GOTHORUM SVEONÜMQUE HISTORIA. 41 diss: P. Y. ipsas, cum illuc venerit libere transcribere permittat. At mea commentaria, quæ tam de Sue- ticis, quam de Danicis antiquitatibus longo tempore collegeram, usque ad meum in patriam reditum, iu abditis repositoriis conservari mandavi. Felicissime valete Pater Reverendissime. Extant præterea complu res aliæ orationes, quas idem Gaddus tam in patria, quam Romæ apud Summos Pontifices, præsertim Alexandrum sextum pro patria sua et contra Danos peroravit. Erat enim orator non parum vehemens et multa audens, utpote qui aliquando coram eodem Alexandro Papain pleno Cardinalium Consistorio universos Danos, nullo excepto, canes rabiosos appellaverit, quod foedus cum schismaticis Moscovitis contra Christianissimos Suetise incolas pepigissent. Sed nunc his omissis ad expeditionem bellicam, cui Gaddus præerat. me con vertam. Is enim fere ad medium lustrum pro patria militans, nunc Danicas insulas vario bellorum appa ratu vexabat, nunc civitates Vandalicas ut socias et amicas visitans, quietem a bellicis laboribus captabat. In Lubicensium autem conversatione plurimum gavisus, diuturniorem apud eos mansionem elegit. Deditque operam periclitantibus patrise rebus, ut ex turbatis tranquillae fierent et felices, cum interim Ioannes Brascho Praepositus Lincopensis ecclesiam Lincopensem (eo a sede Episcopali excluso) occuparet. At pugnax in Gaddo animus plus bella quam Pontificias -infulas curans, se totum in vitam et militares mores conjecit. Nam classem Sueticam cum Lubicensi conjungens, impetuque in Daniam facto, damna plurima innocuæ plebi inferebat. Eodemque tempore ipse et Lubicenses Lalandiam et in ea monasterium divæ Birgittæy) incendiis et direptionibus vastaverunt, affirmantes se illis paria referre, quæ Dani nuper in terram Finlandiæ commiserunt. Putabant quidem Sueci ea Lubicensium confoederatione se satis securos: sed cum illi seclusis vel inconsultis Succis, denuo in Danorum amicitiam consensissent, occasionem praestiterunt pertinaciori inter Sueones et Danos hostilitati: quæ utique in publicam Aquilonarium regnorum perniciem emanasset, nisi futuri belli strages, quam Suanto in Danos meditabatur, ejus præmaturo fato intercepta fuisset. Evenit autem hujus optimi Principis Suantonis mors in principio anni a Christo nato MDXII z ) in civitate Aro- siensi: in qua etiam sepultus, nominis sui gloriam ad posteros transmisit immortalem. — — — — — — — — — — — — — - — - — — - — — - -a) Liber XXIV. Cap. I. Steno Sture junior præmortui Suantonis filius, post patris funem [o: funus] difficulter ad pater num principatum pervenit. Erant enim in comitiis Stocholmensibus b quæ pro constituendo Principe celebra bantur, multæ et variæ ac penitus contrariae senatorum sententiae, quibusdam asserentibus operæ pretium fore, Regem aut Principem aliunde accersendum, quibusdam id nequaquam Reipublicæ expedire dicentibus, sed ex procerum senatu juxta majorum decreta et patriae consuetudinem assumendum. Quo factum est, ut nobilissimus Sueonum Ericus Troile a magna senatus parte Princeps designaretur c). Erant in hoc Erico plurimae partes, ob quas non solum Princeps, sed Rex creari meruisset. Nullus enim juste negare poterat, quin moribus esset integerrimus et in rebus gerendis prudentissimus: immo, quod rarum in nostrae ætatis nobi libus esse solet, eximiam in divinis et humanis legibus eruditionem cum summa laude et multorum anno rum studio sibi comparaverat. Sed hæc omnia non tantum ei prodesse poterant, quantum illi oberat, quod Trollorum familia publicum patriæ odium ob Danicæ factionis studium contraxisset. Habebat enim hæc fa milia non parvum apud Danos numerum praediorum: quæ ne amitteret, Danorum partibus studiosius, quam utilius inserviebat. Quo circa Vincentius Episcopus Scarensis, cæterique Prælati et proceres, qui se magis Sueticæ , quam Danicæ Reipublicæ debitores considerabant, eam Erici- nominationem magno consensu cassaverunt, affirmantes se nulla ratione induci posse, ut aliquem sibi praeficiant, in quo etiam minima Da nicæ factionis suspicio inveniri possit, præsertim cum nullo unquam tempore Danicæ originis homines Sue- ticis rebus fideliter atque ex animo consuluissent. Tanta etiam est in Sueonum et Danorum moribus di- sparitas. ut qui eos conjungere velit, nimis imprudentem aut contra patriam insidiosum se esse probabit. Sed de his alibi, nunc ad comitia Stocholmensia redeamus: in quibus Steno, tum ob paterna merita, tum etiam quia patriæ amantissimus habebatur, a majore et saniore'senatorum parte Gothorum Sueonumque Princeps efficitur. Eodem anno Christi MDXII, quo pater viam universæ carnis intravit, incidit inter hunc Stenonem et Gostavum præfati Erici Troile filium, Archiepiscopum Vpsalensem, discordia nimium perniciosad): ob quam non solum illi duo, sed tota patria ad extremam ruinam devenit. Erant ambo juvenes, ambo illustrissimo sanguine nati, ambo vehementis spiritus: sed Steno justior et modestior in sua causa videbatur, utpote qui legibus ecclesiasticis et bonorum virorum arbitrio se parere velle affirmabat. Fecitque Gostavum tam per Leonem Papam X quam per regni Suetiæ Pontifices sufficienter admoneri, ne patriæ tranquilli- y) Maribo vocatum. De ipsa re cf . Allen 1. c. pag. 686 not 14. z ”Da hen effter nyåret” i. e. die 2 Januarii. Olaus Petri (ed. Klemming), pag. 303. Chronicon autem Rhytmicum (ed. Klemming, III. v. 5693 et 5792) dicit eum obiisse ephter jivla högtiid monde dag i. e. die 31 Decembris et se- pultum tionde daghen ephter jwlen i. e. d. 3 Januarii, a) Hic sequitur oratio Hemmingi Gadd, quam infra seorsum imprimendam curavimus. Tom. III. b) In his Steno gubernator regni eligitur d 23 Julii anno 1512. c) Hoc ante comitia Stockholmensia contigit.. Jam enim in mense Januario Ericus Troile, a senatu in Arbogis collecto gubernator institutus, hoc titulo utitur (cfr. Allen 1. c. II. p. 167). d) Gustavus Troile demum anno 1514 archiepiscopus electus est, neque ante annum 1516 inimicitise public* eruperunt. I. 11.