XXXV. EX ANNAL. PRUSS ET CHRONICO J. y. POSILGE. 303 das sy do hyn komen mit yren fründen, zo wil der konig ouch do heyn komen mit synen fründen und do beydirseyt des reetbin czu bleyben by fürsten by herren by ryttern und by knechten adir by den steten als von des landes wegen Gotland und der stad Wisbü. Des meynet dy konigynue nicht czu thun und wil das land und dye stadt mit frobil r) haben und mit gewalt. Der Homeister meynet, das sy sich mittenandir berichteu, wem das land und dy stad von rechte bleyben sulde, ys were konig adir konVgynne, den weide her ys gerne antwertten als bescheyden, das ym syn gelt widdir worde, das her dor off sten hat und das ys in gekost hat, und das ym syne briffe worden gehalden, dy ym dorobir vorsegilt syn. r) Pro frevel , injuria. XXXV. Ex Annalibus Pbüssicis 941-1410 ET Chbonico Johannis yon Posilge i360—1419. Illos annales monachus Thorunensis, ordinis Eranciscani, composuit, qui eodem tempore, quo Annales terminantur, vixit (annis 1398—1410 interdum ipse loquens prodit). Ab anno 1360 coaevis narrationibus privatorum et publicis fontibus diversi generis haud raro usus est. Annalibus nondum ad finem in anno 1410 perductis Johannes von Posilge, qui ut officialis episcopi Pomesanensis annis 1376 —1404 comparet et verisimiliter anno 1405 vita decessit, in Chronico terræ Prussiæ, quod lingua Teutonica scripsit, componendo usus est; deinde ignotus scriptor hoc chronicon in annum 1419 con tinuavit. üuem ob intimum inter utrumque opus nexum ultimus editor, E. Strehlke, duos textus una, alterum lateri alterius appositum, divulgavit (Scriptores rerum Prussicarum, Tom. III. pag. 13—388), quam tamen rationem in excerptis nostris sequi superfluum et minus aptum duximus, quia uno tantum loco (in anno 1404) major similitudo inter nostra ex utroque excerpta intercedit, et ceteroquin diversas ex utroque res hausimus. Chronico Johannis v. Posilge haud raro titulus Johannes Lindenblatt, Jahrbücher etc. datus est, et hoc nomine anno 1823 a Voigt et Schubert (Königsberg in 8:vo) editum, proxime prodiit, sed Strehlke hoc nomen »Johannes Lindenblatt» a Simone Gronau, qui an. 1521 scripsit, prorsus fictum esse monstravit. ,. Ex Fransiscani Thorunensis Annalibus Prussicis. a. Anno 1394 — — — Eodem anno dominus de Swartzborg, commendator in Swetza, et magnus procurator dominorum de Margenborg cum tribus proconsulibus, uno de Thorun, uno de Elwing, tertio de Dantzk, cum solenni familia missi versus Daciam et Sueciam, pervenientes in Stolpis, ibi a duce Stolpensi sunt captivati, nulla diffidatione facta et sine omni causa a). — — — — — — — — Anno 1398. — — — Eodem anno iu principio quadragesime b) procurator magnus cum domino Joanne de Porten, commendatore de Swetze, capitaneo ex parte dominorum, una cum bono exercitu na vigio iverunt in Gotlandiam; et inde raptoribus expulsis, sed non interfectis, redierunt cum salute terra eis subjugata. — — — — — — — — — — — — — — — — a) Die 11 Novembr. an. 1394 magister ordinis Vratislavo juniori, duci de Stolpe, scribit, ut legatos ordinis, ad conven tum in Alaholm cum Margareta regina missos, e captivitate dimitteret (Voigt, Codex diplom. Prussicus, V. n. lviii). De illo conventu cfr. supra pag. 191, not. i. b) Prima dominica Qvadragesimæ (Invocavit) in diem 24 Februarii incidit. De expeditione cfr. præcedentem Narrationem de occupatione Gotlandise et infra Johannem v. Posilge.