32 JOHANNIS MAGNI Christi occisam, multis miraculis illustrem, eiusdem Alexandri Papae praecepto cano- nizaxiit ')• Tandem anno Domini MCLXXXY. et Pontificatus sui XXIII. plenus ope ribus bonis in Domino feliciter obdormiuit: translatus in Monasterium Aluastrense, vnde prius importunis precibus fuerat euocatus. IO ANNES, secundus Archiepiscopus Vpsalensis, in demortui Stephani locum suffectus, a Lucio eius nominis tertio Papa, tempore Frederici primi Imperatoris (quem Itali dixere Barbarossam) confirmationem, consecrationem, et palleum meruit Archiépiscopale: hic ab initio sui Pontificatus summo studio efficere curauit, vt Rex Canutus S. Erici Regis filius, paternae sanctitatis imitator existeret, Diuinas leges et humanas seruaret, pupillos et viduas defenderet, innocentes a calumniis liberaret, patriae salutem in primis haberet, subditos vt filios diligeret, omniaque virtutum officia praestaret, per quae regnum terrenum coelesti commutari solet. Ilaec salu taria et paterna monita, bonus Rex, optimi Regis filius, ita perficere curauit, vt in nullo ab illa eximia patris sui sanctimonia deficere videretur: siquidem Christianae religionis vigilantissimus obseruator effectus, nihil omisit, quod ad subiectorum po pulorum salutem, pacem, concordiam, felicitatem, necessarium videbatur. Diuini cul tus augmento ita inuigilauit, vt non solo nomine, sed vita, moribus, legibus, Rex Christianus diceretur: poenitentiam (quae sibi ob necem Caroli Regis, ab hoc Pon tifice imperata erat) reuerenler excepit, et humillima veniae petitione perseueranter expleuit: Nouerat enim Christianus Rex Diiiina obsequio non viribus propitianda esse. Proinde offensae religioni satisfacturus, duo preclara Monasteria Sabali (Tulita vulgariter dictum) et Vamheim, pridem inchoata consummauit, et praediis sui patri monii liberaliter, pro peccatorum suorum expiatione, dotauit: nec ista pro Dei ho nore fecisse contentus, Diuini cultus ministros honoribus, prouentibus, priuilegiis cumulatissime adornauit: sacerdotia instituit: aedes sacras reparauit, aut de nouo erexit. Felix Rex, talem sortitus Pontificem, cui obediendo, diuinam clementiam et diuturnam pacem mereretur. Sed felicius Regnum, et felicissimus populus, cui contigit a tam glorioso ac pio et sapiente Rege gubernari. Yerum hic Pontificatus, quamvis numero annorum angustus exstitit, tamen ingens eius gloria memoriam laudabilem sortita est in tempore sempiterno. Tribus enim transactis annis post pontificium onus acceptum, migrauit ad Dominum, occisus a paganis Eslonibus in pro priis aedibus Almarsteck ') circa principium mensis Iulii, anno domini MCLXXXYIH. et sepulturae traditus in ecclesia Ypsalensi. PETRYS, tertius Vpsalensis Archiepiscopus, impetrato a Clemente papa eius nominis III. circa tempora Henrici Imperatoris pallio u ) Archiepiscopali, tanto feliciorem occasionem propagandae religionis Christianae sortitus est, quanto nobilior erat ipse Rex Canutus, cuius iam meminimus: semper enim diuina prouidentia et benignitas, quando disponit vberiorem gratiam, et maius incrementum fidei Christianae conferre hominibus, eos reges praeficit populo suo, qui toto corde et animo, ea quae diuini honoris sunt, infatigabiliter prosequantur: igitur eam diuinae clementiae gratiam hic Petrus assecutus, non difficulter populum Sueticum (qui sub bonis regibus optimus esse solet) ad ciuiles Christianae pietatis mores induxit: enimvero cum Rex ab inte gerrimo pontifice monitus, sponte et alacer iugum Christi subiret, accurrit totus po- j) Haec e Chronol XVI. et XVII. I. c. Prorsus enim silet Cliron. Arebiep. Ups. in enarrandis fatis hujus Arebipraesulis, quod miramur, justo brevius. longe post hujus praesulis fata in ditionem Archie- piscoporum Upsalensium cessit, tempore nimirum Ni colai Ragvaldi, qui sedit ann. 1458—48. t) Gratis dicta sunt. Castrum enim Almarstäk, in bellis patriae civilibus pomum eridis male celebre, u) Usitatam Pallii exosam, hic offendimus. Vide supra p, 23.