PKÆF ATIO. VII prioris partis Chronici archiep. facta est, alia manus augmentum subiunxit, quod in morte Nicolai Allonis archiepiscopi a. 1305 desinit. Quod quidem augmentum utrum ab ipso auctore an a librario scriptum sit, dijudicare vix poteris. Certe scriptor eo, quod in antiquiore parte chronici quotquot deerant annos addidit et errorem quendam correxit, studium quoddam expromit, at ab altera parte jure quaeritur, cur is, qui post an. 1316 (ac fortasse post 1335) scripserit, non ultra annum 1305 perrexerit. An credamus excidisse folium, quod iuxta locatum fuisset?’"'). n. III. Chronicon recentius de archiepiscopis Upsaliensibus. (infra pag. 99—102). » Hoc Chronicon est in Registre» ecclesiae Upsaliensis, quod vocatur. Servatur nunc is codex pergamenus 182 foliorum in Regia Bibliotheca Stockholmensi signatus A. 17, qui ordo fuerat illius in pristino Archivo Antiquitatis. Totus fere codex scriptus est ab eo, cui an. 1344 mandatum est, ut earum literarum, quæ essent in aede cathedrali Upsali- ensi, exempla transcripta in unum locum conferret. Qua de re certiores facti sumus hac inscriptione librarii in fol. 2. v.: Anno ab incarnacione domini M°CCC°XL qvarto prope festum beati Michaelis domino Hemming o prius preposito Arosiensi tunc existente archiepiscopo Upsalensi.. (enumerantur 14 canonici)... .ordinatum fuit registrum subsequens In foliis 14 et 15 nostrum Chronicon recentius Arcliiepiscoporum transcriptum est. Manus complures sunt; quomodo alia aliam deinceps exceperit vel nonnumquam prius scriptis additamenta quædarn minora adjecerit, in notis editioni nostræ infra sub jectis jam significavimus. Quibus collatis his partibus constare Chronicon facile invenimus: 1) Prima pars ab eodem atque ipsum Registrum (itaque anno 1344) confecta, ab initio pergit usque ad mortem (an. 1341) Petri archiepiscopi quarti decimi. Lsque ad an. 1305 veteri Chronico arcliiepiscoporum scriptor adeo usus est, ut eisdem fere verbis illud hic exprimatur, simul vero ipse complura ibidem addidit, e quibus certe nonnulla ex Necrologio ecclesiae antiquo sumpta sunt 00 ®); ea, quæ post annum 1305 seqvuntur, ipsius scriptoris opus esse videntur. 2) Inter annos 1344 et 1351, quo anno mortuus est Hemmingus archiep., postea aliquis de hoc versus aliquot inseruit, quos sive ipse sive alius eiusdem ætatis homo ad dendo anno mortis eiusdem (1351) supplevit. 3) Post mortem Birgeri Gfregorii filii archiepisc. (1383) f) ab alio aliquo adauctum est Chronicon iis rebus, quæ de Petro et Birgero archiepiscopis (1351—1383) narrantur. Ab eadem manu etiam ante in margine nonnulla sunt annotata (vide scholia nostra infra pag. 99 not. b, c, e et g. et pag. 100 not. n). 4) Deinde longiore temporis intervallo post mortem demum Johannis Haquini (1432) posterior aliquis addidit quæ sunt de archiepiscopis duodevicesimo, undevicesimo et vicesimo, Henrico, Johanne Gerechini et Johanne Haquini (1383 1432). In Johanne Ge- rechini manus quædarn paulo recentior duas res addidit (vide infra pag. 101 not. s et t). 5) Postrema denique manus non multo post Johannem Benedicti electumff) (anno 1448) ascripsit, quæ de Olao Laurentii, Nicolao Ragvaldi et Johanne Benedicti (1432 1448) traduntur. Est etiam aliud quoddam recentius sed parvi momenti exemplar huius Chronici archiep., quod iam Ericus Benzelius ille junior in Monumentis Hist.vet. eccl. Svio-Go- thicæ (Upsal. 1709 in 4:o, proleg. p. XV) his verbis laudat: « Postquam Chronicon typis *) In subsequenti enim pagina (sc. septima), in qua jam a manu prima Catalogus regum erat insertus, annotationes persequi hic secundus librarius non poterat. *) **) Totum hunc codicem breviter descripsit Hildebrand in Diplomatario Suecano Tom. V. pag. 349 not.**. Ipsum Chronicon item typis descripsit 1. c. n. 3834 pag. 298 303. ***) Forsitan exempluan Chronici antiquioris in ampliorem formam redactum ante oculos habuerit et secutus sit scriptor. Ubi vero Jacobus Erlerntem pro Israelson filius scriptum est, errorem utique videmus, quem nemo eorum, qui proximo post hunc archiepiscopum tempore vixerunt, commiserit. t) Keque ita multo post an. 1383 scripsit, qvia aliter nonnulla de Henrico successore sine dubio additurus fuisset, ff) Quod tum ex eo apparet, quod commemoratur quidem confirmatio Johannis a Consilio Basiliensi, non autem ea, quam dedit pontifex Nicolaus V. anno insequenti (1449), tum ex eo quod iam in Nicolao Ragvaldi archiep. narrat auctor archiepiscoporum possessionem arcis «Almar Stak» etiam a Carolo rego confirmatam e..se, quod ac tum est d. 14 Jul. 1448 (v. Peringskold, Monumenta Ullerakerensia pag. 161).