162 XXL EX ADAMI -GESTIS H AM MA BÜRGE NSI S ECCLESIÆ PONTIFICUM. et Seland t), ubi solent reges navali bello confligere. Est autem brevis traiectus Baltici maris apud Hal- sinburg, in quo loco Seland a Sconia videri possit, familiare latibulum pyratis. Ibi ergo congressi, Nort- manni a Danis sunt victi et fusi sunt. Olaph rex, qui forte solus remansit, in mare se piaecipitans, dignum vitae finem invenit. (Uxor eius«) post mortem viri fame inediaque miserabiliter vitam consumpsit, ut digna erat). Narrant eum aliqui illum Christianum fuisse, quidam christianitatis desertorem; omnes autem affir mant peritum auguriorum, servatorem sortium et in avium prognosticis omnem spem suam posuisse. Quare etiam cognomen accepit, ut Olaph Cracabbenv) diceretur. Nam et artis magicae, ut aiunt, studio deditus omnes, quibus illa redundat patria, maleficos habuit domesticos, eorumque. deceptus errore periit. 39. Suein, interfecto Cracabben, duo regna possedit *). Ipse igitur mox destructo ritu ydololatriae, christianitatem in Nortmannia per edictum suscipere iussit. Tunc etiam Gotebaldum quendam ab Anglia venientem episcopum in Sconia posuit doctorem. qui aliquando in Suedia y), saepe dicitur euangelizasse in Norvegia. 44. In Sclavania vero ordinavit archiepiscopus*) Folcwardum a), deinde Reginbertum; quorum prior a Sclavania pulsus b), i n Suediam vel Nordve[g]iam missus est ab arcbiepiscopo, et ipse multos in Domino lucratus, cum gaudio remeavit. Posthæc omnibus bene compositis obiit beatus archimandrita Libentius, unaque Ferdensis episcopus anno Domini 1013. — (Unwanus archiepiscopus 1013- — 1029). 47. Archiepiscopus etiam alios viros doctissimos ordinavit in Norvegiam vel Suediam; alios vero in Anglia ordinatos, pro amicitia regum, cum satisfacerent, ad aedificandam dimisit ecclesiam. Multos eorum secum retinens, omnes autem, cum abierant, donis cumulans, ad subjectionem Hammaburgensis ecclesiæ reddidit voluntarios«). 50. Chnud, filius regisd), cum exercitu reversus in patriam, denuo bellum molitur in Anglos. Olaph a Nortmannis electus in principem, separatus est a regno Danorume). Tunc vero Chnud ancipiti casu turbatus, pactum iniit cum fratre Olaph f), filio Herici, qui regnavit in Suedia, eiusque fultus auxilio deliberavit primo quidem Angliam subiugare, deinde Norvegiam. — — 55. Inter Chnut et Olaph, regem Nortmannorum, continuum fuit bellum, nec cessavit omnibus diebus vitæ eorum; Danis pro imperio certantibus, Nortmannis vero pugnantibus pro libertate. In qua re justior mihi visa est causa Olaph, cui bellum necessarium magis fuit quam voluntarium. Si quando autem tempus a bellorum motibus quietum erat, idem Olaph judicio et justitia regnum gubernavit. Dicunt eum inter cetera virtutum opera magnum Dei zelum habuisse, ut maleficos de terra disperderet, quorum numero cum tota barbaries exundet, præcipue vero Norvegia monstris talibus plena est. Nam et divini g) et augures et magi et incantatores ceterique satellites antichristi habitant ibi, quorum præstigiis et miraculis infelices animæ ludibrio demonibus habentur. Hos omnes et huiusmodi beatissimus rex Olaph persequi decrevit, ut sublatis scandalis firmius coalesceret in regno suo Christiana religio. Habuitque secum multos episcopos et presbyteros ab Anglia, quorum monitu et doctrina ipse cor suum Deo praeparavit, subiectumque populum illis ad regendum commisit. Quorum clari doctrina et virtutibus erant Sigafridh), Grimkili), Rudolf et Bernard. Hi etiam iussu regis ad Suediam et Gothiam et omnes insulas, quae trans Nortman- niam sunt, accesserunt euangelizantes barbaris verbum Dei et regnum Jesu Christi. Misit etiam nuntios ad archiepiscopum nostrum cum muneribus, petens, ut eos episcopos benigne reciperet, suosque ad eum mitteret, qui rudem Nortmannorum populum in christianitate confortarent. 56. Simili religionis amore alter Olaph in Suedia dicitur floruisse. Is subditos sibi populos ad christianitatem convertere volens, magno laboravit studio, ut templum ydolorum, quod in medio Sueoniae situm est, Ubsola destrueretur. Cuius intentionem pagani metuentes, placitum cum rege suo tale consti tuisse dicuntur, ut si ipse vellet esse Christianus, optimam Suediae regionem, quam vellet, suo iuri teneret, in qua ecclesiam et christianitatem constituens, nemini de populo vim recedendi a cultura deorum inferret, nisi qui sponte cuperet ad Christum converti. Huiusmodi rex placito gavisus, mox in occidentali Gothia, quae Danis proxima est vel Nortmannis, ecclesiam Deo sedemque fundavit episcopalem. Haec est civitas Scarane k ) maxima, in qua, petente christianissimo rege Olaph, primus ab Unwano archiepiscopo Thurgot t) Sæpius hæc memorabilis pugna ad Svoldern prope Rugiam an. 1000 commissa esse dicitur. u) Sc. Thyra, v. not. i. v) A voce ”Kraka”, cornix, quæ avis fatidica apud multos populos habita est. x) Norvegia inter victores est divisa (cfr. Munch 1. c. pag. 404). y) Commemoratio Gotebaldi die 21 Augusti Lundis celebrabatur, (vide Script, rer. Danic. Ill, pag. 454). z) Sc. Bremensis, Libentius. a) Qui infra cap. 62 Bremse sepultus esse dicitur. b) Lappenberg animad vertit , Reginbertum successorem jam an. 992, Octobr., electum Aldenburgensem vocari. c) In capite 53 propius describitur, quomodo Unwanus predicafores Anglicos ditioni ecclesiæ suæ subjicere studuit. d) Sc. Svenonis Tveskägg, qui d. 2 Februarii an. 1014 in Anglia vita decesserat. e) I. e. Olavus Haraldsson, Norvegiae rex factus (in fine anni 1015) patriam liberat, f) Minus recte, cfr. supra pag. 160 not. f. Mater Olavi, Sigrid Storråda, erat noverca Kanuti. g) I. e. divinat ores, h) Vide infra lib. II, cap. 62 et lib. IV, cap. 33. i) V. infra lib. IV cap. 33. k) Hodie Skara.