XVI. 9. EX ANON. CONTINUATIONE HISTORIÆ SAXONIS. 125 secum habuisset, scilicet dominum Mægelburgh 0 cum suis, qui secum fideliter permanserunt. Coactus igitur redire dictos proditores post reditum'suum in Daciam iuste vita priuavit. Dum autem esset in redeuudo premissis legatis, occurrit ei alter dictorum ducum scilicet Ericus sicque cum eo placitavit, ut rex Birgerus tertiam partem regni Swecie meliorem pacifice possideret g). Dum autem dictus rex Birgerus in parte sua moraretur, intellexit, quod dicti duces iterum in malum suum machinarentur, sed astute preueniens eos ad se inuitatos cepit, sicud prius ipsum ceperant prodiciose, ac posuit in turri in castro Nykopensi, ubi ipsum captum prius posuerant, ibique miserabiliter fame mortui sunth). Qui autem in terra pro dictis ducibus zelabant, occulte exercitum congregabant atque subito supervenientes regem Birgerum de terra fuga verunt. Veniens igitur in Daciam ibi mortuus est i) et cum regibus Ringstadis sepultus. k)Rex autem Ericus iterum misit sororium suum domicellum Magnum, filium dicti Birgeri regis, in Sweciam cum exercitu ad pugnandum. Qui dum Westgociam intrassent, occurrentes sibi in bello trucidabant atque venientes in Ostgociam intraverunt castrum Stakæburgh. Populus autem prophanus illius regni super veniens castrum obsedit ac pugnavit, ut intus manentibus euasio nulla esset, propter quod dictus domicellus pro liberacione Danorum, qui secum erant, se ipsum Swecis tradidit, ea condicione, ut non lederetur in vita vel in membris. Super quo iurabant omnes nobiles illius regni, facientes super hoc publicum instrumentum sub sigillis suisD- Set mortuo Erico rege, quem plurimum metuebant, perfidissimi et periurim) dictum domicellum, cui homagiati fuerant, dum pater suus in regno potens erat, tamquam hostem regni et inuasorem puplice iudicantes decollabant. Qui sepultus est cum auo suo rege Magno Stokholm in ecclesia fratrum minorum. — — — — (Narratur de pugna in Lohed anno 1331, de morte Erici filii regis Kristoferi et quomodo ipse Kristo- ferus in castro Aleholm incarceratin' ). Sed cito postea liberatus transivit in Falstriam ibique in castro Ny- kyöping mortuus est et in supra dicto monasterio sepultus. Circa hoc tempus n) Scanienses plurimos Teuto nicos occiderunt Lundis et circa Helsingburgh miseruntque nuntios ad regem Swecie Magnum, filium Erici ducis Swecie, exhibentes ei terram suam. Qui annuens promisit Teutonicis pro dicta terra et castro Helsing burgh LXX 1 milia marchas o) puri argenti, datis multis obsidibus Dacis p) et Swecis, quousque dicta summa solueretur. \ f) Henricus, dominus Magnopolensis et Stargardensis, ut testis in literis ante Nycopiam datis, quas supra pag. 112, not. n. attulimus, comparet. g) Transit scriptor in eventus exeuntis anni 1317. h) Anno 1318. i) Anno 1321, vide supra pag. 122, not. h. k) In seqventi cfr. supra Chronicon Sialandiæ in anno 1318. 1) Hæ literæ hodie non exstant. m) Ante vocabulum periuri librarius scripsit perpoteris , sed punctis subjectis expungendum indi cavit, n) Kristoferus anno 1332 obiit. Eodem anno in mensi Novembri Scania empta est (v. Diplomat. Snecan. IV. n. 2951). o) Summa erat trigintaquatuor milia marcarum (v. literas in nota superiori allatas), quæ anno 1343 in 49,000 aucta est, ut etiam Chronicon Rhythmicum habet. Sed hic falsus numerus (70000) apud plures scriptores comparet (v. Chron. 826-1415, supra Tom. I. 1. pag. 57 et Ericum Olai 1, c. II. 102). p) Etiam milites de Scania, quæ antea fuerat pro vincia Danica, obsides pro pecunia solvenda dati sunt (v. literas supra allatas). 10. Ex Annalibus Danicis. 1316 — 1389 . Nostra excerpta sumta sunt ex una editione, quæ exsistit, in Scriptoribus rerum Danicarum VI. 531 — 535. In praefatione scribit Suhmius: ”Hoc descripsit b. Langebekius anno 1738 ex chartula quadam in Archivo Regio, censuitque eam a diversis coævis fuisse scriptam, quorum ultimus vixisse vi detur primis annis reginæ Margaretæ. — — Conjicio hanc Chronicam fuisse scriptam ab aliquo Luu- densi ecelesiæ addicto, quia tam solerter adnotat nonnulla de hujus ecclesiæ aichiepiscopis. Quæ in ultimis annis, præsertim in nono decennio seculi leguntur, coævo scriptori originem aperte debent, ut jam accurata et uberior expositio docet; Usinger attendit scriptorem in anno 1387 dicere: ”Moriebatur . . . rex . . . Olavus . . ., qui nobilior omnibus regibus nunc viventibus dicebatur . . .”. In iis, quæ annum 1360 praecedunt, magna est similitudo inter hos Annales et eam partem Chronici archiepiscoporum Lundensium % quæ sub Nicolao archiepiscopo (obiit 1372) scripta est. Schafer (pag. 73, 74) putat Annales hoc Chronico usos esse, præsertim quia in anno 1326 Annales habent. ”Tempore domini Karoli archiepiscopi” . . et an. 1340 ”Tempore domini Petii aichiepiscopi . . , et utiaque enuntiatio paulo discrepans in Chronico legitur. Mirum autem est, si Annales Cluonico, Nicolai opeia conscripto, usi sint, ex omnibus, quæ ad tempora ipsius Nicolai pertineant et in Chronico compareant, unam solum et meliorem annotationem in Annalibus et ibi in recto anno 1358 (dum Chronicon 1359 habet) reperiri. Fortasse et Annalibus et Chronico annotationes in libris capituli Lundensis factæ erant communis fons. ‘) Vide Script, rer. Dan. VI: 623—638 et infra n. 12. Tom. IIL I. 32.