164 XXI. EX ADAMI GESTIS HAMMABURGENSIS ECCLESIÆ PONTIFICUM. Schol. 46. est. Ubi etiam Folcwardus y) et Harich et magnus Othingar et Poppo in pace quiescunt. Aderant vero tunc cum archiepiscopo praedicatores inclyti, Othingar iunior ex Danis, Sigafrid a Suedia z), Kodolf a Nonuannia episcopi, narrantes ei, quanta fecerit Dominus in salute gentium, quae cotidie convertebantur. Quos pontifex, ut par fuit, honorifice dimissos ad praedicationem denuo misit. ( Bescelinus Alebrandus, archiepiscopus 1035 — 1045). 71. Anno pontificis sexto a) manu fortis imperator Conradus obiit, et successit ei filius Heinricus, ille qui Ungros domuit. Eodemque tempore memorabiles aquilonis reges obierunt Chnutb) et OlaphO, germani fratres d). Quorum alter, videlicet Olaph, rex Sueonum, successorem regni habuit filium, de quo supra diximus, Jacobum. Sub quo iunior Suein, filius Wolfe), militavit in Suedia 12 annis, qui retulit nobis, Jacobo regnante, christianitatem late in Sueonia diffusam esse. Alter frater, scilicet Chnud, in Anglia decessit, tenuitque regna Danorum, Anglorum ac Nortmannorum in ditione sua per viginti duos annos. 74 Tali pacto f) mitigatus Suein in Daniam remeavit. Multa praelia Suein cum Magno feruntur. Tociens Suein victus, ad regem Sueonum fugiens pervenit Anundumg). Liber Tertius. (Adalbertus Archiepiscopus 1045 — 1072). 11. Metropolitanush) statim ut ingressus est episcopatum, ad reges aquilonis pro amicitia legatos misit. Epistolas quoque commonitorias sparsit per omnem Daniam sive Nortmanniam ac Suediam et usque ad fines terrae, exhortans episcopos et presbyteros in illis partibus degentes, ut ecclesias domini nostri Jesu Christi fideliter custodirent atque ad conversionem paganorum accederent intrepidi. Schol. 62. Magnus eo tempore simul tenebat duo regna, Danorum videlicet atque Nortmannorum, Jacobus adhuc in Suedia sceptrum habuit. Cuius auxilio Suein et Tuph ducis i effultus, Magnum pepulit a Dania. Qui denuo bellum instaurans, obiit in navibusk). Suein duo regna possedit, classemque parasse dicitur, ut Angliam suo iuri subiceret. Yerum sanctissimus rex Edwardus, cum iusticia regnum gubernaret, tunc quoque pacem eligens, victori obtulit tributum, statuens eum, (ut supra dictum estb, post se regni heredem. Cumque rex iuvenis Suein tria pro libitu suo regna tenuerit, mox succedentibus prosperis, oblitus est celestis regis et consanguineam a Suedia duxit uxorem m ). Quod domno archiepiscopo valde displicuit, furentemque regem, missis legatis ad eum, de scelere terribiliter increpuit; postremo, nisi resipuerit, excommunicationis gladio feriendum esse (minatus est). Tunc ille conversus in furorem, minabatur omnem Hammaburgensem parrochiam vastare et exscindere. Ad quas minas imperterritus noster archiepiscopus arguens et obsecrans perstitit immobilis, donec tandem flexus Danorum tyrannus per litteras papae, libellum repudii dedit consobrinae. Nec tamen rex sacerdotum admonitionibus aurem praebuit, sed mox ut conso brinam a se dimisit, alias itemque alias uxores et concubinas assumpsit, et suscitavit ei Dominus inimicos in circuitu multos, sicut Salemoni fecit proprios servos. — _ _____ — — — — — — Schol. 62. Suein a Magno victus, cessit fortunae et factus est homo victoris, faciens ei sacra mentum fidelitatis. Sed cum denuo rebellare cepisset consilio Danorum, nichilo- minus a Magno superatus est. Ita Suein fugiens ad Jacobum venit, adprime dolens pro fide pollicita, quam violavit. (2, 4). y) Cfr. supra cap. 44. Ceterum de suffraganeis diocesis Hamburgensis inspiciendum est egregium opusculum a Lappen- bergio confectum, quod insertum est in: Pertz. Archiv. ..für ältere deutsche Geschichtskunde, tom. IX, pag. 382-438 : i ) Cfr. supra cap. 55 et infra lib. Ill, cap. 14 et lib. IV, cap. 33. a) ”Rectius quarto ejus anno. Conradus imp. obiit anno 1039, Juni 4" Lappenberg. b) Kanutus obiit d. 12 Novembr. 1035. c) Olavus jam in hieme 1021—1022 mortuus est (v. Munch 1. c. 1, 2, pag. 612, not 1. d) In quo Adamus fallitur, nam Sigrid Storråda, mater Olavi, tantum erat noverca Kanuti (cfr. supra pag. 160 not. f). e) I. e. Sven Estridsson, cujus pater erat Ulfo dux. f) Adamus proxime supra mortem Harde Kanuti regis Angliæ, (d. 8 Junii 1042), electionem Edwardi confessoris ejusque pactionem cum Svenone Estridsson, qua iste Edwardi successor constitutus sit, memoravit. Fides Adami in his rebus, gravibus argumentis a Munch (1. c. I, 2, pag. 841, not. et 864, not. 3) impugnatur, qui Svenonem regem industria Adamum fefellisse censet. g) De hoc cer tamine inter annos 1042—1047, quo Magnus obiit, cfr. Munch, 1. c. Tom. II. h) Sc. Adalbertus, qui anno 1045, non 1043, ut Adamus errore quodam ductus tradit, electus est (qua de re vide expositionem Lappenbergii). i) Munch H, pag. 119, not. 4 conjicit hic respici Tove, filium Valgauti, magnatis Vestrogotiæ. Alii Ulfonem legere volunt (cfr. Strinnholm, Svenska Folk. Hist. I, pag. 475). k) 1047, d. 25 Octobris. Svein vero numquam regnum Norvegiæ obtinuit, quod ad Haraldum Hårdråde est delatum. 1) Lib. II, cap. 74. m) Adamus hoc loco Svenoni tantum unam uxorem tribuit, quam conso brinam ejus a Svetia appellat; infra cap. 14 nomen affert: Gunhild [vel Giuthe], quae obscuritas duorum nominum verbis scholii 67 dissipatur: "Alia erat Gunhild, relicta Anundi, alia Gnde, quam Thore interfecit;" idem affirmatur scbolio 73, ubi legitur:"., una ex concubinis’ eius Thore nomine, legitimam ipsius reginam Gude veneno extinxit." Jam vero fontes Islandici (Snorre, Saga Haralds Hardrada, cap. 42, et Knytlingasaga cap. 23) narrant Svenonem in matrimonium duxisse Gunnildem filiam Svenonis Jarl, et hæc Gunnildis erat consobrina Svenonis, quia HolmfridiS, uxor Svenonis Jarl et mater Gunnildis, et Estridis, mater Svenonis Estridsson regis, ex eadem matre, Sigride Storråda, quamquam in diversis ejus nuptiis cum Erico Segersäll et Svenone Tjuguskagg genitae erant (cfr. Munch, Norges Hist. 1, 2, pag. 315 et 486). Saxo Gunnildem et Gydam confudit (v. supra pag. 92, not. g; utra fuerit prior Svenonis uxor, adhuc in incerto est, cfr. locos ibidem allatos).