176 XXII. EX ANNALIBUS LUBECENSIBUS 1264—1324. A. d. 1275. Waldemarus rex Sweorum a regno suo depulsus est a Magno duce, fratre suo, et a potentioribus regni. Et fugatus est primo in Daciam a); deinde venit in leotoniam in civitatem Lubioen sem, ubi mansit per modicum tempus t>). Et dictus Magnus, frater ejus, regno potitus, fratrem postea recepit ad gratiam et filium suum Woldemarum e) obsidem pro pacis observantia accepit, qui multis an nis in custodia servabatur. Tandem ut dimitteretur a carcere, oportuit ipsum lenunciare sub piæstito juramento in sacris reliquiis omni suo juri, quod in regno habuit atque habere posset in futurum. A. d. 1285. Item Magnus, rex Sweciæ, tamquam arbiter concordavit Ericuin regem Norwegiæ cura civitatibus Teotoniæ, scilicet Lubeke, Wysmar, Rotstoke, Stialessunt, Giypeswold, Riga, Wisby, Campen, Stoveren d). A. d. 1297 e). Item Ericus rex Danorum duxit in uxorem probam dominam Ingeburgem, sororem Birgeri, regis Sweorum. Cometes apparuit. A. d. 1302. — — Eodem anno obiit reverenda domina Ingeburgis, mater Alberti, Johannis et Erici, ducum Saxoniæ, filia regis Sweorum f). Ipse etiam Albertus dux, ejusdem dominæ Ingeburgis filius, duxit in uxorem dominam Margaretam, relictam regis de Kalys, filiam scilicet Alberti marchioms de Brandenborch, quæ ut præmittitur desponsata erat' Nicholao puero, nobili de Rotstoke, et qui ea repudiata filiam Buxlai, principis Slavorum per instinctum quorundam vasallorum suorum duxit in uxorem. Marchi- ones de Brandenborch terram Slaworum multis gwerris angariaverunt. Item eodem anno Birgerus, rex Sueorum, Magnum filium suum post se regem constituit et eum fecit coronari cum magna sollempnitate g-. A. d. 1303. Eodem anno Otto comes de Ravensberche dedit marscalco Sweciæ h) filiam suam in uxorem, quam Jacobus comes Hallandiæ recepit in Lubeke et in Sweciam honorifice per mare transduxit. A. d. 1304. — Item eodem anno obiit domina Agnes, uxor Gherardi comitis Holtzatiæ, cæci postea effecti. Ista domina fuit mater Erici regis Danorum et Christophori ducis postea regnantis necnon mater Johannis postea comitis Holtzatiæ a dicto comite Gherardo geniti. Idem etiam comes habuit adhuc duos alios filios a priore uxore scilicet a filia Woldemari regis Sweciæ i) expulsi, genitos, scilicet Gherardum praepositum Lubicensem, subdyaconum, et Waldemarum laycum. — — — A. d. 1305. Ericus et Waldemarus duces fratrem ipsorum Birgerum regem et reginam Sweorum, sororem regis Danorum, captivaverunt k). Unde multa mala postea acciderunt. Eodem anno hiidem duces a) Hanc Waldemari in Dania commorationem Annales Byenses (supra pag. 106) rectius ad annum 1276 collocant; adhuc d. 12 Decembris 1275 Waldemarus Ludosiæ est (Diplomat. Suec. I. n. 604) Etiam Detmarus (v. infra) hoc in anno 1275 habet sed, ut statim apparet, acta anni 1276 in an. 1275 et acta hujus anni in annum 1274 rejecit. b) Hoc nullo alio loco memo ratur. Detmarus (v. infra) Waldemarum Roma revertentem Lubecam visitasse narrat. c) Lege: Ericum, ut ex nostris chro nicis certissimum est. Ipsa res tenebris involuta est. Nostri fontes hunc Ericum patruo Magno pro obside traditum esse igno rant; contra duo (Chron. Rhytmicum et Ericus Olai, v. supra Tom. I, 2. pag. 19 et II, 1. pag. 70) Ericum demum post mortem- Magni regis (anno 1290) in carcere inclusum esse narrant, ex quo anno 1302 liberatus est (v. Chron. 266—1430, supra Tom, I, 1, pag. 27 et Annales Islandicos infra excerpendos). Pæne suspicandum est annales Lubicenses hic in errorem incidisse, cum in anna libus Ryensibus (v. supra pag. 106), quibus forsan hic cum Lubecensibus communis fons erat, legimus, ”anno 1278 — — — rex Waldemarus rediit ad Sveciam filio pro obside relicto”, nisi fortasse ”relicto” pro ”tradito” (sc. Magno regi) scriptum est. — Preterea vix attinet monere, reconciliationem fratrum Magni et Waldemari non anno 1275, sed 1277 vel 1278 factam esse (cfr. supra pag. 106 not. f.) d) Qua de re legentes ad ”Die Recesse der Hansetage ’, I, p. 21 sqq. referimus. e) Lege; 1298, ut omnia cetera Chronica habent. Etiam quæ proxime supra de morte Alberti regis Romanorum traduntur, non ad 1297, sed ad 1298 pertinent. f) Obiit Ingeburgis d. 30 Junii teste Calendario Minoritarum Hamburgensium manuscripto, ait Lappenberg. Errat tamen, cum sine dubio seriem regum Sveciæ a Rosenhane editam sequens, eam filiam Erici ducis anno 1276, d. 10 Sep tembris mortui esse dicit. Primo enim Ericus jam die 17 Decembris an 1275 decessit (cfr. supra pag. 106, not. d); secundo nostri fontes hunc Ericum uxorem duxisse, nusquam memorant, quod præterea minus verisimile videtur, cum senior frater, Magnus rex, demum an. 1276 uxorem duxit; tertio fieri non potest, ut Ericus hujus Ingeburgis pater fuerit, cum illa eum ætate superaret. Filii enim Ingeburgis, Johannes et Albertus ad legitimam ætatem anno 1296 pervenerunt (cfr. Meklemburgisches Urkund. Buch. III, n. 2307, 2399, 2411 et 2412) et filia quædam Ingeburgis jam anno 1288 Waidemaro duci Jutiæ nuptui data est (v. Annales Ryenses et Lubicenses; Monum. Germanise, Tom. XVI pag. 410 et 415). Unde concludere licet Ingeburgem ipsam matrimonium non longe post annum 1270 contraxisse. Nos quidem conjicere vellemus eam fuisse filiam Erici, Erici filii, regis Sweorum, cujus nuptiæ an. 1214 celebratae sunt (v. supra pag. 4, not. g). Legimus quidem in Chronico autore Conrado Bothone civi Brunsvi- censi, quod in anno 1489 desinit (Leibnitz, Script, rer. Brunsvicens, III, pag. 372): ”1293 Johan hertoghe Johan sone to Sassen name Gelburgh Konigh Ericks dochter to Norwegen etc.” Nunc vero exploratum ha emus, hunc Ericum an. 1268 natum esse (v. Munch, Norges Hist. IV. 2. pag. 1) ejusque filiam Ingeburgem nostro duci Waidemaro nuptui datam esse anno 1312 (1. c. pag. 553), ut cetera menda dicti Bothonis omittamus. Aliquid tamen veri dicto ejus subesse putamus et forsan ille fons, quem male intellexit, rem ita reddidit: ”anno MCCLXXIII Johan [hertoghe Albertes sone] to Sassen nam Ingeburg, Konigh Ericks dochter to Sweden”; quam conjecturam ad arbitrium legentium conferimus. g) Scriptor hic forte confundit coronationem Birgeri, quæ anno 1302 facta est, et filii, quæ postero anno in mense Junio celebrata, rursus anno 1304 apud parlamentum in Fagradal con firmata esse videtur (Cfr. Ericum Olai, supra Tom. II, 1, pag. 78, 79 et quæ supra pag. 120 not. c. diximus. h) Sc. Tyrgillo Kanuti filio in secundis ejus nuptiis (cfr. Ericum Olai pag. 77, cujus ex narratione nuptias mense Junio factas esse concludimus). Tamen Jacobum comitem Hallandiæ et Ottonem comitem de Ravensberg, d. 2:i Julii an. 1303 Lubecæ invenimus Lubeck. Urkund. Buch, II, 1. num clxx). i) Sc Ingeburge, cujus nuptiæ cum Gerhardo II:o anno 1275, d. 12 Decembris celebratæ sunt (v. Diplomat. Suecan. I, n. 604). k) Quod tamen anno 1306, d. Michaelis (ut omnia Chronica habent) et ita post Tyrgilli deca- pitationem contigit. t