XXL EX ADAMI GESTIS HAMMABÜRGENS1S ECCLESIÆ PONTIFICUM. 157 alios et Ebonem voluisse legimus nec potuisse, nunc Ansgarium nostrum et voluisse et perfecisse miramur, dicentes cum apostolo: Non est volentis neque currentis, sed est Dei miserentis. Ergo cui vult, inquit, miseretur, et quem vult indurat. 18. Tunc imperator cum magnatibus sancto Ansgario de salute gentium congratulatus, ingentes Christo gratias persolverunt. Habito igitur generali sacerdotum consilio, pius cesar votum parentis implere cupiens, Hammaburg civitatem Transalbianorum metropolem statuit omnibus barbaris nationibus Danorum, Sueonum, itemque Sclavorum et aliis in circuitu coniacentibus populis, eiusque cathedrae primum archie- piscopum ordinari fecit Ansgarium. Hoc factum est anno Domini 832, qui est Ludvici imperatoris 18, Willerici Bremensis episcopi 43k). Consecratus est autem a Drogone Metensi episcopo, caesaris fratre germano, astantibus atque faventibus Odgario Mogontiensi, Ebone Bemensi, Heddi Treverensi et aliis: consentientibus etiam Willerico Bremensi, et Helingaudo Ferdensi episcopis!), quibus antea diocesis illa commendata est: roborante id papa Gregorio quarto apostolica auctoritate et pallei dationem). Habentur in ecclesia Bremensi praecepta imperatoris n) et privilegia papae sancto Ansgario data, in quibus hoc quoque una continetur, quandam illi cellam in Gallia Turholzo) vocatam ad supplementum legationis a caesare concessam anno Domini 834, acta indictione 12, qui est Ludvici 21. 19. Ansgarius autem nunc Danos, nunc Transalbianos visitans, innumerabilem utriusque gentis multitudinem traxit ad fidem Si quando etiam persecutione barbarorum impeditus est ab studio praedi candi, apud Turholz se cum discipulis retinuit. In auditorium praedicationis datus est ei Ebo Remensis, de quo antea diximus. Hic seu fatigatione itineris, sive corporis debilitate impeditus, sive potius occupa tione seculi delectatus, vicarium pro se dedit Ansgario nepotem Gaudbertum. Quem ipsi ambo consecrantes episcopum, vocaverunt Symonem, eumque divinae gratiae commendatum in Sueoniam miseruntp). Haec in vita sancti Ansgarii Gopiose descripta nobis abbreviandi locum praebuerunt. Verum quod distinctio temporum ibi obscura est, pleraque ab aliis scriptis congruentia tempori mutuavimus: Nunc ad cetera unde incepimus regrediamur. — — — — — — — — — — — — — — — — — 23. Interea Nortmanni piraticis excursionibus usquequaque degrassati, Frisones tributo subiciunt. Eodemque tempore per Rhenum vecti Coloniam obsederunt, per Albiam vero Hammaburg incenderunt. Inclyta civitas tota aut praeda aut incendio disperiit. Ibi ecclesia, ibi claustrum, ibi biblioteca summo collecta studio, consumpta est. Sanctus Ansgarius, ut scribitur, cum reliquiis sanctorum martyrum vix nudus evasit. Excidium Hammaburg hystoria Francorum non tacet, et privilegia Romanorum. Hoc, ut aiunt, factum est, anno Ludvici senioris novissimo. Tunc quoqueq) Gaudbertus episcopus zelo gentilium a Sueonia depulsus, et Nithardus, capellanus eius, martyrio coronatus est cum aliisr). Et exinde Sueonia septennio caruit sacerdotali praesentia. Quo tempore Anundus regno pulsus, in Christianos persecutionem habuit. Herigarius, Bircae praefectus, chri stianitatem ibi solus sustentavit. Qui etiam tantam gratiam fidei meruit, ut potentia miraculorum et exhortatione doctrinae multa paganorum milia salvaret. Scriptum est in actibus beati Ansgarii s). 28. t) Quibus rebus ex voto completis u), dum adhuc sanctus Dei pro gente Sueonum aestuare coepisset, cum Gaudberto episcopo consilium habuit, quis eorum laudabile pro Christo periculum subiret. At ille periculum sponte declinans, Ansgarium potius, ut iret, rogavit. Extemplo atleta intrepidus Horici regis missum rogavit atque sigillum, et a litore Danorum transfretans in Sueoniam pervenit, ubi tunc rex Oleph apud Bircam generale populi sui habuit placitum. Quem, praeveniente misericordia Dei, ita placatum invenit, ut ex eius imperio et populi consensu et iactu sortis et ydoli responso ecclesia ibidem fabricata et baptismi licentia omnibus concessa sit. His etiam ex sententia finitis, ewangelista noster ecclesiam Sueonum Erimberto commendavit presbytero et rediit. Quse in vita sancti Ansgarii latissima gestorum narratione descriptav), nos brevitate nitentes amputavimus. Et nisi fallit opinio, prophetia Ezechielis de Gog et Magog convenientissime hic impleta videtur. Et mittam, inquit Dominus, ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter. Aliqui haec et talia de Gothis, qui Romam ceperant, dicta arbitrantur. Nos vero considerantes Gothorum populos in Sueonia regnantes, omnemque hanc regionem passim in insulas dispertitam esse, prophetiam opinamur eis posse commodari, cum praesertim multa praedicta sint a prophetis, quae nondum videntur impleta. k) Tappehorn (Leben d. heil. Ansgar, Münster 1853, p. 108, not. 2) bonis argumentis probare vult ordinationem Ansgarii in fine anni 831 factam esse. 1) De consecratione cfr. vitam Ansgarii pag. 196, cap. il. uG Bulla sine anno (Diplom. Suecan. I, n. 3). n) Anno 834 (v. not. b.). o) Hodie Thourout prope urbem Brügge in Flàndria. p) De Gaut- berto cfr. vitam Ansg. pag. 198, cap. xrn. q) Sc. post excidium Hamburgi, quod Adamus ad ultimum annum Ludovici senioris (i. e. 20 Juni 839—840) refert. De anno tamen ambigitur. Lappenberg et Maurer Adamum sequuntur, Tappehorn 1. c. pag. 120 not. 4 aliis rationibus fultus annum 845 præfert (ita etiam Langebek et Dahlman). r) Vide vit. Ansg. cap. xt. s) Sc. cap. XVI. t) Adamus mortem Leuderici episcopi Bremensis d. 24 Aug. 845 vel 846 (annus non constat) et conjunc tionem hujus episcopatus cum Hamburgensi, quem Ansgarius 16 annis possederat, anno 847 proxime supra exposuit u) De laboribus Ansgarii in Dacia pro novella ecclesia firmanda agitur. v) Cfr. vitam Ansgarii cap. 22—25. Hanc peregrinationem in Sveciam Tappeborn 1. c. pag. 152 not. 3 et Munch (Norges Hist. I, 2, pag. 273) circa annum 852 collocant. Tom. Ill L 40