GOTHORUM SVEONUMQUE HISTORIA. 37 retur. Quippe si pietatem ejus erga Deum et Dei ministros attendimus, nulli in Christiana religione se cundus erat. Pontifices et sacerdotes Christi tanta veneratione prosequebatur, ut se nunquam (quamvis tot populorum Princeps esset) praetulerit infimo Pontifici: immo inter pios et praeclaros mores aestimabat, minores Ecclesiæ Praelatos, utpote Praepositos, Decanos et similes ad dexteram suam venerando obsequio de ducere et primas sedes nedum in templis sed in praetoriis et aliis publicus locis eis concedere. Peudalia quoque bona libenter et liberaliter ipsis assignauit, recte existimans eos regendis hominibus aptiores esse, qui diuino obsequio mancipati diuinam legem (sine qua humana iura conseruari nequeunt) continuo studio pro fitentur. Sciebat enim suam et totius patriae salutem conseruationemque et honestatem in Pontificum salute et autoritate conseruari. Sciebat præterea a majoribus ad posteros traditum esse, ipsum sacerdotium in Svetia nunquam sine universali totius patriae ruina corruisse.. Neque Pontifices ingrati erga eum erant, quippe qui omni studio prouidebant, ne aliqua domestica aut extranea belja in ipsum præualerent. Sæpe- que vna cum ceteris senatoribus nomen et coronam Regiam ei offerebant, etiam supplices rogantes, ut qui omnem Regiam autoritatem haberet, nomen quoque et maiestatem Regiam assumere vellet. Cap. XII. Sed erat tanta moderatio in illustrissimo Principe, ut omnia mallet quam nomen Regium (quod ob seueritatem priorum Regum ad publicum patriæ odium deuenerat) sibi adaptari pateretur. Quin- potius gaudebat, se infimorum eiuium et incolarum amicum ac fratrem aestimari. Non erat aliquis tam humilis conditionis paterfamilias, in cuius domum cum hospitii gratia introiisset, quin ipsum vna cum con- iuge et liberis porrecta manu officiosissime salutaret, secumque tam hanc quam illum decentissime ad mensam collocaret et de eorum salute ac prospero rerum successu diligenter interrogaret. Summaque so- licitudine prouidit, ne sui praefecti quemquam iniuriis afficerent aut affici paterentur. Habebatque in omni bus regni angulis exploratores, qui praefectorum fidem et aeqvitatem erga subiectos populos inquirentes omnia eorum facta ad ipsum occulte et fideliter deferrent: tamque scrupulosa examinatione de subditorum quiete inquirebat, vt potius sibi ipsi vitam quam subiecto ciui vnam ouem contra iustitiam auferri permi sisset. Quo factum erat, vt nullus inter Gothos et Sueones inueniretur, qui non libentius pro eo fortunas et vitam exposuisset: immo vbi aliqua bellorum opinio emersit et Steno vnum ex tota familia pro defen sanda patriæ libertate ad bellum euocaret, confestim non vnus sed omnes, quotquot armis idonei erant, ar mati ad pugnam prodibant. Erupit igitur verax in omnes regiones fama, Stenonem nulla humana potentia superari posse, qui in tam amplissimo principatu, quotquot incolas, totidem haberet milites in omnem casum pro eius defensione præparatos. Erant tamen duo potentissimi principes, qui hanc solidam petram a loco, cui firmiter inhaerebat, amouere contendebant, vtpote Joannes Danorum rex et Basilius Magnus Moscouita- rum Princeps, eidem Danico regi confoederatus. Nec paruus aut imbecillis erat eorum principum numerus, qui cum eisdem Danis et Moscouitis contra Sueones et Gothos conspirabant: sed totus eorum conatus, vt specie terribilis apparebat, ita inani exitu disparuit. Tentabat quidem Danus aliquoties arma in Vestrogo- tbiam inferre, praesertim cum didicisset Stenonem longo terrarum spatio ab eo loco separatum: sed cum prima Vesgothorum limina intrauisset et iam arcem Erbyg) (quæ est in Marchia Vestrogothorum) obsidere coepisset, ecce Steno valido Sueonum agmine suffultus adeo celeriter ex Stocholmia advenit, vt volasse potius, quam equitasse putaretur: signumque sui subiti adventus tubarum clangore dari praecepit, ne dolis aut in sidiis, sed aperto Marte se pugnare velle significaret. Tum Joannes ad suos proceres conuersus dixisse fertur: Commendanda profecto est in hoc hoste tanta magnanimitas. Cum enim nos dormientes et impa ratos facile adoriri posset, vult tamen ea virtute præliari, qua palam ostendat, se illam militarem gloriam in memoria habere, quam maiores nostri a dolis et fraudibus alieni diligentius obseruabant. Cap. XIII. Deinde Steno suis in ordine constitutis praecepit, ne prius in hostem ferantur quam vi deant ipsum dispositis agminibus vndique praeparatum. Itaque Johannes periculosam belli moram ratus, confestim suos perarmat atque in hostem educit. Pugnatum est vtrinque diu et acriter, donec Steno in signi sagittariorum ope adiutus victoriam reportaret. Caesi fugatique sunt Dani: quorum etiam pluiimi per Sueones in captiuitatem redacti fuerunt; quos Steno liberaliter habitos Regi Joanni gratis et nullo redemptionis pretio interueniente remisit, aperte sui animi magnanimitatem eo facto ostendens, quod didicis set arma in hostes et non in calamitosos exercere. Quo magnifico officio Joannes prouocatus, coepit in hoste non solum fortitudinem et in rebus bellicis industriam admirari, sed eximiam morum probitatem venerari. Transiueruntque complures anni, in quibus ob constitutas inter Suenos et Danos inducias pax et secui itas seruata fuit. Quibus durantibus Steno Hemmingum Gaddum Ostrogothum Lincopensem ad Summum Pontifi cem in vrbem Romam legatum designauith), vt ibi circumspectius provideret, ne Dani, cum ipsis aima g) Nomen hujus arcis erat Oresten (in paroecia Örby) . et pugna non tempore Johannis, sed patris Kristiemi, Karolo rege adhuc vivente, anno 1470 in fine mensis Februari est commissa (v. supra pag. 33 not. i) Johannes Magni in sequenti examplificatione manifeste secutus est recentius exemplar Chronici Rhythmici post annum 1520 scriptum (cfr. Svenska Rimkrönikan ed. Klemming, HI. p. 161, 162), quod quidem generositatem Aconis Johannis militis anno 1502 ante Elfs borg in simili casu exhibitam præ oculis habuit, h) Hanc legationem Hemmingo in annis 1478—81, jam guber nante Kristiemo 1°, conjmissam esse, ostendit Allen: De tre nordiske rigers Hist. I. p. 638, not. 31. I. 10. Tom. III.