\ PRÆFATIO. IX historicæ et juridicæ, ex legisterio de anno 1492.” Foliis 1—5 diversa excerpta e legibus vetustis Svecanis continentur. Sunt hæc°): 1) adulterata illa narratio de conventu Dana- holmensi®*). 2) limites inter Sveciam et Norvegiam, qui in jure Helsingico (Thingmala Balk , Cap. xv) exstant. 3) Capita 11 et 12 ejus partis juris Uplandici, quæ Konunga-Balk vocatur*®“). 4) Cap. 13 et 14 ex ejusdem juris Thingmala Balk. 5) Upsala ödhe (v. juris Helsingici Konunga Balk , cap. 11 in fine). 6) Jus aulicum (Gårdsrätt), quod tamen cum nullo ex iis, quæ Hadorpli apud Bjärköa rätten vulgavit, conspirat. 7) Versio latina ejus statuti de anno 1439 Om Högmälis ogerningar, quod Hadorph ibidem p. 44 inseruit Fol. 6 legitur: Anno igitur ab incarnacione domini MCDXCII explicit legisteriumper manus Laurencii Petri presbiteri curati in Elmebodhum necnon canonici Wexionensis tempore quo fuit yconomus ecclesie Wexionensis. Laus deo pro principio et fine. Circa annos domini MXL regnauit Olaus Skotkonung annum domini ML. In legenda vero S. Eskilli in Wexionensi ecclesia requiescunt f). Successit itaque sancto Sigfrido primus . . . Ab his verbis Successit etc. incipit chronicon vetus episcoporum Wexionensium, quod sub n. ix ex an tiquiore fonte impressimus, quare in n. x illud præterivimus et solum continuationem chronici ibi reddidimus. Continuatio subsistit in medio folio septimo, cujus in fine eadem manus, quæ omnia præcedentia usque ab initio scripsit, Notam de testamentariis addidit. F olio septimo verso legitur : Thenna båch hör er her Nils i Betarne thill. . . Anno domini 1568 Per Nilsson (manus huic anno non refragatur). Fol. 8—15 alia manus non nihil recentior quam prima (igitur ineunte seculo XVLo) nonnulla jim dica addidit, inter quæ observanda sunt 1) literae judiciales ab Eskillo episcopo, Magno Sture etc. an. 1414 d. 28 Juni s. 1. [Wexiö] datæ 2) Constitutiones Wexionenses, quæ vocantur, ab iisdem datæ a. d. 1414 om midsommeren s. 1. [Wexiö] ff). 3) Statuta Kalmarnensia d. 23 Aug. 1474 scripta, impressa apud Hadorph Bjärköa rätten p. 56 fff). Ex hac brevi codicis adumbratione statim elucet, Laurentium Petri canonicum Wexionensem an. 1492 hoc chronicon episcoporum Wexionensium, quod sine dubio ipse (excepta prima parte i. e. veteri chronico) composuerit, in legisterio suo inseruisse. Neque quemquam fugit, codicem aperte esse eundem, de quo Hadorphius mentionem fecit. Jam illas, quæ nostra editione cum hoc manuscripto collata prodeunt dissimilitu dines, afferemus. Sunt: 1) infra pag. 130 not. a. lin. 2: praedicavit; ms. baptizauit. 2) 1. c. lin. 9 quo facto; ms. quo pacto. 3) p. 129 lin. 4 infra populus; ms. populus Werendensis. 4) p. 130. lin. 5, 6. modestus Johannes ... Eringislonis ; ms. modestus VI Johannes ... Ærin- gisli. 5) 1. c. in benedictione; ms. i. b. est. 6) 1. c. et b. ducis; ms. et Birgeri ducis. 7) lin. 9 MCCVI 0 ; ms. MCCV. 8) 1. c. n. X. lin. 2. Foravidus; ms. Forcundus. 9) p. 131 lin. 9 de Oxestörp; ms. de Öpistörp. 10) lin. 13 Wcekilsengh; ms. Wækilsangh (idem in lin. 27). 11) lin. 13—15 Verba XX mws Ingemarus .... revocare alia coæva fere manu sunt addita. 12) lin. 15. gratiosissimo ; ms. generosissimo. 13) lin. 22. Sigmundus Vgla; ms. Gugmundus [o: Gudmundus] Vgla. 14) lin. 26. Benedictus Vgla qui constitutus; ms. Gudmundus Vgla qui factus. Cum facile quis miretur, cur nonnulla eorum omiserimus, quæ in Conspectu illo totius operis, quem foras dedit Fant an. 1816, enumerantur, quibus rationibus ducti id fecerimus, iam sumus. indicaturi. Sunt hæc: — I) n. 56 (in conspectu Fantii) Om S. Britas slägt. Est is libellus nihil aliud nisi narratio illa, quae medio sæculo sexto decimo scripta est a Petro Turonis filio Bjelke, quam ex Chronico Margarethæ Claudii filiæ fluxisse infra (sect. 2. n. xv. Iit. A.a.) diximus, cujus discrepantia graviora ibidem in notis sub- *) In prima linea folii legitur: st en, swa i innshal, swa i innishamn; nescimus, cujus narrationis sint reli- quiæ. **) Ex confusione vetustarum illarum narrationum de confiniis Sveciæ et Daniæ et de limitibus Vestrogotiæ (impressæ apud Schlyter, Codex juris Vestrogotici, Ilolmiæ 1827, pag. 67 et 287) exorta est. ***) Hic Hadorph in margine ascripsit: i dhen trychta Uplands lagh Konu. bal. cap. 11; et duobus aliis locis ma nus ejus in codice reperitur. Etiam Messenius diversa ejusmodi in margine annotavit. f) Has sententias; Circa annos domini ... et In legenda vero in notam a. pag. 130 retrusimus. ff) Non eædem sunt, quas Hadorph apud Bjcerköarätten p. 44 impressit, sed aperte antiquior fons, ex quo illæ spuriæ constitutiones sensim emanarunt. fft) Hic Wennæsius (idem, cujus nomen in præfatione mi X. comparet) in margine scripsit: Calmer 1474 vigil. Barihol. Tom. III. C