JOHANNIS MAGNI dori permisisset, quod ecclesiae Ypsalensis confirmatio ab archiepiscopo Lundensi postulanda esset, non sine maximis laboribus et expensis se ad ipsum in Lundiam contulit, sperans se eius auctoritate, non consulto summo pontifice, pallium archiépi scopale assequi posse, at longe secus euenit, nam loannes, qui tunc metropoli Lundensi praesidebat, asseruit sibi minime licere ipsum pallio archiepiscopali investire, nisi summus pontifex denuo auctoritatem concedat. Quod autem fama esset, Nico laum vrbis Romae Cardinalem, dum legatione Eugenii papae III. in regnis Aquilo- naribus fungeretur, potestatem dedisse Eschillo archiepiscopo Lundensi et suc cessoribus eius confirmandi archiepiscopos Ypsalenses, inde euenisse credendum est: quia idem Cardinalis, ordinaturus in Suecia sedem Archiepiscopalem, Gothisque et Succis, oh inveteratam aemulationem, de vrbe et persona, tanto muneri idonea, con cordare nequeuntibus, apud Eschillum pontificem Lundensem illud luturum Suetici sacerdotii insigne, quod palleum dicimus, deposuit, dandum ei in quem concors Suc onum Golhorumque suffragium convenisset: attamen Eschillus ea auctoritatevsusnon est, nam contemporaneus eius Stephanus, primus archicpiscopus Ypsalensis, eisdem annis, ne videretur ecclesiam Vpsalensem in aliquo subiecisse archiepiscopo Lundensi, curauit immediate ab Alexandro papa III. pallium archiépiscopale cum omnibus immu nitatibus, gratiis et priuilegiis, quibus Archiepiscopi, sedi apostolicae immediate sub- iecfi, gaudent impetrare, cuius vestigiis tota deinceps Ypsalensium archiepiscoporum successio ita semper inhaesit, vt nunquam alibi, quam apud sanciam sedem aposto- licam, tantae auctoritatis praerogatiuam quaerere voluisset. Hoc si Magnus Boetii electus suo tempore perpendisset, nequaquam suo incommodo eius rei veritatem ex periri curauisset, vcrumtamen ne poenitentia longi et difficilis itineris frustra susce pti nimium torqueretur, consecrationem, quae absque pallio nihil aut minimum iuris tribuit , ab archiepiscopo Ioanne suscepit , qua suscepta magis impeditus quam expe ditus, in suam Ypsaliam est reuersus w ). Siquidem Martinus papa quartus, eam conse crationem sine apostolicae sedis confirmatione factam reprobans, pallium taliter con secrato denegauit, idemque fecit eius immediatus successor Honorius Illi, nam apud vtrumque ipse Magnus electus pro pallio instanter instantius atque instantissime, sed frustra, supplicauit. Igitur totis septem annis, quibus praefuit ecclesiae Ypsalensi, coactus est satisfacere suo officio pontificali, per aliquem ex suffraganeis episcopis, non enim permittunt sacri canones Archiepiscopo, sine assecutione pallii, praecipuas sui officii partes exercere: nihilominus tam laudabiliter et vtiliter rebus ecclesiae et regni consuluit, vt in omnibus factis suis se sanctorum pontificum imitatorem fnlclemque patriae suae amatorem ostenderet. Inprimis cum considerasset regem Y'aldemarum, relictis maiorum exemplis, totum se pel ulantissimi luxus illecebris manci passe vitiaque pro virtute complexum, omnia regiae maiestatis officia intermisisse, ac sordidissimum luxuriae mancipium euasisse, velleque legitime depositam regni admini- stralionem denuo invadere, suasit et persuasit fratri eius regi Magno, cuius memoria superius facta est, vt ipsum Yaldemarum publicae custodiae manciparet *), potiusque fratris quam regni charitatem abiiceret: deinde Folchungorum familiam, atque in ea sanctissimum patrem Brinolphum Scarensem episcopum, audita prius et examinata vtriusque partis ratione, regis gratiae conciliauit »). Vcrumtamen ipsum regem stupen- sv) Magno Boëtii , Lundis consecrato, subirascitur No ster, primatiae nimirum Lundensis impatiens, rem simplicissimam mire detorquens. Etenim dum conse crationem a Primate Lundensi efflagitavit Magnus, pal lium al> illius manibus accipere recusavit, Cfr. Bullam Honorii P. IV. d. 18 Maji 1283 Archiepiscopo Lundensi datam, np. Celse, p. 91. Pallium identidem Lundensi misit Nicolaus P. IV. d. 4 Jul. 1289 Ele cto Upsalensi tradendum. Circa hoc vero tempus moritur Magnus Boetii d. 12 Jun. 1289. Cfr. Por than, Access, ad Celse, Bullar, p. 62. x) Cfr. Litteras Magni, Electi Upsalensis et Benedicti, Ducis Finlandiae, Episcopi Lincopensis de Walde- maro Rege. quas e Messenii Scondia derivavit Di- plomatar. Sv. T. I. p. 649. cfr. p. 719, 726. y) Sciens praeteriit auctor viam, qua in gratiam Re gis redierat S. Brynolphus, scii, sollenni decla-