PRÆFATIO. III Quomodo electi ex libris exterorum loci in hoc opere dandi fuerint, de ea re alii aliter sentient. Apparet quidem ex oratione continua nihil sine quodam detrimento di velli posse ideoque per epitomas mancam et imperfectam eorum fieri notitiam Quod quidem incommodum cum vix posset evitari, nisi permultas res, quæ ad patriam nostram mhil attinerent, in textum reciperem, id secutus sum consilium, ut si qui exteri scripto res quasi prætereuntes res Svecanas breviter attigissent, eas res, neglectis ceteris per multis , excerperem, reliquum vero sermonis contextum summatim modo et literis cursivis quæ. vocantur, indicarem. Maximas haec res habuit difficultates in iis, quae ad illud tempus pertinent, quo foederata erant regna septemtrionalia fataque horum solito magis inter se connexa. Quaecumque de regibus illius aetatis scripta erant ob eam solam causam ex cerpere, quod iidem reges fuerunt Sueciae, nimirum fuit ineptum, quamobrem vulgo ea omisi omnia, quae ad hos reges, non ad nos pertinerent. Nam si nimis quam parum excerpendo delinquere maluissem, parvo emolumento in immensum crevisset opus. Ce terum istiusmodi epitomae numquam supervacaneos reddent ipsos libros, qui nihilominus adeundi erunt iis, qui res gestas aliorum populorum nostraque cum iis commercia de- scribere volent; at his ipsis magno usui erit habere cognitum, quibus in rebus atque apud quos nostra commemorentur atque perscripta sint. , Annotationum infra orationem contextam adiectarum inaequalitas quaedam erit conspicua. Res ea est, ut primo praeter ea, quae de sermone observare necesse esset, vix quicquam annotare opus esse putaverim, monstranda tantum fuisse ea, quae a vero iscederent. Sed cum iam ad haec indaganda et collustranda alii essent fontes adeundi, diplomata evolvenda, recentioris aetatis iudices consultandi, omnem illam operam me fru stra insumpsisse putabam, nisi etiam alia, quam que plane necessaria essent, adiecissem ldque eo acceptius fore sperabam, quod futurorum scriptorum labor hac accessione facta non paulum minueretur. Quare procedente opere annotatiuncularum numerus crevit mai- orque est in priore sectione, quam in altera. _ Etiam in praefationibus, quas singulis libellis adiunxi, facile quaedam conspicitur is similitudo. Aeque est dissimulandum iam mihi minus satisfacere ea, quae parum in is rebus exercitatus ad prima scripta sectionis posterioris praefatus sum, quamobrem, ut damna quaedam aliquo tandem modo resarcirem, commentarios aliquot ascripsi, qui mox subsequenter. Prout , vero progressus est labor, usu peritior factus res praecipuas, venit aetatem fontis uniuscuiusque atque auctoritatem et qua ratione cum aliis connectere- tur, declarare conatus sum. Quorum evidentior erat cognatio, eos ut certius simul et commodius de singulorum auctoritate iudicari posset, binis columnis comparatos ante ocu os legentium sistendos curavi. Ut de ratione mea praefationes conficiendi aequius fiat mdicium, duae denique, res sunt considerandae. Nam et libelli Suecani protrahendi eiant magna ex paite ieiuniores et epitomae ex Danorum Germanorumque scriptis haud paucae efficiendae. Ex. uberioribus fontibus hauserant ii, qui ante me in hoc opere ver sati sunt, qui cum omnino faciliora tractatu, quippe quae in magna copia exstarent per scripta, eademque iucundiora et pleniora sibi sumpsissent, mihi plerumque ea reliquerunt, quibus multo minore fructu labor impendendus erat nihilo minor. Epitomae autem illae ex scriptis exterorum plus quam duas partes prioris sectionis explent; harum autem ratio ea est, ut acrior existimatio eorum tantum auctorum sit, quorum de rebus patriis vel pa tria lingua ea scripta confecta sunt. Quid de iis utique fontibus, unde plura nobis su menda fuerunt, hi mdicaverint, diligentius inquisivi; cuius rei documento sint, quae ad Annales Danicos atque Chronica Lubecensia Detmari et aliorum breviter exposita invenies. Ipsos autem codices, quibus illa scripta continerentur, ne inspicerem et judicarem, multæ sane res impediverunt. Judici æquo unicuique jam per se elucet, in his rebus ut ego, editor Svecus criticæ arti satisfacerem, vix a quoquam esse postulandum. Ut enim omit tam, quanta, cum difficultate exterorum manuscriptorum, qualia sint, semper sit conjuncta existimatio, id certe monendum est in ejusmodi re bene efficienda omnes vel saltem op timos codices una in manibus habere oportere. Nunc vero longe alia ratio erat. Codi ces non modo una evolvi et conferri, sed ne singuli quidem omnino adiri potuerunt; quod in chronicis Lubecensibus, quibus nulla alia graviora, certe erat dolendum; horum autem omnia fere manuscripta Lubecam eo consilio transmissa erant, ut peritissimi viri industria novæ tandem editiones critica ratione conficerentur. Iam restat ut, quae in praefationibus ad libellos primo typis descriptos manca esse dixi, reficiam; qua usus occasione etiam alias nonnullas, quas contulit opus conti nuatum, addam explanationes.