HISTORIA METROPOL. ECCLES. UPSAL. \A profecit, vt in Sanctorum catalogum adscribi mereretur: alii vero Folchungi, ponti ficum exhortatione commoti, regem (super responso dato expostulaturi) adierunt, a quo durius increpali, animum ad insidias regi parandas converterunt, ipsumque re gem Yaldemarum, regno pridem destitutum, caput suae factionis erigentes, comi temque Holsatiae Gerardum, regis socerum, capliuantcs et non paucos nobiles pro rege stantes occiderunt"), sed prudenti regis consilio mox intercepti poenas dederunt, siue regi iusta respondenti, siue pontificibus, quorum paterna consilia nullus vnquam feliciter recusauit. Interim dum haec dissensio in regno ageretur, Iacobus archie- piscopus finem viuendi fecit anno domini M.CC.LXXXI. sepultus Vpsaliae YIII. Calend. Nouemb '). Quomodo Metropolis Vpsalensis per annos XIIIL vacabat, et interim tres suc cessive electi sunt, qui quoniam pallium archiépiscopale a sede apostolica non obtinuerunt, inter archiepiscopos conscribi nequiuerunU De Io anne Odo Iphi electo. Sublato e medio viuentium Iacobo Israelis u ), venerabiles et prudentes patres eccle siae Vpsalensis diuturna deliberatione fluctuantes dubitabant, cui tam praeclarum et laboriosum pontiliciae dignitatis onus imponant: tandem elapsis nouem septimanis, seruato diuini et pontificii iuris ordine, concorditer elegerunt optimum et doctissi mum virum Io annem Odolphi, idque quinta die dominicae natiuitatis, vt sollenne festum laetabunda noni pontificis electione decentius illustrarent, sed completa est in eis illa prophetica comminatio, quae dicit: Dies festi vertuntur in lamenliones. Si quidem tam dignus vir, considerata grauitate pontificiae dignitatis et dulcedine pri- uatae quietis, non sustinuit suam libertatem tam graui seruilute commutare, proinde coram Martino papa quarto in Yrbe veteri personaliter constitutus electioni de se factae rcnunciauit B ), quasi dicere voluisset cum leremia: Aaa domine Deus, nescio loqui, nec sum idoneus, quod mittar ad Aquilonem, in quo illa olla mortis semper succensa apparet, et a quo pandetur omne malum super vniuersum orbem, in quo etiam angelus apostata voluit exaltare thronum suum. Enimvero omnes prophetae de malignitate Aquilonis nimis multa perhibent testimonia, quocirca hunc Ioannem prudentissimum fuisse non dubito, cum sibi melius respuendo pontificatum quam amplectendo consuluit, eo quidem honore dignior, quod oblatam dignitatem aliorum prudentiae cedere non erubuit. Quis enim mentis compos huius refertum industria pectus ignoret? qui se intra priuatum fortunae habitum continere, quam dignitatis incrementa cura ac sollicitudine quaerere praeoptauit. De electione Magni Boetii. Quemadmodum praedictus Ioannes pontificiam dignitatem, exemplo sancti Iere- miae laudabiliter recusauit: ita Magnus Boëtii legitima venerabilis capituli Vpsalen sis electione ad ipsam vocatus laudabiliter consensit, idque exemplo alterius sancti prophetae, nempe Esaiae, qui quod Ieremias humiliter negauit, magno desiderio postulauit dicens: Domine ecce ego, mitte me &c. Hic Magnus postquam sibi persua- s) Cfr. Er. Olai et Cliron. Rhythm, majus. f) Chron. Archiepiscopor. Ups. *«•>•« sequitur au ctor, attamen non uno loco «liem emortualem cum die sepulturae perperam confundit. u) Scmet ipse corrigit auctor, et hoc loco la cohum Arehiepiseopum Israelis filium, et recte quidem, appellat, adsentientihus Er. Olai et Chronol. XII. V) Archidiaconus Upsalensis, quo in munere, deposita Archiepiscopali dignitate, demum obiit anno 1290. Cfr. Peringsfciold, Mon. UpI. H. p. 137. Tom. III. II. il.