HISTORIA METROPOL. ECCLES. UPSAL. * burgenscm Ecclesiam, clauslrumque, et bibliothecam summo studio collectam, bel lico furore vastauerunt, et S. Ansgarius paene nudus cum reliquis euasit in Ramso- lam: ubi diu, et continue commoratus est, donec post longum exsilium (agente Lu dovico Germanorum Rege) in vacantem Ecclesiam Bremensern est assumptus: a qua in Suetiam nunquam est reversus, quamvis apud vicinos Danos in novissimis diebus pontificatus sui (ut idem Albertus testatur) nonnihil praedicaverit, et solum Eri- cum Regem, cui scelera Impii cognomen (ut dicit Saxo) affixerant, convertit, et de impio tyranno pium Christi ministrum effecit , caeteris Danis post eius obitum diu in perfidia remanentibus, usque ad annum Christi nongentesimum oetogesimumsex- tum, quando Popo candentis ferri laminam nudis, et illaesis manibus portans, ipsos ad Christum convertit: idque sub Suenone Oitone, qui patrem Harallum, quod fi dem Christi praedicari permitteret, a regno eiecerat. Quod autem Saxo scribit, Frothonem eius nominis sextum Danorum Regem (qui tertius post illum Regem Ericum Impium erat) ab Agapilo Papa Christianam fidem ad Danos usque extendi petiuisse, Romanaeque legationis aduenfum fatis suis praecucurrisse, apud me veri simile non est. Duos enim Summos Pontifices eius nominis fuisse certum est: quo rum prior praecessit tempora Frolhonis VI. parum minus, quam trecentis annis: al ter vero in pontificatu circa annos Christi nongentos quinquaginta sedit, quando Ot to eius nominis primus Imperator effecit, ut idem Harallus Rex Daniae ab hocFro- thone (testimonio Saxonis) quintus, ad sacrum baptisma cum filio Suenoltone per veniret. Potuisset forte Frolho ad alium quempiam Romanorum Pontificum lega tos misisse, et errore scriptoris nomen illius Pontificis mutatum fuisse. Sed ista remissa sint Danis. Ego aduentum sancti Ansgarii in Suetiam prosequar: quem considero fuisse circa annum a Christo nato octingentesimum sedecimum. Lupoldus enim Bebenburgensis in libro, quem conscripsit De zelo Christianae religionis vete rum principum Germaniae, dicit, in historia Francorum contineri, quod Ludovicus Imperator Caroli Magni filius, conuertit Succos ad fidem Christi per S. Ansgarium, anno Domini octingentesimo sedecimo. Harallum vero Regneri Danorum Regis competitorem, Maguntiae una cum coniuge et filiis baptizari fecit, anno Domini octin gentesimo trigesimosecundo, ut idem ipse Lupoldus ex Francorum historia affir mat. Ludovicus namque principium sui imperii habuit anno Domini octingentesimo quindecimo, finem vero quadragesimo post octingentesimum. Hunc Ludovicum in primo sui imperii anno Succorum legati accedentes, Christianae fidei doctores impe trarunt: et in eis praecipuum Ansgarium Corbeiensem: qui cum zelo amplificandae Christianae religionis ardentissimus esset, nequaquam ad vigintiquinque annos opus tam pium, et sanctum, differendum duxit. Considerandum tamen est ex testimonio Crantzii, quod non semel, sed saepius ad Aquilonaria regna pro plantanda Christi fide transiuerit. Quocirca fatendum est, ipsum eo tempore, quo diximus, prima vi ce in Suetiam peruenisse, summoque honore a Rege Berone in civitate Birchensi susceptum, verbum Domini cum summa fiducia praedicasse, summaque humanitate, et pietate eiusdem Regis fretum, totam ciuilatem Birchensem (quae tunc populosa, et praegrandior totius regni habebatur) omnemque in circuitu regionem ad veri Dei cultum convertisse, idola destruxisse, Ecclesias construxisse, ac multa miracula ad Christianae fidei corroborationem operatum fuisse, diebusque, et noctibus ab ora tionibus incessanter summum pastorem Christum exorasse, ut vineae suae uberiorem gratiam largiri dignaretur. Quod autem nonnulli asserant, Ansgarium cum Haraldo praedicto, qui ab aliquibus Rex Danorum scribitur, ex Maguntia ad Danos praece pto Ludovici, ut Christi fidem eis praedicaret, peruenisse, nequaquam de primo eius