31- JOHANNIS MAGNI increpando, in omni patientia et doctrina, nitebatur generosos proceres ad concor diam reuocare: attamen sua sempiterna mercede fraudatus non est, et illi qui tam sancti patris monita, tanquam ab homine, et non a Deo viuo habentia, neglexerunt, adeo damnabiliter corruerunt, vt secum vniuersam Suecorum et Gothorum monar chiam in ruinam irreparabilem protraxisse viderentur. Quippe Suercho, qui ab o- mnibus tam prudens, tam iustus, tam sapiens, denique tam modestus in omni ne gotio putabatur, vt potius omnem iniuriam pati, quam in diuinam aut humanam le dern peccare voluisset, eo prolapsus est (iniuriis aduersae partis lacessitus) vt o- ptimi regis Canuti liberos seuerius quam prudentius partim trucidaret, partim pro scriptos omnibus fortunis spoliaret, prius tamen quam Suercho hunc seueritatis gra dum, a sua natura quodammodo alienum, apprehenderat, ipse Olaus (breui tempore in pontificii dignitate consumpto) viam vniuersae carnis est ingressus, relicta ec clesia Vpsalensi in grani tribulatione et moerore, anno a natiuitate Domini M.CC. tertio Id. Nouembris, sepultus Vpsaliae. VALERIYS, quintus Vpsalensis Archiepiscopus, eo tempore scilicet, quo Philippus Sueuus et Otto Ulf. de imperio contendebant, ab Innocentio III. in defuncti Olai locum surrogatus, et plenitudinem pontificiae potestatis cum palleo Archi├ępisco pal! consecutus, onerosum Pontificatum accepit, tunc enim inchoata erat inter Suc cos et Gothos dissensio de potestate Regia, quae pertinacibus animis vitro citroque fouebatur, affirmante viraque parte sui iuris esse, Regem quem vellet, vtrique Regno praeficere. Itaque dum dominium singuli, publicam patriae administrationem, ad se transferre contenderent, pariter vna cum tota patria infeliciter conciderunt. Huius ruinae non minimam causam praestitisse credebatur Suercho, quod occisis Canuti Regis filiis, homicidii reus impetratas a Valerio salutaris poenitentiae partes minus religiose exsequi curaret, oblitus pristinae modestiae suae, proinde offensa diuinitas id effecisse credebatur, vt qui Deo (per quem Reges regnant) parum obediens esset, rebelles subditos quantolius experiretur: et qui prius ecclesiasticae auctoritatis ve nerator existens, gloriosam ac magnificam victoriam superatis Dacis obtinuerat, nunc rursus contemptor Christianae disciplinae effectus, ciuilibus armis haud difficile obrueretur: documentum relinquens illis, qui in sublimitate positi sunt, ne offensas in diuinam maiestatem commissas, contemptu Christiani sacerdotii cumulare praesu mant, quin potius Niniuilarum regis poenitentiam opportune amplectantur, ne inanem crudelis Antiochi Regis nimis sero poenitentis luctum tardius et sine fructu assu mere cogantur, dicentes: Iustum est subditum esse Deo, et mortalem paria deo non sentire SCc. Hoc Suerchone publicis armis occiso, Ericus Canuti Regis filius ab exsilio Noruegiano reuocatus, atque in regni solium sublimatus, primam curam resti tuendae reipublicae Christianae (quae bellorum turbine non parum concussa fuerat) accommodaturus, venerabilem pontificem Valerium, non secus ac patrem a quo Chri sto generaretur, in omnibus audiuit, eiusque salutaria monita ab omni populo dili gentissime obseruari praecepit. Quocirca septem illi anni, quibus Suecia et Gothia his duobus hominibus illustrata fuit, tam felices et pacifici ac omnium necessariarum rerum affluentia beati fuisse praedicantur, vt vix vnquam tam largiflua diuinae mi sericordiae dona in terras nostras desursum descendisse memorantur ┬╗). Quae est enim benedictio, quam Deus negare vult illi populo, qui paret regi, fideliter parenti summo omnium regi. Et rursus, quae maledictio ab irato Deo non consueuit infligi populo, qui sacrilego et blasphemo regi vires subministrat. Tandem defuncto optimo et J') Ex Erico Olai, culus testimonium iusuper compro- bat Catal. Regum Svec. ad calcem LL. WGotb.