XXX. EX GENEALOGIA DOBEBANENSI EXCEEPTA. 287 XXX. Ex Genealogia Doberanensi excerpta. Ex Diplomatario claustri Doberanensis in membrana scripto, quod archivum magni ducis Mega- lopolensi» hodie possidet, ill. G. C. P. Iûsch eam in Jahrbücher des Vereins für Mecklenburgische Geschichte, Tom. 11 , Schwerin 1846, edidit. Iu duas, forte très partes, dividi potest. Prima enim manus in annotatione anni 1363 in his verbis »Magno quondam rege Sveciæ» consistit; et ex quodam dicto ) \idetur, sciiptorem ante annum 1375 haec composuisse. Secunda manus solum duas sequentes lineas »Porio dominus Johannes - Eodolphum et Albertum» annotavit. Deinde tertia manus, quam Lisch eandem ac secundam esse putat, quamvis illud pro certo affirmare non audeat, sequentia usque ad finem scripsit, quod paulo post annum 1400 fecisse videtur **). In iis igitur, quæ ut ad no stram historiam pertinentia excerpsimus, scriptores suæ ipsorum ætatis eventus aunotaverunt. Lisch priorem partem fortasse eam ob causam compositam esse putat, ut Kirchberg in Chronico Ehytmico (quod infra excerpemus) conscribendo ejus subsidio uteretur. Etiam postea non ignota mansit, nam NicoLus Marescalcus (ex cujus »Annalibus Herulorum» infra nonnulla edemus) multa ex hac genealogia aperte hausit. Una cum hac genealogia Lisch alteram quoque, Parchinensem appellatam, edidit, quæ genealo- giæ Doberanensis primam partem descripsit et nonnihil mutavit, sed duobus tantum locis exceptis, quem in notis nostris apte inserere potuimus, nihil, quod nos attinet, comprehendit. ) Johannes de Werie-Goldberg, qui an. 1375 obiit, adhuc superstes” dicitur. **) Ultima annotatio narrat, Jo- hanncm duceni, filium Magni, Alberti regis fratris, uxorem duxisse (quod an. 1398 contigit) ”de qua filium Magnum cum filiabus generavit”. — — — Iste dominus Albertus habuit tres filios a); Hinricum, Albertum et Magnum, quos genuit sibi uxor sua Eufemia, soror domini Magni, quondam regis Suecieb). Huius filius dominus Hinricus habuit vxorem dominam Ingeburgem, filiam domini Woldemari, regis Danorum c), de qua genuit filium nomine Albertum d) cum duabus filiabus. Porro dominum Albertum, fratrem eius, pater suus dominus Albertus senior introduxit e) in regnum Suecie anno domini MCCCLXIII° circa festum beati Martini f) manu valida et constituit ipsum regem Swecie pro awunculo suo domino Magno, quondam rege Swecie. g) Porro dominus Johannes, dux Magnopolensis et Stargardensis, frater domini Alberti h), genuit qua tuor filios, videlicet Johannem i), Ulricum, Eodolphum et Albertum k), ex quibus Kodolphus factus fuit episcopus Scharensis in Gothia 1), postmodum vero, Johanne Junghen electo Zwerinensi prodiciose a suis familiaribus interfecto, idem dominus Eodolphus postulatus fuit in episcopum Zwerinensem et per dominum Bonifatium papam nonum translatus. — — — — — — — — — — — — — — — a) Genealogia Parchinensis addit: ”et duas filias, Yngeburgem, quam desponsavit Bomano marchioni Brandenburgensi et Annam, quam comiti Adolfo desponsavit”. — Ingeburgis post mortem Ludovici Bomani (an. 1365) Henrico ferreo, comiti Holt- zatiæ nupta est. b) Albertus, filius Henrici Leonis, qui obiit 1329, an. 1336 in vere Eufemiam uxorem duxit (v. Detmarum supra pag. 184); parentes utriusque hoc matrimonium jam anno 1321 transegerant (v. Styffe, Bidrag t. Skand. Hist. I. pag. 2). Albertus obiit an. 1379. c) Pactio matrimonialis d. 23 October an. 1350 in Tornborg scripta est (v. Munch, Norges Historie V. pag, 496). d) Ille qui post mortem Waldemari (an. 1375) regnum Daniæ sibi vindicare conatus est (v. supra Detmarum p. 187 et Libellum Magnopolensem pag. 198, 199. e) Geneal. Parchinensis habet: . . . ”Al bertum . . . desponsavit cum Bixa filia Ottonis comitis in Swerin et introduxit” . . . Paulo supra ibidem dicitur, Albertum se niorem ”post obitum Ottonis, comitis in Zwerin, qui non habuit filium, sed tantum duas filias Bixam, uxorem Alberti, noui regis Suecie” comitatum Zwerinensem anno 1359 emisse. — De Bixa cfr. supra pag. 278 not. c. f) Die 11 Novembris. D. 10 Novembris expeditio Warnemünde profecta est, d. 29 Nov. ad Holmiam venit (v. supra pag. 195, not. d. et f.). g) Hinc secunda manus, ut in præfatione diximus. h) Scilicet Alberti senioris, patris Alberti regis. i) De hujus expeditione in Sveciam an. 1391 v. Detmarum supra pag. 190. k) Hinc tertia manus (forte eadem ac secunda), quæ paulo post an. 1400 scripsit. 1) Post obitum Torstani episcopi, qui contigit an. 1386, electus est episcopus Scarensis, in proelio d. 24 Februarii an. 1389 prope Falköping captus, mox liberatus est et Sveciam exeunte anno 1390 vel ineunte anno 1391 reliquit atque episcopatum Sverinensem accepit (v. proxime infra et sect. II. pag. 11.)