38a XIV. HISTORIA invasit, et maxime in domibus conviviorum suorum, ita ut saltantes seque ipsos conscindentes a nullo poterant curari, nisi se permitterent baptizari, invocantes auxilium b. Botvidi: et 'ita factum est, ut omnes luci et delubra succissa sunt et confracta. Per illos, ut supra diximus, annos et illis locis ecclesiæ Dei sunt ædificatæ, ubi superstitiosa daemo num cultura colebatur. Affluentes autem undique veniebant ad sepulcrum ejus innumerabilis multitudo virorum et mulierum infirmantium, caeco rum, claudorum, aridorum, febricitantium, qui omnes pristinae sanitati sunt restituti. Ibi leprosi mundati sunt, arrepti a daemonibus liberati, surdis auditus redditus est, muti quoque usum loquendi receperunt. Quidam autem super starnpna duo perreptans illuc translatus est, ita ut calcanei ejus ad nates ipsius adhaererent, et quasi duae fossulae post curationem ipsius apparerent. Interea dum ibi tanta miracula agebantur, praedictus frater ejus ecclesiam a principio trabeam in patrimonio ipsorum construxit Q, ubi christianitate augente, lapidea ibi valde honesta ædifica- ta est. Peracta igitur ecclesia lignea, duos Episcopos, bonæ memoriae vi ros, Henricum p) scilicet Vpsalensem et Gerderum q) Strengienensem, advocaverant, et ecclesiam illam in honore Dei et S. Botvidi consecra verunt. Altera autem die sequenti ad sepulcrum b. Botvidi cum cruci- b !i s , et cereis et thunbulis, thymiamate vaporantibus, euntes, levi ictu effodientes, invenerunt in eodem sarcophago tWur Ura absconditum pretiosiorem omni sere fabrili, ossa scilicet b. Botvidi. ' In apertione itaque sepulcri tantus svavitatis odor efferbuit, ut omnes qui aderant, tam dulcem odorem mirarentur, et infirmi pristinæ sanitati restituti sunt. Deferentes itaque ossa b. Botvidi, venerunt prope stag num, quod est in possessione ipsius, deponentes illa. Fons autem a dura terra prorupit, qui usque in hodiernum diem clarissimas atque dulces a! quas a se emittit. Hoc igitur factum est anno Domini CIO.CXXIX An no igitur Domini CIO.GLXXVI. ecclesia lapidea in honore S.tae Genetri cis Dei, Mariae et S:ti Botvidi onmiumque Sanctorum a primo Archi- præsu e psa ensis ecclesiae, Stephano, et a bonae memoriae viro, Wiliel- mo Q, Strengienensi Episcopo, i n cujus parochia ipsa ecclesia consistit con secrata est et miraculo decorata. Nam quaedam mulier, oculorum usu diu orba a, quæ a multis nota erat, ibi est adducta, et usurn oculorum rece pit, e æta ad propria, contempto ductore, repedavit, gratias Deo et San cto referens Botvido. o) Cfr. qhx in Prolegom. monuimus, P) Vide supra p. 331, ç) Ex hoc loco hieminit Rhyzelius, Epise. p. 2o 8, r) Cfr. Rliyzel. 1. c. p. 20 9. 1