov. Oiplo- * bron. Uliyfhm. majori derivavit. Ambo autem in- maU-ir. Sv. II. p. 519.