XII. 365 VITA SANCTI SIGFRIDI EPISCOPI et CONFESSORIS. p. } . ij * i i , ■ i j ; 5 ' • ‘ ‘ > ï Ï I. . 5 i. i « i t l > » f) r* Ï . ■ . ■., i. - * Ex Codice Mscr. Bibliothecae Academiae Upsaliensis N:o »5. supra laudato,' collae to cura Codice ejusdem Bibliothecae Nto a3. edidit Rev. Benzelitu in Monumentis vet. Eccl. Sveogi p. 21 . Haec, licet brevior, particularia quædara habet, e. gr. de congressu Regis Olavi et S. Sigfridi ”apud Kindabergh in Wesgocia” et ”de dono bonorum Regalium in eodem loco eXisteâtium, scii, villæ, quae dicitur Husabytind, in usus Ecclesiae ibidem ædificâtæ, et postmodum Cathedralis, donec sedes episcopalis exinde Skaris est translata.” &c. In jam allata N:o XI., quam Cod. N:o 2 3. ”antiquam ) et veram Legendam” nuncupat, haec minime comparent. Exstant autem in Bre viario Skarensi, cujus cfr. Lect. VI. VII. infra. Ambobus hisce Codicibus a nobis denuo examinatis, Vitam S. Sigfridi jam dabi mus e Cod, N:o i5. una cum Additamentis et Lectionibus variantibus e Cod. N:o 23. seorsim ad calcem cuivis paginae subjectis. Demum observamus, Legendam Breviarii Upsalensis, ad potissimam partem, ex posteriori Vita N:o XII. desumtam esse. Cum vero illa ceteris sit justo brevior, ini tia tantummodo legationis S. Sigfridi sistit, ut in notis mox suo loco observabimus. IZirat olim Rex quidam Gothorum Olavug nomine, vir fnagnæ libera- litatis et prudentiæ, qui licet paganus et bellica strenuitate animosus fuit, et more gentilium idola coleret, natura tamen benignus et devotus exsti tit et ad honesta quaeque sectanda tractabilis •). Hic Regi Artglorum Mildred o, eo tempore Christiano, tam intima familiaritate confœderatus fuit, ut non solum familiarium intern unciorum, et donativorum regalium frequentia honorarentur ad invicem, sed ut etiam regnum eorum utriusque eo securius omni pacis fcedere se munitum fore gauderet. Audierat forte idem Rex Olavus nomen Christianitatis nominari, sed quid esset penitus ignorabat. Deus autem omnipotens cor ejus ad agnitionem nominis Chri stiani excitavit, ut frequentius quid hoc esset in mente revolveret, et cum quibus potuit familiariter tractaret de professione fidei Christianae. Accidit igitur ut inter secretiora, quæ inter dictos Reges communi carentur, Rex Olavus, divini amoris fervore succensus, aperuit se velle fieri Christianum, si haberet aliquem, qui eum de veritate ejusdem fidei catholicae informaret. Quod audiens Rex Angliæ memoratus, intellexit cor ejus a Domino visitatum, plurimum gavisus o), Praelatos et peritiores Clericos sui regni convocavit, aperiens eis tam pium secreti sibi commissi arcanum. Petivitque instantissime aliquem idoneum praeconem verbi Dei dirigi ad memoratum Regem Gothorum, et gentem regni illius nefando ido- *) Cod. N:o 2J- tractanda spectabilis. d) Hactenus Brev. Upsal. Lectt. I. II. m. IV. Quæ Sigfridi N:o XI. Ambæ igitur compilatori Lcgendæ ad sequuntur Lect. V. et VI. petita sunt ex Historia S. manus fuere. Tom. II. Ö 2 *