VIII PKÆFATIO. exscriptum esset , alium codicem chartaceum pro sua benevolentia mecum communicavit Elias Palmsköldius ”, cuius codicis discrepantiam affert 1. c. in notis pag. 208 sqq. Quem hic spectaverit codicem, nescimus, nisi is ipse fuerit, qui liodie in Reg. Bibliotheca Stock o- mensi signatus D. 29 servatur, in quo variæ res post ætatem mediam, pleræque sæculo XV descriptas, sunt collectas. In hoc enim sub n:o 9 exemplar illud recentius manu e poste riore parte seculi XVI:i in charta transcriptum est. Incipit proprie diversitas ab archie- piscopo vicesimo primo, Olao Laurentii, quamquam in prascedentibus quoque nonnulla discrepant. Quæ sint diversitates hujus, jam explicabimus. In 12:o archiepiscopo Nicolao (pag. 100 lin. 9 infra in nostra editione) D. 29 habet in ecclesia Upsalensi missam pro hoc deputans. In 17:o Birgero Gregorii (p. 101) Urbano 7 papa pro Urbano F °) legitur. In 18:o Henrico D. 29 sic discrepat.... Henricus de Gardzby canonicus Upsalensis et Wexionensis, qui tempore electionis sue Werendie habitabat vir juris peritus (hinc manuscripta conspirant). In 19:o Johanne Gerechini D. 29 ultimam enuntiationem In Islandia .... miraculis omittit, ceterum vero in hoc et sequenti n. 20 cum editione consentit. Ab Olauo Laurentii autem Cod. D.29 ita recedit, ut con textum ejus integrum hic recipimus. — <(21 fuit magister Olaus Laurentii natus in Trögd, vir juris peritus et magne prudentie, qui magno [o: - is] litium strepitibus impeditus per quen- dam Danum Arnoldum nomine per regem Ericum intrusum Borne meruit victoriam et tri umphum, hic obiit Nycopie anno etc. 1400 [o: 1438]. 22. Fuit dominus Nicolaus postulatus de Wexiö, qui totis pietatis visceribus ut olim beatus Martinus affluebat, cujus temporibus viguit consilium Basiliense , circa cujus dissolutio nem obiit idem venerabilis pater anno etc. 1448. 23. Archiepiscopus Vpn. [o: Upsaliensis] fuit Magister Johannes Benedicti de Salista, hic confirmatus [o: - tur] primum per consilium Basiliense. Ipso dissoluto confirmatus est per papam Nicolaum 5. Regem Carolum eiecit de regno et Christiernum regem Datie introduxit et regem Svetiæ constituit, a quo captivatus in castro Stocholmensi et in Datiam ductus vin culis mancipatus est et ob reditum regis Caroli dimissus est, quem et 2:o jugavit a regno , con cedens ei castrum Rasaborgh cum feudis , tandem fortificatis amicis regis Kate [o: Karoli] et aliis emulis archiepiscopi idem d. Johannes secessit in Olandiam ibique diem clausit extremum anno etc. 1417 [o: 1467] 18 Calendas Januarii, quæ fuit feria 3:a post Lucie in Borckholm. Hæc narratio de tribus ultimis archiepiscopis Chronicon illud archiep. quod proprie recentius dicitur, adeo non in memoriam revocat, ut pæne videatur scriptor exemplum illius eo tempore descriptum, quo a morte Johannis Haquini (1432) desinebat narratio, ante oculos habuisse. Quæ post mortem illius Johannis addidit scriptor, sub finem demum seculi scripsisse eum opinor, quia notis numerorum arabicis ut supra dixi aperte usus est. Chronicon archiep. recentius apud auctores ecclesiasticos, velut Ericum Olai et Johannem Magni, frequenter in usu fuisse mox in oculos incurrit. Multo difficilius est diiudicare, qua ratione cum ceteris Annalibus et Chronicis contineatur, utrum hæc aliquid ex nostro chronico sumptum habeant, an ex eodem ipso fonte hauserint. Quam rem ex quirendi et tempus nobis et locus deest. Ter ante editum est chronicon recentius de archiep. Upsal. 1) a Johanne Schef- fero Ups. 1673 in 8:o 2) ab Erico Benzclio in Monumentis Hist. vet. eccl. Svio-Goth. Ups. 1709 in 4:o, 3) a B. E. Hildebrandio in Diplomatario Suecano V. n. 3834. n. V. Continuatio Chronici episcoporum Wexionensium (infra p. 130). Ut in præfatione hujus continuationis diximus, tantummodo descriptum in diploma tario Örnhjälmii servatum in editione nostra adhibere nobis licuit, quia illius codicis legum, ex quo Hadorphius descriptum Örnhjälmio communicatum sumserat, vestigia frustra in sectati eramus. Jam vero illum codicem vel potius fragmentum codicis, quo Hadorphius sine dubio usus est, tandem invenimus. In bibliotheca enim regia Stockholmensi exstant quindecim folia in 4: to 00 ), quæ aperte sunt reliquiæ majoris cujusdam codicis; nostro seculo iis involucrum e corio datum est, cujus in dorso impressum legitur: ”Annotationes *) Hinc verisimile fit, in antiquo manuscripto, quod librarius noster transcripsit, signa numerorum Arabica fuisse adhibita, nam antiquum signum 5 cum nostro signo 7 facile confundi potest. Eodem modo in 20:0 Archi episcopo Johanne Haquini 7 läns Febr. pro V. Idus Febr. scriptum est. *) **) Eolia 3, 4, 11 et 12 membra nacea sunt, cetera papyracea.