(; JOHANNIS MAGNI spinas, tribulos, zizania, labruscas genuisset, nunc hortus voluptatis, et vinea Do mini Sabaoth effecta flores, uvas, et palmites in Christo permanentes generaret, vi- rosque clarissimos, et Apostolicam vitam referentes, ad vicinas, et remotas terras, pro lucrandis Christo animabus, destinaret. Quippe viuente adhuc Carolo Magno, complures magnae sanctitatis viri in lege Christi doctissimi, ex Saxonia in Gothiam, et Suetiam peruenerunt, atque in diuersis eius locis idololatriam impugnantes, di- uini verbi semina spargere curauerunt: in quorum numero erat ille Herbertus, Evan- gelica doctrina, et vita praeclarus, quem Ecclesia Lincopensis protopaslorem suum recolit, et veneratur. Verum, quia nondum venerat plenitudo temporis, quod pater coelestis prouiderat de nostris Gothis (quibus usque ad horam undecimam otiandum erat) superuenit inimicus homo, et tenerum semen, ne in fructum erumperet, con culcavit. Consumptis enim verbi Dei nuntiis, partim naturali, partim violenta mor te, et persecutione, Gothi ad idololatriam reciderunt, remanentibus nihilominus non nullis, quos Deus praescivit, et praedestinavit, in suscepta fide, et religione. Ne que omiserat pientissimus Imperator, quin etiam bene provisum esset regno Gothi co, et aliis Aquilonaribus regnis, ut pro patribus filii nascerentur. Nam Ecclesias duas Cathedrales, Hamburgensem, et Bremensern (quae postea unitae fuerunt) ere xit: ex quorum collegiis assumi possent viri, religione, et doctrina praeclari, qui per regna Aquilonaria Evangelium Christi praedicarent. Eius rei causa praefecit Ecclesiae Hamburgensi Eridagum, sacerdotio, sanctimonia, et doctrina insignem: quem, impetrato a Summo Pontifice Leone III. consensu, eius loci Episcopum facere disponebat. Verum cum tam 'sancto proposito Carolus duceretur, morte inter coele stes spiritus est translatus. Cui Ludovicus filius eius successit, anno Domini DCCCXV. optimo patri optimus filius: qui nihil a paterna pietate degenerans, Christi religionem totis viribus augere studebat, curamque praecipuam gessit de regnis Aquilonis ad Christi gratiam convertendis: siquidem Transalbianam religionem (mortuo nuper Eri- dago) Bremensi et Verdensi Episcopis initio regni sui commendavit. Praeterea exstruxit Regalem Abbatiam in liltore Visurgi, translatis patribus cum nomine de Corbeia Galliarum: quae in ripa Summae fluminis hodie manet: ut viri sanctitate, et praedicatione verbi Dei celebriores, ex eadem Abbatia assumpti, in omnem terram Aquilonarem transplantari potuissent. Ex hoc enim deliciarum horto multae odori ferae plantae, radices in coelis fixas habentes, ad nostram Gothiam sunt translatae: quarum fructu etiam nostra tempestate illi nobiscum vivificantur, qui, contemptis vi lissimis filii prodigi siliquis, coelestibus alimentis refici concupiscunt. Ansgarius primus Succorum, et Gothorum Pontifex, in Gallia natus, vix pueri lem aetatem egressus, meruit coelesti visione ad frugem melioris vitae informari. A matre namque pridem defuncta, et per quietem visa, monitus erat mundi illece bras contemnere, in amorem Dei se totum transfundere, et nihil magis, quam coe lestia concupiscere. Proinde mox relictis huius mundi opibus, se in monasterium Corbeiense contulit: a cuius patribus benigne susceptus, et in lege Domini excel lenter edoctus, in eum sanctitatis gradum ascendit, ut tandem omnia Aquilonaria regna sua sanctimonia, et doctrina illustraret, factus eorum Apostolus, et praecipu us divini verbi praedicator. De tempore vero, et anno, quo in Suetiam peruenit, considero nonnullas Gothorum historias hactenus non recte sensisse, quae eius ad- uentum assignant anno a Christo nato DCCCXLV. qui quidem annus a morte Lu- dovici Imperatoris quintus agebatur: et eo anno Ansgarius (ut testatur Albertus Crantzius Hamburgensis) exsulabat in Ramsola, ad quam pridem ex Hamburgo a facie Danorum confugerat, videlicet anno Domini DCCCXL. Tunc enim Dani Ham-