124 XVI. 9. EX ANON. CONTINUATIONE HISTOKIÆ SAXONIS. tioaem annorum 1340 et 1341 a coævo scriptore confectam esse oportere; etiam abrupta terminatio in mediis eventibus anni 1341 scriptorem repente stilum in media compositione deposuisse indicat. Quod de Continuatione Gheysmero minus juste tributa diximus, etiam in Compendio Saxonis valet, quia unum ab eodem scriptore compositum opus efficiunt. Jam prima verba continuationis Hic terminatur opus Saxonis” ostendunt, compendii auctorem etiam continuationem scripsisse, quod ex hoc dicto exordii compendii firmatur, ubi dicitur : — — ’Ideo hoc opusculum [sc. compendium] excerptum . . . cum additione aliquorum, quse post dictum opus editum acciderunt. Exteriora quoque vestigia codicis n. 44 testari videntur, opus compilatione Gheysmeri vetustius esse. Codex enim noster manifeste aliud et multo antiquius exemplar descripsit; interdum verba non nulla librarius praeteriit, qua re observata vocabulis jam scriptis puncta subjiciens, prætermissa suo or dine inseruit; interdum abbreviationes legere vel recte explicare non potuit, qua re vitia ut sancto pro facto, in etellis pro metallis, apertis pro a porcis irrepserunt (copiam exemplorum proferre possemus), Graves quoque discrepanti® inter codicem 44 et codicem Gheysmeri comparent. In nostro codice omit titur titulus: Incipiunt Gesta Danorum Saxonis Grammatici. Quod in codice Gheysmeri (pag. 288 apud Langebek) legitur: ”Excerptum ex prologo Saxonis” in nostro codice alia manu est margini ad- scriptum. Eodem modo superscriptiones, quibus libri Saxonis et regna singulorum regum apud Gkeys- merum distinguuntur, in codice 44 desiderantur; et numerus ordinalis cuique regi assignatus in co dice 44 alius est atque apud illum. In fine seculi XV* hoc opus lingua inferioris Germaniae versum et in annum 1480 continuatum typis Lubecæ (in 4 t0 , sine anno) evulgatum est sub titulo : ”Dyt is de denske Kronecke de Saxo Gram maticus de poeta ersten geschreven in' that Latine unde daerna in de Hudesk ghesettet. De quo cfr. Nyerup, Spicilegii bibliographici specimen pag. 160 et Dahlmann, Forschungen etc. I. 332. Quibus denique fontibus auctor Continuationis Saxonis in iis, quæ suam aetatem praegredian tur, usus sit, Usinger et Schäfer in saepe laudatis libellis indagare studuerunt. Totum opus (compen dium et continuatio) tempore medii ævi et paullo posterius late sparsum fuit. Non solum Danici scriptores, ut Petrus Olai minorita in Chronico regum Danorum (Scriptores rer. Danic. I. 68), a quo Chronicon Vulgare appellatur, auctor Chronici Rhythmici Danici, Kristiernus Petri et Hvitfeldt illud adhibuerunt, sed etiam Sueci, ut Ericus Olai et Olaus Petri ex hoc opere, quod Chronicon Danicum appellare solent, cognitionem de rebus Danicis maxime hauserunt. Waldemarus secundus. — — anno V. occurrit imperatori et fugavit eum. Anno vero sequenti quidam Dani scilicet Ebbo Swn[e]son et socii sui intrauerunt Sweciam ad pugnandum et ceciderunt circa villam Lenæ anno domini M°CC°VI1I. — Ericus filius Christophori successit ei in regno anno domini M°CC°LX 0 . Anno ejus 17 Dani pugnaverunt contra Suecos juxta oppidem Houæ ac deuicerunt deposueruntque regem Waldemarum ac Magnum fratrem ejus regem Swecie fecerunt. — — Ericus a) igitur primogenitus successit patri in regno — — — — — — Hic duxit sororem Birgeri regis Swecie in uxorem, qui etiam versa vice habuit sororem Erici regis uxorem, propter quam affini tatem magnas expensas Ericus rex fecit. Nam dictus Birgerus rex cum uxore sua per germanos suos Ericum et Waldemarum duces captus et in turre positus fuit. Qui postea manum eorum evadens in Daciam ad regem Ericum confugit. Ericus igitur bis exercitum in Sweciam contra dictos duces misit b), sed propter falsitatem Danorum nichil ad intentum suum factum fuit. Tertia autem vice venit perso naliter in Sveciam cum duobus milibus et quingentis dextrariis Q, eratque numerus tocius equestris exercitus LX milia equitum. Statim autem dicti duces a facie ejus fugerunt ad castra sua maritima d), parati ulterius fugere extra regnum, si eos insequtus fuisset. Transiuit igitur pacifice per Fynlandiame) et Ostgociam, nullo presumente resistere, intravitque superiorem Sweciam ac potenter obsedit castrum Nykyopense-adeoque illud machinis impugnavit, ut ab intus manentibus defendi non posset. Cumque ad eum exire vellent et castrum resignare, ecce quidam pociores Dani occulte corrupti promissionibus dictorum ducum exercitum regis diuiserunt atque regem verbis graviter inuadentes ab eo quasi cum ma jore parte exercitus recesserunt in tantum, ut ibi vel captus vel peremptus fuisset, nisi extraneos Teutonicos a) So. Ericus Menwed, annis 1286—1319. b) Dua primas expeditiones Erici ad Sveciam in annis 1306 et 1307 liberationem Birgeri anno • 1308 pranerunt. c) Idem numerus in Annalibus Lubecensibus infra excerpendis, qui sine dubio eodem fonte usi sunt. d) Eorum nomina, Kalmar et Stockholm, in nostro Chronico Rhytmico traduntur c) Lege ■ Finwediam, quse pars Smalandbe Scaniam et Hallandiam attingebat. Eandem fere nominis deformationem videmus apud Saxonem, supra pag. 96 not. i.