HISTOKIA MKTROPOt,. ECCLES. ÜPsAL, palus, beatum se fore credens, quando suo Regi in tam sancto studio conformari potuisset. Quippe cum hic Petrus in principio sui pontificatus (vrgentibus summi pontificis Clementis IIT. epistolis v ) ipsum regem Canuium lotumque populum eius mo narchiae subieclum diligentissime hortatus esset, vt communia arma cum ceteris Christianis principibus et populis in Sarracenos Christianae fidei hostes sumeret, aut sumentibus commeatum auxiliisque prouideret, mox optimus rex hanc piam pa- ternamque summi pontificis exhortationem, maturo consilio perpendens, décrétât o- mnibus modis tam sancto negotio obcdiendum esse, fecissetque satis decreto pro missionis suae, nisi praematura morte interceptus fuisset. Iluic autem Petro Vpsa- lensi Archiepiscopo Coelestinus Papa III. decretalem epistolam sub hoc tenore: ”Cha- rissimus Ac. Fraternitati vestrae mandamus, quatenus si inveneritis vxorem Regis Sue- ciae 1 "), graui infirmitate depressam, continentiam vouissc, et virum eius ad tempus praebuisse consensum, maxime si non idem vir continentiam vouit perpetuam, ean dem viro cohabitare faciatis, et vtrumque invicem maritali affectione tractare”, cpiac in Titul. de corners, coniugator. habetur - r ), scripsit , ex quo satis manifeste liquet, quod Reges Sueciae in causis ad ecclesiam pertinentibus, sedem Apostolicam tanquam su premum iudicem semper cum summa obedientia recognouerun!. Otio Canuto sublato, vt ad rem redeamus, Suercho purpura insignitur, qui quamvis a principio Regni sui in nulla parte virtuti aut pietati Canuto inferior esse videretur, nequiuit tamen pro pensum animum et affectum suum iuvandae rei Christianae nimium periclitanti ac commodare, obstante Valdemaro secundo Banorum Rege, qui tunc praegrandem ex ercitum in terras Yestrogothorum induxit: sed inde ea potentia est repulsus, vt maximam totius Danicae nobilitatis partem ibi concidisse fateretur. Deinde suborta in Suerchonem domestica procerum rebellione, prudens Archipraesul nihil prorsus omisit, quo tam periculosa seditio quantotius sine publica tolius regni ruina tolle retur, totque periculis et laboribus ob id sese implicari sustinuit, vt dum publicae paci consulturus, aliena pericula auertere properaret, in mortis periculo (quibus ex stinctus est) concessit. Sepulfus Ypsaliae publico totius patriae moerore, anno Do mini 119t. XVIII. Septembris. OLAVS, in ordine Archiepiscoporum Vpsalensium quarius, ab Innocentio Papa III. (tempore Henrici YI. Imperatoris) confirmatus et palleo Archiepiscopali insigni tus est, qui antea talem se ab ineunte aetate exhibuerat, vt illi amplissimae cathe drae plus honoris conferre, quam ab ea recipere posse, videretur: nec parum vtri- que reipublicae, videlicet ecclesiasticae et sacculari profuisset, nisi a principio sui pontificatus emersissent illae ciuiles et perniciosae discordiae inter Suercherum Re gem et nepotes diui Erici Regis: siquidem ea ciuilia bella tantum negotii pio Pon tifici intorserunt, vt plus operae in auertendis bellis et parcendis ciuibus, quam saluandis animabus impendere cogeretur. Nec tamen quieuil in ipso diligens ani marum cura, et pastoralis ac quotidiana omnium Christi ecclesiarum sibi a Deo cre ditarum sollicitudo: quam ita gessit, vt nullus in ea patria inueniretur, qui non fa teretur ipsum persimilem esse alicui indulgentissimo patri, qui imprudentes filios suos in mutuam perniciem ruentes ab extremo exitio prohibere conaretur. Verum quamvis parum profecerit tam sedula sua adhortatione, qua arguendo, obsecrando, -*>) Forsil.m encycliae. In nostris vero Bullariis desunt. «’) Cod. Msec. Decretal, vetustus Bibi. Ups.: Sunuic. x) I Iit jus epistolae fragmentum tale, snnqiie proposito eonvenienlissiinuni. dedit auctor, quale illud sistunt Decretales Gregorii IX. Integra vero occurrit in Tom. III. receniioribus Decretalium editionibus, quibus ex fon tibus illam derivavit Lagerbring, in app. ad Hist. Sv. T. II. p. 877, et post eum Celse, Bullar, p. -45, qui ainbn bunc Job. Magni locum non ob servarunt, variante lectione -x Scotorum etiam omissa. II. 9.